Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Setinis, cujus patriam, titulumque senectus
Delevit multâ veteris fuligine testæ :

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant,
Brutorum et Cassî natalibus.

Ipse capaces

Heliadum crustas, et inæquales beryllo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum ;
Vel, quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.
Da veniam præclara illic laudatur iaspis :

Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vagina fronte solebat
Ponere zelotypo juvenis prælatus Iarbæ.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quattuor, ac jam
Quassatum, et rupto poscentem sulfura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque;
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis.

[blocks in formation]

55

Non eadem vobis poni modo vina querebar:
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gætulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri,
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,
Clivosæ veheris dum per monimenta Latinæ.
Flos Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus,
Quam fuit et Tulli census pugnacis, et Anci,
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
Frivola. Quod cum ita sit, tu Gætulum Ganymedem
Respice, cum sities. Nescit, tot millibus emtus, 60
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas
Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?
Quando vocatus adest, calidæ gelidæque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti,

Quodque aliquid poscas, et quod, se stante, recumbas.
Maxima quæque domus servis est plena superbis. 66
Ecce alius quanto porrexit murmure panem
Vix fractum, solidæ jam mucida frusta farinæ,
Quæ genuinum agitent, non admittentia morsum.
Sed tener, et niveus, mollique siligine factus,

D

70

75

Servatur domino: dextram cohibere memento:
Salva sit artoptæ reverentia. Finge tamen te
Improbulum, superest illic, qui ponere cogat.
Vis tu consuetis, audax conviva, canistris
Impleri, panisque tui novisse colorem ?
Scilicet hoc fuerat, propter quod, sæpe, relictâ
Conjuge, per montem adversum, gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret sævâ cum grandine vernus
Jupiter, et multo stillaret pænula nimbo!
Adspice, quam longo distendat pectore lancem,
Quæ fertur domino squilla, et quibus undique septa
Asparagis, quâ despiciat convivia caudâ,
Cum venit excelsi manibus sublata ministri.
Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo
Ponitur, exiguâ feralis cœna patellâ.

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui
Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit

Laternam. Illud enim vestris datur alveolis, quod
Canna Micipsarum prorâ subvexit acutâ ;

80

85

Propter quod Romæ cum Bocchare nemo lavatur; 90'
[Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros.]
Mullus erit domini, quem misit Corsica, vel quem
Tauromenitanæ rupes, quando omne peractum est,
Et jam defecit, nostrum mare, dum gula sævit,
Retibus assiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergo focum provincia: sumitur illinc
Quod captator emat Lenas, Aurelia vendat.
Virroni muræna datur, quæ maxima venit

95

Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster, 100
Dum sedet, et siccat madidas in carcere pennas,
Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
Vos anguilla manet longæ cognata colubræ,
Aut glacie adspersus maculis Tiberinus, et ipse
Vernula riparum pinguis torrente cloacâ,
Et solitus mediæ cryptam penetrare Suburæ.
Ipsi pauca velim, facilem si præbeat aurem.

105

Nemo petit, modicis quæ mittebantur amicis
A Senecâ, quæ Piso bonus, quæ Cotta solebat
Largiri; namque et titulis et fascibus olim
Major habebatur donandi gloria: solum
Poscimus, ut cones civiliter: hoc face, et esto,
Esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.

Anseris ante ipsum magni jecur, anseribus par
Altilis, et flavi dignus ferro Meleagri,
Fumat aper: post hunc tradentur tubera, si ver
Tunc erit, et facient optata tonitrua cœnas
Majores. Tibi habe frumentum, Alledius inquit,
O Libye; disjunge boves, dum tubera mittas.

Structorem interea, ne qua indignatio desit,
Saltantem spectes, et chironomonta volanti
Cultello, donec peragat dictata magistri
Omnia: nec minimo sane discrimine refert,
Quo gestu lepores, et quo gallina secetur.
Ducêris plantâ, velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponêre foris, si quid tentaveris unquam

110

115

120

125

Hiscere, tamquam habeas tria nomina. Quando propinat

Virro tibi, sumitque tuis contacta labellis
Pocula? quis vestrûm temerarius usque adeo, quis
Perditus, ut dicat regi, Bibe? Plurima sunt, quæ
Non audent homines pertusâ dicere lænâ.

131

134

Quadringenta tibi si quis Deus, aut similis Dis, Et melior fatis, donaret homuncio; quantus Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus! Da Trebio: pone ad Trebium. Vis, frater, ab ipsis Ilibus? O nummi! vobis hunc præstat honorem ; Vos estis fratres. Dominus tamen, et domini rex, Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aulâ

Luserit Æneas, nec filia dulcior illo.

Jucundum et carum sterilis facit uxor amicum. 140
Sed tua nunc Mycale pariat licet, et pueros tres
In gremium patris fundat simul: ipse loquaci
Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit
Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum,

145

150

Ad mensam quoties parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino; sed quales Claudius edit,
Ante illum uxoris, post quem nil amplius edit.
Virro sibi, et reliquis Virronibus, illa jubebit
Poma dari, quorum solo pascaris odore;
Qualia perpetuus Phæacum auctumnus habebat,
Credere quæ possis subrepta sororibus Afris.
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit,
Qui tegitur parmâ et galeâ, metuensque flagelli,
Discit ab [hirsuto] jaculum torquere [Capellâ.] 155
Forsitan impensæ Virronem parcere credas.
Hoc agit, ut doleas. Nam quæ comœdia, mimus
Quis melior plorante gulâ? Ergo omnia fiunt,
Si nescis, ut per lacrymas effundere bilem
Cogaris, pressoque diu stridere molari.
Tu tibi liber homo, et regis conviva videris:
Captum te nidore suæ putat ille culinæ :

160

Nec male conjectat : quis enim tam nudus, ut illum
Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum,

Vel nodus tantum, et signum de paupere loro? 165
Spes bene cœnandi vos decipit: ecce dabit jam
Semesum leporem, atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos jam veniet minor altilis. Inde parato,
Intactoque omnes, et stricto pane tacetis.
Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes; pulsandum vertice raso
Præbebis quandoque caput, nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

170

LIBER SECUNDUS.

SATIRA VI.

CREDO pudicitiam Saturno rege moratam
In terris, visamque diu, cum frigida parvas
Præberet spelunca domos; ignemque, laremque,
Et pecus, et dominos, communi clauderet umbrâ ;
Silvestrem montana torum cum sterneret uxor
Frondibus et culmo, vicinarumque ferarum
Pellibus; haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos;
Sed potanda ferens infantibus ubera magnis,
Et sæpe horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo, cœloque recenti,
Vivebant homines: qui, rupto robore nati,
Compositive luto, nullos habuêre parentes.
Multa pudicitiæ veteris vestigia forsan,

5

10

15'

20

20

Aut aliqua, exstiterint et sub Jove; sed Jove nondum
Barbato; nondum Græcis jurare paratis
Per caput alterius; cum furem nemo timeret
Caulibus aut pomis, et [operto] viveret horto.
Paulatim deinde ad superos Astræa recessit
Hac comite, atque duæ pariter fugêre sorores.
Antiquum et vetus est alienum, Postume, lectum
Concutere, atque sacri genium contemnere fulcri.
Viderunt primos argentea sæcula machos.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit ætas.
Conventum tamen, et pactum, et sponsalia nostrâ 25
Tempestate paras; jamque a tonsore magistro

« ZurückWeiter »