Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

125

Quâ nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromatæve truces, aut immanes Agathyrsi,
Hac sævit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis,
Et brevibus pictæ remis incumbere testæ.
Nec pœnam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt 130
Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se Natura fatetur,

135

Quæ lacrymas dedit: hæc nostri pars optima sensûs.
Plorare ergo jubet causam dicentis amici
Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem
Circumscriptorem, cujus manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.
Naturæ imperio gemimus, cum funus adultæ
Virginis occurrit, vel terrâ clauditur infans,

141

Et minor igne rogi: quis enim bonus, et face dignus
Arcanâ, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a cœlesti demissum traximus arce,
Cujus egent prona, et terram spectantia. Mundi

145

Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos Affectus petere auxilium et præstare juberet,

150

Dispersos trahere in populum, migrare vetusto

De nemore, et proavis habitatas linquere silvas;
Edificare domos, laribus conjungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia: protegere armis
Lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem ;
Communi dare signa tubâ, defendier îsdem
Turribus, atque unâ portarum clave teneri.
Sed jam serpentum major concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera: quando leoni

155

160

Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabidâ cum tigride pacem
Perpetuam: sævis inter se convenit ursis :
Ast homini ferrum letale incude nefandâ

165

Produxisse parum est; cum, rastra et sarcula tantum
Assueti coquere, et marris ac vomere lassi,
Nescierint primi gladios extundere fabri.
Adspicimus populos, quorum non sufficit iræ
Occidisse aliquem: sed pectora, brachia, vultum, 170
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo,
Vel quo non fugeret, si nunc hæc monstra videret,
Pythagoras; cunctis animalibus abstinuit qui,

Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?

SATIRA XVI.

Quis numerare queat felicis præmia, Galle,
Militia? Nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere: plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti,
Et Samiâ genitrix quæ delectatur arenâ.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat immo, etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos prætori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum, medico nil promittente, relictum.
Bardaïcus judex datur hæc punire volenti
Calceus, et grandes magna ad subsellia suræ,
Legibus antiquis castrorum, et more Camilli.
Servato, miles ne vallum litiget extra,
Et procul a signis. Justissima centurionum

5

10

15

Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si justæ defertur causa querelæ.

Tota cohors tamen est inimica; omnesque manipli 20 Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

Vindicta, et gravior quam injuria, Dignum erit ergo Declamatoris mulino corde Vagelli,

30

30

35

Cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Millia clavorum. Quis tam procul absit ab Urbe? 25
Præterea quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? lacrymæ siccentur protinus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testem, judex cum dixerit; audeat ille,
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi?
Et credam dignum barbâ, dignumque capillis
Majorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati, contraque pudorem.
Præmia nunc alia, atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus, aut campum mihi si vicinus ademit,
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum vetulo coluit puls annua libo;
Debitor aut sumtos pergit non reddere nummos, 40
Vana supervacui dicens chirographa ligni;
Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus,
Totius populi: sed tunc quoque mille ferenda
Tædia, mille moræ ; toties subsellia tantum
Sternuntur; jam facundo ponente lacernas
Cædicio, et Fusco jam micturiente, parati
Digredimur, lentâque fori pugnamus arenâ.
Ast illis, quos arma tegunt, et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis, præstatur tempus agendi ;
Nec res atteritur longo sufflamine litis.

Solis præterea testandi militibus jus

45

Vivo patre datur: nam, quæ sunt parta labore
Militia, placuit non esse in corpore censûs,
Omne tenet cujus regimen pater. Ergo Coronum,

50

Signorum comitem, castrorumque æra merentem, 55 Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc labor

æquus

Provehit, et pulchro reddit sua dona labori.
Ipsius certe ducis hoc referre videtur,

Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem;
Ut læti phaleris omnes, et torquibus omnes.

60

JUVENALIS SATIRARUM FINIS.

A. PERSII FLACCI

SATIRE,

EX EDITIONE

G. L. KOENIG,

SEDULÂ RECENSIONE ACCURATÆ.

L

« ZurückWeiter »