LATIN. : I. Druides a bello abesse consuerunt, neque tributa una cum reliquis pendunt; militiæ vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati præmiis, et sua sponte multi in disciplinam conveniunt, et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant, ea litteris mandare, quum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Græcis utantur litteris. Id mihi duabus de caussis instituisse videntur; quod neque in vulgum disciplinam efferri velint, neque eos, qui discant, litteris confisos minus memoriæ studere quod fere plerisque accidit, ut præsidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. II. Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido, Uritur infelix Dido, totaque vagatur Urbe furens, qualis conjecta cerva sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit B III. Sæpe audivi a majoribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium, quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cynea, esse quemdam Athenis, qui se sapientem profiteretur ; eumque dicere, omnia, quæ faceremus, ad voluptatem esse referenda : quod ex eo audientes, M. Curium et T. Coruncanium optare solitos, ut id Samnitibus, ipsique Pyrrho persuaderetur; quo facilius vinci possent, cum se voluptatibus dedissent. Vixerat M. Curius cum P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se pro Rep. quarto consulatu devoverat. Norat eumdem Fabricius, norat Coruncanius; qui cum ex sua vita, tum ex ejus, quem dico, P. Decii facto, judicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque præclarum, quod sua sponte peteretur; quodque, spreta et contempta voluptate, optimus quisque sequeretur. IV. Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus ; Omnia tunc florent: tunc est nova temporis aetas: Tum blandi soles: ignotaque prodit hirundo ; ༨. Cassivellaunus, hoc prælio nunciato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Cæsarem mittit. Cæsar, quum statuisset hiemem in conti |