Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tyrannis Ro. probatur ex

nona,

tinum semel confractum revocare, sed aliud longe gravius et intolerabilius conscientiis imponere satagit, ille nec Christum tenet, vel Spiritum ejus novit, nec cum illo partem ullam habere censendus est. Quænam enim tyranno pars esse potest cum legitimo principe, servituti durissimæ cum dulcissima libertate, et Synagogæ Diaboli cum Ecclesia Christi ? V. Hoc autem Ecclesiæ Rom. esse crimen pertendimus, Pri- gravissimis adducti rationibus. Prima petitur ex primatu matu Papæ. Papæ, et monarchia, quam sibi in totam Christi Ecclesiam ut Ecumenicus Pontifex arrogat, adeo ut nulli prorsus potestati, quæcunque tandem illa sit, civilis aut ecclesiastica, obnoxius sit, ne tum quidem quum officio minime fungitur. Canone, "Si Papa" (verba sunt Gratiani distinc. 40,) "suæ et fraternæ salutis negligens deprehenditur, inutilis et remissus in suis operibus et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihilominus et innumerabiles populos catervatim secum ducit primo mancipio gehennæ, cum ipso plagis multis in æternum vapulaturos, hujus culpas istic redarguere præsumit mortalium nullus, quod cunctos ipse judicaturus a nemine est judicandus:" et causa quæstione tertia, "Aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminari, sed sedis istius præsulem suo sine quæstione reservavit arbitrio," &c. Huic vero, ab omni potestate sic exempto, reliqui omnes absque ulla exceptione subjiciuntur, ita ut subjectio ista inter præcipuas Ecclesiæ notas recenseatur, imo statuatur esse de necessitate salutis. Sic enim Bonifacius VIII., in Extravagant. de Major. et Obed, C. Unam sanctam, audacter et impie definire ausus est : "Porro subesse Romano Pontifici omni humanæ creaturæ declaramus, dicimus et pronuntiamus esse de necessitate salutis." Imo tales volunt ejus esse sententias, ut contra eas ne hiscere quidem cuiquam liceat, apud Gratian., Causa 17, quæst. 4, "Nemini de sedis apostolicæ judicio judicare aut illius sententiam retractare permissum, videlicet propter Romanæ Ecclesiæ primatum, Christi munere in beato apostolo Petro divinitus collatum." Et ut cumulus perficiatur impudentiæ, Pontifex asseritur apud Glossatorem in Cap., "quanto personam habere cœleste arbitrium, et ideo naturam rerum mutare, substantialia unus rei applicando alii, et de nullo posse aliquid facere, et sententiam quæ nulla est facere aliquam, in his quæ vult illi esse pro ratione voluntatem, nec esse qui ei dicat, cur ita facis? posse enim supra jus dispensare, et de injustitia facere justitiam, corrigendo jura et mutando, demum plenitudinem obtinere potestatis." Ita jurisdictionem hanc tam late patere contendunt, ut nihil sit in toto mundo ad religionem pertinens, quod ex ejus nutu ac imperio non pendeat.

VI. Nec abludit communis doctorum sententia, qui supremam illam Pontificis auctoritatem, tanquam præcipuum Ecclesiæ fundamentum, obtendere solent. Audiatur vel unus Bellar., lib. 3. de Eccl. milit., cap. 12, "Tenemur omnes sub periculo æternæ mortis veræ Ecclesiæ nos adjungere et in illa perseverare, id est, capiti ejus obedire, et cæteris membris communicare." Et cap. 5, "Nemo potest, etiamsi velit, subesse Christo, et communicare cum Ecclesia cœlesti, qui non subest Pontifici, et non cominunicat cum Ecclesia militante," &c. Imo eo usque progreditur impietas Cardinalis, ut asserat, lib. 4, de Pontif., cap. 5, "Quid si Papa erraret præcipiendo vitia, vel prohibendo virtutes, teneretur Ecclesia credere vitia esse bona et virtutes malas, nisi vellet contra conscientiam peccare," quod sine horrore nemo pius legere potest. Sic Joan. de Capistrano de Papæ ecclesi. auctoritate, "Papa Rom. sine comparatione major est omnibus, nec superiorem habet in terris, sed ipse est super omnes, tanquam qui de

cœlo venit Joannes Baptista, verba enim illa, Qui de cœlo venit super omnes est, intelligi possunt de summo Pontifice, omnia enim Petro subjecit Dominus, ergo nihil exclusit, nec imperatorem, nec patriarchas," &c. Quo spectat etiam illud Nicolai Papæ in Epis., "Nec ab imperatore Pontificem, nec a rege judicari posse, quoniam non est servus supra Dominum." Posset hoc luculentius confirmari ex intoleranda Rom. Pontificis superbia, ut supra av σßσμa sese efferat, non modo quod in terris nominatur, quales sunt reges et imperatores, sed et in cœlis celebratur, quales sunt angeli et sancti, imo et in templo Dei sedeat tanquam Deus, supremam sibi in Ecclesia potestatem vindicans, et Christo Domino se æquans. Verum quia ista commodius poterunt pertractari in sequentibus, quum de characteribus Antichristi sumus disputaturi, sufficiet nunc primatum istum et summam totius Ecclesiæ monarchiam attingere, tanquam certissimam tyrannidis Romanæ notam, quam fugere genuini omnes regni Christi subditi tenentur.

VII. Non diffitemur equidem memorabilem a Christo apostolis cæterisque viris Dei, quorum opera uti voluit ad Ecclesiam gubernandam, concessam, esse potestatem, ut claves regni cœlorum, tum scientiæ, tum regiminis, administrarent, et ligarent et solverent in terris, quod ligatum et solutum esset in cœlis. Verum eam omnem potestatem, qualiscunque sit, ministerialem tantum esse et subalternam, non absolutam et supremam contendimus, quæ servos et ministros deceat, non dominos, ne gloria quæ Christo soli competit, et quam, ut impatiens consortis, testatur se alteri dare non posse, in hominem mortalem et peccatorem impie transferatur. Et si Rom. Pontifices intra justos potestatis istius et ministerii terminos sese continuissent, si claves istas mysticas rite et ut par est semper tractassent, tum puræ doctrinæ preconio, tum sanctæ et bene constitutæ disciplinæ exercitio, debuissent sane fideles ex Christi præscripto illis obtemperare, nec eorum obsequium sine crimine detrectare potuissent. Verum quum, relicto ministerio, dominium et magisterium sacrilege usurparunt, et qui Ecclesiam, ut virginem puram, soli sponso Christo aptare debuerunt, sibi subjicere et infami adulterio legitimi sponsi thorum invadere tentarunt; quum illi, qui ad obsequium unius Christi conscientias captivare tenebantur, ipsi sibi mancipare ausu et inauditu plane intolerando moliti sunt, quis non fateatur gravissimum esse tyrannidis jugum, quod nemo subire potest, nisi qui legitimum Christi jugum et dominium excusserit.

VIII. Nam ut nihil nunc dicamus de monarchiæ istius natura, quæ talis est, ut nemo mortalium tanto oneri par esse possit, multo minus quam respectu monarchiæ universalis in mundo, quam tamen negant dari posse saniores politici, si Scripturam audimus, tamen procul est ab ullo primatu et monarchia in Ecclesia instituenda, ut eam expresse non semel ut tyrannicam et Christo injuriam damnet. Cur enim alias Christus discipulis, de primatu contendentibus, tam solicite omne dominium interdixisset? Luc. xxii. 25, 26, 66 Reges gentium dominantur eis, et qui potestatem habent in eas benefici vocantur, vos autem non ita, sed qui est maximus inter vos, sit sicut minimus, et qui princeps est, sicut qui ministrat." Cur Petrus tam expresse vetat pastores, ut συμπρεσβυτερος ipsorum, κατακυριεύειν των xangwy, 1 Pet. v. 3? Cur Paulus se non dominari fidei Corinthiorum testatur, sed servum esse ipsorum propter Christum, 2 Cor. i. 24? Cur inter ministeria sacra, pastores quidem et doctores post apostolos et evangelistas, at nec papam nec cardinales recenset, 1 Cor. xii., Ephes. iv. 11? Cur toties idem unicum esse Dominum, 1 Cor. viii. 6, unicum caput Ecclesiæ, Ephes. i. 22, et cap. iv. ver. 15, declarat? Et sane si eidem regno

duo non possunt dari monarchæ vel coordinate et inordinate, citra evidentem contradictionem, si unum corpus duo capita habere nequit, nisi sit monstrosum, quis dixerit in regno Ecclesiæ duos esse reges, et duo in corpore hoc mystico capita?

ουκ αγαθον πολυκοιρανίη εἷς κοιρανος εστω, εἷς βασιλευς.

Nec huic incommodo remedium afferri potest per σoqov Qaguaxov capitis primarii et secundarii; "injuriam fore Christo, si Papa diceretur caput primarium, et quoad internam potestatem, sed posse dici optime caput secundarium cum Christo et sub Christo, quemadmodum non fit injuria regi, si dicatur prorex esse caput regni sub rege, quin potius ejus augetur gloria, quia semper rex præsumitur esse nobiliori modo caput." Nam primo, distinctio est arvoratos, siquidem qui caput dicit et quidem supremum, dicit eo ipso primum, quod supra se superius non agnoscit, nec unquam visum nec auditum, corpus unum bene constitutum duo habere capita, unum primarium, alterum secundarium. 2. Falso etiam supponitur, Papam dici caput quoad externam directionem, cum internam etiam potestatem sibi vendicet, leges ferendi conscientiæ obligativas, ut postea dicetur. 3. Exemplum quod affertur de rege et prorege ad rem non facit, quia licet possit a rege prorex vel præfectus constitui, qui regis nomine gubernet, nemo tamen dixerit eum regem posse vocari, et si quis ex subditis regem appellet et salutet, vel si regis nomen et auctoritatem ipse sibi vendicet, tantum abest ut toleretur, quin potius ut reus majestatis damnabitur. Ita possunt in Ecclesia rectores et ministri a Christo constitui, qui sub eo Ecclesiam gubernent, sed immanis fieret Christo injuria, si honorem regis et capitis soli Christo debitum invaderent. Uno verbo, cum Christus sit monarcha, caput et sponsus Ecclesiæ, qui profitetur se illi affuturum semper, nec vicarium nec socium ferre potest, sic enim monarcha non esset μovos, et corpus esset biceps, et sponsus admitteret thori socium, quod non est ferendum. Unde Gregorius I. titulum Pontificis Ecumenici, ceu antichristianum et omnino tyrannicum, detestabatur, epist. 38, ad Johannem Constantinopolitanum, lib. 6. epist., "Ego fidenter dico, quia quisquis se universalem episcopum, vel sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in sua elatione Antichristum præcurrit."

IX. Cum vero maximum sit primatus istius momentum, utpote a quo tota religio Romana pendet, tantæ auctoritatis procul dubio leve non debet esse fundamentum. Sed licet magno molimine passim urgeatur, facile tamen observare est, aquam ipsis hac in parte hærere, nec invenire quomodo nostris satisfaciant, quum tanti principatus, quem Papa sibi sumpsit, petunt ex verbo Dei fundamentum. Imo non obscure colligi potest molestissimam Pontificiis semper visam fuisse quæstionem, quam declinare subinde conati sunt, quia satis intelligebant auctoritatem istam nulla divina institutione subnixam, nullo legitimo fultam esse argumento. Unde Paulus III., coacto concilio Tridentino, legatos suos præcipue de hoc articulo monuerat, ne unquam quacunque de causa ad disputationem Papæ veniretur, ut patet ex hist. Conc. Trid., lib. 2. Et Pius V., instaurato hoc concilio, subito metu perculsus fuit, ne auctoritas pontificia in discrimen veniret, si de eo disceptaretur; adeo ut de concilio inhibendo non semel cogitaverit, nisi a tam damnoso concilio dimoveri se passus fuisset, ut refert III. Thuanus, Tom. 2, lib. 32, ad ann. 1562.

Primatus Papa

non probatur ex Matth. xvi. 18.

X. Scio subinde afferri ad malæ causæ præsidium decantatissima Christi ad Petrum verba, Matth. xvi. 18, "Tu es Petrus, et supra hanc petram ædificabo Ecclesiam meam,"

&c. Quasi hinc clarissime constet, Petrum non modo fuisse a Christo constitutum Ecclesiæ fundamentum, sed etiam principem et monarcham cum successoribus suis. Verum nihil vanius et falsius hoc figmento. Primo, quia perperam et gratis supponitur petram, de qua Christus loquitur, esse ipsam personam Petri, cum variis rationibus demonstrari queat, non posse nec debere hoc ad Petrum ipsum referri. 1. Quia petra hic expresse distinguitur a Petro, συ ες Πετρος, καὶ ἐπὶ ταύτῃ τῇ πέτρα. At si Petrum voluit designare, cur non eandem vocem retinet, sed aliam diversi generis usurpat ? Nec obstat quod Syriace loquutus sit Christus, apud Syros autem NINE promiscue usurpari et pro Petro et pro petra, sine generis mutatione. Nam licet Christus Syriace loquutus sit, et ea lingua Petrus et Petra eodem sono afferantur, notum tamen non idem servari genus; nam, quum ponitur pro lapide, femininum est, quum pro persona, masculinum. Adde quod Matthæus, Græce scribens, non tam sollicite distinxisset inter Пérgev et mérgav, nisi ad exprimendam Christi mentem, ne quis Petrum talem petram esse arbitraremur, sed ab ea petra Petrum fuisse denominatum constaret. Ut vero non potest idem esse nomen et denominatum, ita nec petra nomen, unde Petrus denominatur, potest idem esse cum ipso. August., tract. 124, in Joh., "Ecclesia fundata est super petram, sed Petrus a petra; sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo vocatur." Secundo, Petrus non potest esse a petra, de qua hic agitur, quia pars est et membrum Ecclesiæ, quæ super eum est ædificanda, unde vel super seipsum ædificaretur, vel debet a petra distingui. Tertio, firmius adhuc hoc ipsum colligitur ex natura rei quæ hic promittitur, ædificatione scilicet Ecclesiæ. At cum Paulus testetur, 1 Cor. iii. 11, nullum aliud fundamentum poni posse præter Christum, hoc in Petri personam sine sacrilegio transferri non posset. Quarto, nullus melior interpres dari potest ipso Petro, qui hoc non ad se, sed ad solum Christum refert, primæ c. ii. 4, 5. Nec obstare potest pronomen demonstrativum rúry, super hanc petram, quod videtur referendum ad proxime antecedens, ut sit positum loco relativi, ut vult Maldonatus, quasi dixisset, "Tu petra es, super quam ædificabo Ecclesiam meam." Nam primo, non est necesse, paulo ante eam petram fuisse nominatam ab ipso Christo, sed sufficit de ea fuisse jam factum sermonem; ut omnino factus fuit, si petra ad confessionem Petri, vel ad Christum quem confessus erat, referatur. Deinde qui nescit istius modi pronomina non semper ad proxime et immediate præcedens, sed aliquando ad remotius referri, quando rei natura hoc exigit? Vide Act. ii. 22, 23, et iii. 15, 16; 2 Thes. ii. 8, 9. Ita licet hoc referamus vel ad Christum, vel ad confessionem et fidem Petri, nihil inde coacti exsurgit, sed sensus optime fluet, maxime si addimus, in nomine Petri petram posse dici includi, quasi Christus dixisset, "Tu diceris Petrus a me petra, super quam ædificabo Ecclesiam meam. Nec novum est relationem fieri aliquando ad vocem in præcedente aliqua dictione latentem, ut Joh. viii. 44, de Diabolo loquens Christus, or ins ἐστι καὶ ὁ πατὴρ ἀυτοῦ, quid αυτοῦ ? nempe του ψεύδους, quod latet in voce uns Quid si dicamus pronomen hoc non sumendum esse avapoęizãs, sed duixTxas de loquentis persona? quomodo, Joh. ii. 19, "solvite templum hoc," Christus dicit suum corpus indicando, vel palma pectus percutiendo, Domino nostro vocem suam gestu adjuvante. Sic potuit Christus seipsum designando dicere, super hanc petram, a qua tibi nomen Petri inditum, ad significandam firmitatem tuam in fide, et operam in evangelii ministerio olim præstandam, ædificabo Ecclesiam meam; quod commode interpretatur Augustinus, "Super me," inquit, "ædificabo te, non me super te."

XI. Atque hinc jam patere potest, quid per petram Quid per Petram designare voluerit Spiritus S., nimirum ipsum Christum, intelligatur ? quem ore confessus fuerat Petrus, et quem corde crediderat, qui vere est rça dráλros et rupes seculorum, contra quam nec venti tentationum, nec fluctus decumani persecutionum mundi quicquam possunt, ut sæpissime eo nomine venit in Scriptura, Deutero. xxxii. 4, Psal. xviii., Isa. xxvi. 4, Matth. vii. 24. Atque ita facile conciliantur variæ veterum sententiæ super hoc argumento. Quidam de Christo ipso exponunt, ut Augustinus de verbis Domini secundum Matth., Sermon. 13. Super hanc petram quam confessus es, super hanc petram quam cognovisti dicens, Tu es Christus, Filius Dei vivi, ædificabo Ecclesiam meam," quod confirmat alibi sæpius, Tract. 124. in Joh., et de Trinitate lib. ii. cap. xvii., Retract. lib. i. cap. xxiv. Ambrosius Serm. 85, "Recte ergo quia petra Christus, Simon nuncupatus est Petrus, ut qui cum Domino fidei societatem haberet, cum Domino haberet nominis Dominici unitatem, ut sicut a Christo Christianus, sic a petra Christo Petrus apostolus vocaretur." Hilar. de Trinit. lib. ii., "Unum ergo est immobile fidei fundamentum, una hæc felix petra Petri ore confessa, Tu es Filius Dei vivi." Sic Theodoretus in Psal. xlvii.; Hieron. ad Matth. cap. vii.; alii de confessione et fide Petri; Chrysost. in h. 1., “ επι ταυτη τη πετρα, τουτέστι τη πίστει της ομολογίας, super hac petra, id est, fide confessionis." Theoph. pariter, “¿vτn ʼn opozoyiæ, ἣν ὡμολογησας θεμέλιον μέλλει είναι των πιστευοντων, hæc confessio, quam confessus es, fundamentum erit credentium." Hilarius, vi. de Trinit., "Super hanc igitur confessionis petram, Ecclesiæ ædificatio est." Quod omnium optime exponit Basilius Seleucia in h. 1. "Hanc confessionem cum nominasset Christus petram, Petrum nuncupat eum, qui primus illam est confessus, donans illi hanc appellationem, tanquam insigne et monumentum hujus confessionis; hæc enim est revera pietatis petra, hæc salutis basis, hic fidei murus, hoc veritatis fundamentum, fundamentum enim aliud nemo ponere potest præter id quod positum est, Jesus Christus." Sic Isidor. Pelusi. lib. i. epist. 235; Cyrill. lib. iv., Dial. cum Hermia; Theod. lib. ii. in Cant. Licet vero verbis differant, sensu tamen et reipsa conveniunt duæ istæ sententiæ, et ut loquitur Augustinus, locutionum fuit diversitas, non sententiarum. Sive enim ad confessionem et fidem referamus cum Chrysostomo, sive ad rem vel personam confessione designatam, Christum scilicet, ut Augustinus et alii, res eodem redit; quia neque confessio, neque fides per se conferunt ad ædificationem Ecclesiæ, nisi metonymice ratione objecti, nimirum Christi, quem amplectuntur. Imo si qui ex patribus ad Petrum referunt, non tam attendunt ejus personam, quam fidem et doctrinam, quæ sæpe in Scriptis eorum metonymice Petrus dicitur, quæ fuit et est hodieque, ac semper erit firmissimum Ecclesiæ fundamentum.

XII. Nec sic sentiunt tantum patres, sed quamplurimi nec ignobiles ex adversariis, quorum alii de Christo, alii de fide et confessione Petri petram interpretantur. Lyranus, "Super hanc petram, quam confessus es, id est super Christum." Glossa interl. petram exponit Christum in quem credis. Et ordinaria," Petrus a me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti, tu super me ordinabis lapides multos." Sic Cardinalis de Alliaco, Joan. Arboreus Theosoph., lib. v. cap. v, Pererius in Danielem, cap. ii., ubi docet Christum lapidem dici, tum ob alias rationes, tum quia est petra, super quam est fundata Ecclesia, &c. et huc pertinet illud vulgatum:

Petra dedit Petro, Petrus diadema Rodolpho.

« ZurückWeiter »