Conciones et orationes ex historicis Latinis excerptæ [ed. by J. Veratius].

Cover

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 191 - Ea fato quodam data nobis sors est, ut magnis Omnibus bellis victi vicerimus.
Seite 110 - Nobis adeo propria sunt auspicia , ut non solum , quos populus créât patricios magistratus, non aliter, quam Auspicato, creet; sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus , et privatim auspicia habeamus , quae isti ne in magistratibus quidem babent.
Seite 7 - Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere.
Seite 73 - Grave erat in .¿Equos et Volscos proficisci ? Ante portas est bellum : si inde non pellitur, jam intra mœnia erit, et arcem et Capitolium scandet, et in domos vestras vos persequetur. Biennio ante...
Seite 50 - si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.
Seite 11 - Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo, falsa existumans quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos...
Seite 97 - Dii hominesque hune urbi condenaae locum elegerunt ; saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur ; mare vicinum ad commoditates, nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum ; regionum Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum.
Seite 6 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet.
Seite 4 - Si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt : si metu cesserimus, eadem ilia advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet ; nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare.
Seite 2 - ... victoribus praemia posuit. res, tempus. pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur.

Bibliografische Informationen