Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

missum est. Hanc ego causam, P. C. quo minus consilium novum capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus, atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet igitur eos dimitti, et augeri exercitum Catilina ? Minime : sed ita censeo; publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quæ maxime opibus valent: neu quis de iis postea ad Senatum referat, neve cum populo agat: qui aliter fecerit, Senatum existimare, eum contra Rempub. et salutem omnium facturum.

ORATIO

M. PORCII CATONIS proxime præcedenti orationi C. Caesaris respondens.

SALLOST. CONJUR. CATIL.

Postquam Cæsar dicendi finem fecit, cæteri verbo, alius alii varie assentiebantur. At M. Porcius Cato rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit.

LONGE mihi alia mens est, P. C. cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum mecum ipse reputo, Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris, atque focis suis bellum paravere: res autem monet, cavere ab illis magis, quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cætera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra judicia implores. Capta urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per Deos immortales, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras pluris, quam Rempublicam fecistis: si ista, cujuscumque modi sint, quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium præbere vultis:

expergiscimini aliquando, et capessite Rempub. Non nunc agitur de vectigalibus, neque de sociorum injuriis libertas, et anima nostra in dubio est. Sæpenumero, P. C. multa verba in hoc ordine feci: sæpe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum; multosque mortales ea causa adversos babeo. Qui mihi, atque animo nieo nullius unquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius libidini malefacta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis; tamen Respub. firma erat: opulentia negligentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, bonisne, an malis moribus vivamus; neque, quantum, aut quam magnificum imperium populi Romani sit: sed, hæc cujuscumque modi videntur, nostra, an, nobiscum una, hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? Jampridem equidem nos vera rerum vocabula amisimus, quia bona aliena largiri, liberalitas; malarum rerum audacia, fortitudo vocatur: eo Respub. in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus ærarii: ne illis sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucis scelestis parcunt, bonos omnes perditum eant. Bene et composite C. Cæsar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit: credo, falsa existimans ea, quæ de inferis memorantur, diverso itinere malos a bonis loca tetra, inculta, foeda, atque formidolosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens, ne, si Romæ sint, aut a popularibus conjurationis, aut a multitudine conducta, per vim eripiantur. Quasi vero mali, atque scelesti tantummodo in urbe, et non per totam Italiam sint; aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit: sin in tanto omnium metu solus non timet; eo magis refert, me mihi, atque vobis timere. Quare

cum de P. Lentulo, cæterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinæ, et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit: si paululum modo vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt. Nolite existimare, majores nostros armis Rempub. ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus: quippe sociorum, atque civium, præterea armorum, atque equorum major copia nobis, quam illis est. Sed alia fuere, quæ illos magnos fecere, quæ nobis nulla sunt; domi industria, foris justum imperium; ani、 mus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam; publice egestatem, privatim opulentiam : laudamus divitias, sequimur inertiam: inter bonos et malos nullum discrimen est: omnia virtutis præmia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi vo• luptatibus, hic pecuniæ, aut gratiæ servitis; eo fit, ut impetus fiat in vacuam Rempub. Sed ego hæc omitto. Conjuravere cives nobilissimi patriam incendere: Gallorum gentem, infestissimam nomini Romano, ad bellum arcessunt: dux hostium cum exercitu supra caput est: vos cunctamini etiam nunc, et dubitatis, quid intra moenia deprehensis hostibus faciatis? Misereamini, censeo: deliquere homines adolescentuli per ambitionem : atque etiam armatos dimittatis. Næ ista vobis mansuetudo, et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam vertet. Scilicet res ipsa aspera est: sed vos non timetis eam. Immo vero maxime; sed inertia, et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet diis immortalibus confisi, qui hanc Remp. in maximis sæpe periculis servavere. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur : vigilando, agendo, bene consulendo, prospere omnia cedunt : ubi socordia te, atque ignavia tradideris, nequicquam

Deos implores; irati infestique sunt. Apud majores nostros Aulus Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit, atque ille egregius adolescens immoderatæ fortitudinis morte pœnas dedit: vos de crudelissimis parricidis quid statuatis, cunctamini? Videlicet cætera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si diis, aut hominibus unquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adolescentiæ, nisi iterum jam patriæ bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Cepario loquar? quibus si quidquam pensi unquam fuisset, non ea consilia de Rep. habuissent. Postremo, P. C. si mehercle peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis. Sed undique circumventi sumus: Catilina cum exercitu in faucibus urget: alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes : neque parari, neque consuli quidquam occulte potest: quo magis properandum est. Quare ego ita censeo; cum nefario consilio sceleratorum civium Respub. in maxima pericula venerit, hique indicio T. Vulturtii, et legatorum Allobrogum convicti, confessique sint, cædem, incendia, aliaque se fœda atque crudelia facinora in cives, patriamque paravisse; de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, more majorum supplicium sumendum.

ORATIO

MICIPSE REGIS ad Jugurtham, qua eum officii sui admonet, finem vitæ sibi adesse intelligens.

SALLUST. IN BELLO Jugurth.

Igitur rex Micipsa, ubi ea quæ fama acceperat, Jugurtham bello Numantino in tantam claritudinem

pervenisse ut Romanis vehementer carus esset, ex literis imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est, statimque eum. adoptavit, et testamento pariter cum filiis hæredem instituit: cum antea sibi ab eo timens, ideo illum Numidis quos in Hispaniam mittebat præfecisset, quod in eo bello facile occasurum speraret. Sed ipse paucos post annos morbo atque ætate confectus, cum sibi finem vitæ adesse intelligeret, coram amicis, et cognatis, itemque Adherbale et Hiempsale filiis, hujuscemodi verba cum Jugurtha fertur habuisse.

PARVUM ego te, Jugurtha, amisso patre, sine

spe, sine opibus in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi, quam liberis (si genuissem) ob beneficia carum fore. Neque ea res falsum me habuit: nam ut alia magna, et egregia tua facta omittam, novissime rediens Numantia, me regnumque meum gloria honoravisti, tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti: in Hispania nomen familiæ nostræ renovasti: postremo, quod difficillimum inter mortales est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitæ facit, per hanc dextram, per regni fidem moneo, obtestorque te, ut hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas: nec malis alienos adjungere, quam sanguine conjunctos retinere. NoN exercitus neque thesauri, præsidia regni sunt, verum amici. Quos nequé armis cogere, neque auro parare queas, officio et fide pariuntur. Quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego regnum vobis trado firmum, si boni eritis: sin mali, imbecillum. NAM concordia res parvæ crescunt, discordia maximæ dilabuntur. Cæterum ante hos te, Jugurtha, quia ætate, et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. NAM in omni certamine, qui opulentior est,

« ZurückWeiter »