Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tandem fecisse, vel potius ad eam faciendam Adversariorum furore adactos fuisse: Nec amorem pacis, ad quem nos toties Christus hortatur, a pio hoc proposito avocare eos potuisse aut debuisse; memores ex præscripto Dei, pacem indissolubili cum veritate sociandam esse vinculo, nec ullam unitatem probari posse, quæ veritate non nitatur; omnem aliam consociationem pacis nomen non mereri, sed exitialem esse in errore et mendacio conspirationem, quæ a Deo veritatis et pacis auctore nos separat, nedum ut ad ejus communionem nos adducat.

Sed quamvis hoc argumentum a magnis Viris Dei non semel occupatum fuerit, et solide pertractatum ; non desinunt tamen Adversarii identidem illud reponere, et ad ravim usque urgere, novissimis imprimis hisce temporibus, quibus Clerus Romanus nihil non molitur, ut opus suum, purioris scilicet Religionis, quam infami hæresis nomine injustissime notat, excidium promoveat, et si potest absolvat. Hinc ut immani persecutionum antea inauditarum crudelitate grassatur ad fidem piorum penitus dejiciendam ; blandis etiam et ad fallendum compositis verbis incautos inescare, et in retia sua pertrahere conatur. Quod visum nuper in Admonitione Pastorali, a Clero Gallicano ad Reformatos per Galliam data, ubi dum Fratribus Secessionis Calvinianæ, uti loquuntur, correctionem, reditum et concordiam exop‐ tant, impia sub dulci melle venena latent, verbis meram charitatem spirantibus, et piam Pastorum oves perditas requirentium sollicitudinem, præ se ferentibus, utentes, sed quæ reipsa malum animum et dirum virus satis produnt, dum odiosissimis titulis, quos ad se amice revocare se velle profitentur, traducere non erubescunt, quasi Religionis transfugas, militiæ veteris desertores, Schismaticos, impios, qui fugæ suæ flagitiosæ, et secessionis rationem nullam reddere possint. Quod ideo acerbe insectantur et exprobrant: "Nos ideo," inquiunt, "Clerus omnis Gallicanus, etc., Vos convenimus, et qua legatione pro Christo defungimur, tanquam Deo per nos hortante, Quærimus a vobis, Cur Schisma feceritis? Excusate si potestis apud Patrem, apud Matrem, apud Fratres, fugæ tam flagitiosæ, tam abruptæ et præcipitis infamiam, divisionem Christi, rescissionem Sacramentorum Christi, criminationes in Conjugem Christi, negationem promissionum Christi, etc. Hoc adversus vos nominatim expostulamus, hoc ex vobis quærimus indesinenter, Cur Schisma feceritis? Ad hoc nisi responderitis, quantumcunque in aliis dicendo aut scribendo contendatis, superflua loquimini." Hæc vero si tam vere dicerentur, quam confidenter jactantur, non equidem repugnaremus, quin jure in nos conflata sit omnis illa invidia, qua nunc immerentes obruimur. Sed si rem ipsam, detracta verborum inanium pompa, penitius attendimus, liquido apparebit, nihil iniquius, nihil falsius adversum nos vel excogitari vel dici potuisse. Unde colligere licet, quam necesse sit ad

justam bonæ causæ et innocentiæ nostræ defensionem, calumniarum istarum vanitatem in aperta luce collocare, ne simplicioribus imponant. Quod ab iis potissimum requiri nemo negabit, qui ad bella Domini decertanda vocati, et aliis præpositi, prospicere debent, ne quid Religio patiatur detrimenti, cæteris fidelibus, et Juventuti inprimis sacræ ipsis commissæ, λóy zai ipy præeundo. Quæ effecit ratio, ut ex Muneris mihi demandati ratione, pro more in Academiis recepto, de hoc argumento nonnullas disputationes, publici juris ante aliquot annos facerem, quibus probandam suscepi Secessionis nostræ ab Ecclesia Romana necessitatem, et Syncretismi cum ea impossibilitatem. Quæ cum supra spem meam cum aliquo applausu exceptæ fuerint, et brevi quotquot supererant Exemplaria distracta sint, de illis denuo sub prelum mittendis cogitare cœptum est, ut eorum desiderio fieret satis, qui illas avide requirebant, persuasi hoc Opusculum fructu suo non cariturum, hoc præsertim tempore, quo Quæstio ista non minori fervore quam antea renovari cœpit, Pontificiis nihil intentatum relinquentibus, ut sive vi sive dolo, sive promissorum dulcedine sive calumniarum acerbitate et persecutionum omnigenarum diritate, et inprimis odioso isto schismatis præjudicio, fideles a vera fide avocent, et in partes suas pertrahant. Ad quorum votum facile passus sum Velitationes istas Academicas, quæ mei juris amplius non erant, denuo evulgari, licet multa in iis, ut in tumultuario opere, desiderari non nesciam, quæ in pleno et accuratiori tractatu observari potuissent. Interim ut paulo excultiores prodirent, secundis curis non parum auctæ fuerunt, et illis additamentis locupletatæ, quæ novitias Adversariorum exceptiones et objectiones discutere, et veritatem Sententiæ nostræ contra Sophistarum cavillationes fortius asserere possunt. Quod an assecutus fuerim, Lectorum erit judicium. Exinde saltem, ut spero, patebit vanitas Postulatorum, quæ tanto cum verborum apparatu μετὰ πολλῆς φαντασίας a Clero proposita sunt. Patebit non sine gravissimis et urgentissimis causis Patres nostros ab Ecclesia Romana secessisse, et nos cum illa, dum infallibilem se jactat, et irreformabilis manet, omnem Syncretismum respuere. Causas istas non fuisse, ut illi perperam, et contra propriam conscientiam fingunt, vel statum Ecclesiæ depravatum, et mores Cleri corruptissimos, de quibus Scriptores ipsi Pontificii graviter conqueruntur, quamvis non leve præjudicium inde adversus eam oriatur : Sed errores capitales et fundamentales multiplices tum in Doctrina, tum in Cultu, tum in Regimine, quos vel errare vel profiteri nefas esse duximus, et sine præsentissimo salutis nostræ discrimine non potuimus. Patebit iniquissime postulari, Cur ab ipsis secesserimus? Cum constet nos non tam fugisse, quam fugatos fuisse diris ipsorum persecutionibus et anathematis, quæ secedendi necessitatem nobis imposuerunt. Sed nos justissime vicissim ab

ipsis postulare posse, Cur nos a seipsis tot Excommunicationibus et proscriptionibus durissimis separarint? Qua tandem de causa tanto furore in nos exarserint, ut ferme ubique terrarum diras faces belli sacri in nos accenderint? Imperatores, Reges, Principes, Populos adversus nos concitarint, qui lanienis, cruciatu, ferro, igne, et nullo non supplicii et tormenti genere grassati sint ad nos internecione delendos, tanquam scelestissimos mortalium, atheos, impios, detestandarum hæresium reos, indignos qui lucis usura fruantur? Licet convicti esse debeant, nihil nos credere, quod a Christo et Apostolis non sit traditum, et quod ipsi se nobiscum credere non profiteantur quoad Articulos affirmativos; Et unum crimen nostrum esse, quod nolimus papali jugo, quod antichristianum censemus, nos mancipare, et hæreses ac cultus superstitiosos et idololatricos ab ipsis præter et contra Dei Verbum invectos, admittere. Patebit odiosum Schismatis crimen, quod nobis falsissime impingitur, qui a fide semel tradita, et vera Christi Ecclesia, quæ vocem ejus audit et sermones retinet, nunquam recessimus; in ipsos vere recidere, qui a fide Christi non uno modo recesserunt. Ut ab ipsis longe meliori jure, quam ipsi a nobis, quærere possimus, Cur a Veritate ipsis tradita defecerint? Cur fidem datam Christo fregerint, ut in castra Antichristi transirent? Cur Sacramenta Christi corruperint? Cur veram, puram et Catholicam Ecclesiam reliquerint, ut falsæ et idololatrica se adjungerent? Cur Scriptura non contenti, quæ in unicam fidei morumque regulam nobis tradita est, voluerint sapere πάρ ̓ ὁ γέγραπται, et Traditiones ἄγραφους credendas nobis obtrudere, contra expressum Dei mandatum ? Ad hæc nisi responderint, Quicquid de Infallibilitate et Antiquitate sua, de Successione non interrupta, de Unione Membrorum sub uno Capite, et de aliis, quæ ab ipsis afferri solent, Authoritatis suæ firmamentis, et Ecclesiæ suæ criteriis dixerint, superfluum erit et inutile. Nam si certum est eos a Christi fide defecisse, nos vero semper in ea mansisse, ut statuimus, et parati sumus ex Doctrinæ ipsius examine, ad quod provocamus, probare, quo jure possunt Sponsæ Christi nomen sibi arrogare, et nos schismatis reos peragere, cujus ipsi manifeste tenentur? Patebit ulterius tantum abesse, ut Secessio nostra infami fugæ flagitiosa et præcipitis nomine traduci debeat, quæ divisionem Christi, rescissionem Sacramentorum Christi, bellum impium in ejus Membra, et negationem Promissionum ejus induxerit; Ut contra non alia de causa ab ipsis secesserimus, quam ut Christo indivulse adhæreremus; ut in veræ Ecclesiæ communione maneremus, ut Sacramenta pura et incorrupta retineremus, ut genuinis ejus Membris conjungeremur, et ut Promissiones soli veræ Ecclesiæ factas, falsæ et adulteræ tribui non pateremur. Patebit denique, conciliationem omnem et syncretismum, ad quem adeo blande

nos invitare videri volunt, sub spe Reformationis alicujus, mera esse verba, et fucum, nihilque aliud quæri sub fraudulentæ pacis prætextu, quam errorum semel receptorum non correctionem, sed incrustationem, et conscientiarum sub Ecclesiæ Papalis jugum feliciter excussum, reductionem; a qua reformationem ullam expectare, dum se infallibilem jactat, nihil aliud est quam suaviter delirare, et seipsum sponte decipere. Absit vero ut tale quid vel cogitemus unquam vel præstemus; Absit ut pacem cum mundo, pacis cum Christo et veritatis ejus cœlestis dispendio, eamus redemptum.

Sed ista fusius in Disputationibus exponentur, ut opus non sit diutius in iis immorari. Hoc unum Lectorem monere debeo, additam hic fuisse Decadem Disputationum Miscellanearum quæ, ut multiplici Argumentorum quæ in iis tractantur varietate, et Quæstionum quæ ibidem agitantur gravitate, Sacrorum Mystis sponte se commendant; ita nec ingratas nec inutiles illis fore speramus. Quod si contigerit, voti mei compos sum futurus.

« ZurückWeiter »