Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

audiet simul, quæ pariter finxerunt, affinxerunt, commenti sunt, librarius, archimagiri et carptores, hoc est, servi: nam

Fama malum, quo non aliud velocius ullum:

Mobilitate viget viresque acquirit eundo.

Virg. Æneid. IV, 174 seq. Cum delectu positus est caupo; nam in cauponam multi, iique rumigeruli, quotidie et jam summo mane conveniunt: præterea proximus est. – Librarius servus, scriba, qui libros, epistolas al. describit. Aliis est servus libræ præpositus culinariæ, aut ferculorum diribitor et index e libro.— Archimagiri, ¿pyyμáyɛtpoi, magistri coquorum. - Carptores; vid. ad V, 120, et Lips. Saturn. Serm. II, 2.

VAR. 109. Libarius, hoc est, dulciarius, conj. non nemo, teste Plathnero. VAR. 110. Raptores, 4. Fartores, 6, 21. Captores, 14. Nec defuere, quibus hæc arriderent: eos tamen non bonos veterum conviviorum arbitros fuisse, dicit Lips. Saturn. Serm. II, 2. Quid, 17 a m. pr. 19, 46, 48, 59, 60, 64, 65. Qui, 47. Sed gravius est quod crimen. Nullum est crimen, quod non componant, etc. Carmen, 49, 60, 65.

VAR. III. Dominum, 24.

....

D

NOT. 110, 111. Senec. Epist. 47: « Infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet; virga murmur omne compescitur et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt;. sic fit, ut isti de dominis loquantur, quibus coram domino loqui non licet. Crimen componere, fingere, comminisci, ut apud Cicer. Verr. III, 61. Rumoribus malis, quos de dominis suis spargunt, ulciscuntur baltea, hoc est, eorum verbera. Baltea autem propr. accipio de cingulis e corio, non de loris vel flagellis, quo sensu nusquam vox legitur; etsi sententia fere eadem est.

NOT. 112. Per compita, ubi plurimi homines conveniunt.

NOT. 113. Nolentem quæri a garrulis istis eorumque nugas audire. Conf. verba garruli apud Horat. Satir. I, 9, 14 seq. Vinosus, ebrius, qui omnia, etiam arcana, effutire solet. Inebriet, facete h. loc. de vinoso pro obtundat vel impleat, aurem, ut spiritus aeris flatibus venenatis inebriatur, apud Sidon. Epist. I, 5. Aures sermonibus refercire vel imbuere, apud Cic. pro Rab. Post 14, et Tacit. Hist. IV, 7. Sic et Galli dicunt : enivrer quelqu'un de son babil, seu caquet. Similiter fere Romani bibere, haurire, trahere auribus vel oculis, pro cupidissime audire et intentissime videre, metaph. ab aviditate bibendi petita. Aurem miseram, tuam, qui sic misere torqueris: miserrimum enim est, garruli ineptiis patientes præbere

aures.

VAR. 114. Roga, 16.

NOT. 114. Illos servos. Paulo ante, supr. vs. 93–101. Petebas, scilic. taciturnitatem.

NOT. 116. Quam potare tantum Falerni, vini præstantissimi, et quidem subrepti, furtim ablati, quod dulcius esse dicitur, quantum bibebat Lau

ལྟ་

fella, matrona, faciens sacra1 pro populo, pro ejus salute, Bonæ Deæ, in cujus sacris largiter potabant mulieres; de quo vid. VI, 314 seq. ubi etiam ipsius Laufellæ vinolentæ mentio facta, vs. 320 seq.

VAR. 117. Saufeia, 61, 70, 75, 76, 77, 82. Laufeia, 27, 50, 54, 58, 64. Laufela, 14-17, 20, 21, 22, 24. Laufella, 10, 11, 18, 19, 23, 25, 45, 46, 48, 49, 56, 57, 59-63, 65-69, 71-74, et omnes Codd. Paris. unde illud revocavi cum Ach. vid. supra ad VI, 320.

VAR. 118. Est recte, 18, 25, 46–49, 54, 57-60, 64, 65. Recte pro recte est, 10, 13-17, 19—24, 45, 50, 56, 61–63, 66—69, 71–74. Tum propter, 10, 13, 15, 16, 19, 20, 27, 45. Pluria, 11.- Tum his revocavi ex 11, 19, 20, 24, 31 a, 50, 56, 59, 61, 62, 63, 68, 74. Tum de his, 60, 65, et Codd. Ascens. ac Pontani. Tum istis, 64. Tunc istis reliqui, etiam Hennin. Omnia hæc substituta, ut fulciretur versus, qui tamen non ruit: nam litera m et vocales in fine vocis sæpe non eliduntur, et tum propter cæsuram atque hiatum, qui Juvenali frequentissimus est, producuntur. Conf. ad I, 151, et XV, 7; Oudend. ad Lucan. V, 526; Broekhus. ad Tibull. I, 5, 33, et ad Prop. II, 12 (al. 15), 1, 23, 101; Drakenb. et nos ad Sil. I, 109; X, 23, 29; XIV, 515. Hæc loca eorumque interpretes consulantur ab Ach. cujus hæc nota reprehendenda est: quum litera m non eliditur, brevis fieri debet ante vocalem, quod intelligere est in circumeat, circumagat, etc.

Nor. 118. Gravis sententia, ut notissima illa Ovid. Fast. IV, 311: Conscia mens recti famæ mendacia ridet.

NOT. 119 seq. Ut contemnas linguas mancipiorum, servos loquaces et domino maledicentes; nam lingua est pars pessima mali servi, tales servi sunt pessimi: deterior tamen, pejor, vilior et magis contemnendus est hic, dominus, qui liber non erit ab illis, quorum vitam sustentat, a servis, hoc est, qui illis obnoxius est eorumque linguas propter vitia, quorum illi sunt conscii, timere debet ; vel hic tamen dominus, qui liber non erit a cupiditatibus et vitiis, deterior est illis, quorum, etc. hoc est, servis suis: nam servorum quasi servus est. Hoc præclare dictum e sententia Stoicorum: Távteç xaxol Schot, cuí confer egregia loca Horat. Sat. II, 7, 8194, et Epist. I, 16, 63–68. Ille videtur poetæ sententia, etsi paullo durius expressa.

VAR. 120. Pars maxima, 25, 45-48, 55—60, 65.

NOT. 122. Descriptio servorum, quorum menstruum stipendium ac demensum erant quatuor, si Donato ad Terent. Phorm. I, 1, 9, vel quinque, si Senecæ Epist. 8o fides habenda, modii frumenti et denarii

Ut apud Cic. Mur. 41, et ad Brnt. epist. 14 al. unde et sacrificium pro populo fieri, iu Sen. Epist. 97, et Cic.

Leg. II, 9; nec non simpl. pro populo fieri ap. Cic. ad Att. I, 12, vel facere vitula Virg. Ecl. III. 77.

totidem; unde h. loc. farre et ære, frumento et pecunia, custodit, sustentat, animas, vitam, ut VI, 501, et XV, 94. — Farre, quodlibet frumenti genus significatur. Triplex notat Plin. XVIII, 8. Triticum, siligo et far: hoc et ador, et adoreum vocatum est, et durissimum, et contra hiemes firmissimum, ibidem perhibetur, ac primus antiquis fuisse in Latio cibus. Capite vero præcedenti populum romanum ait farre tantum e frumento trecentis annis usum. Farris etiam usus in sacris commendatur, unde et pium far vocitatum. Hinc et farreatio dicta, sacrificium in quo farreum libum offerebatur, ad sanciendas solemni ritu nuptias sacerdotum. Meminit Plin. lib. cit. c. 3. De servorum demenso vide ad VI, 120. ED.

VAR. 123. Possis, 17, 18, 24, 46-49. Possit, 19. Hic versus, qui silentio prætermittitur ab interpretibus, quoties eum legi, semper me offendit (nam et languet meraque repetitio est vs. 119, et idcirco plane ineptum videtur hoc loco); semperque putavi, hanc esse glossam in margine adscriptam, ad vs. 119, his præcipue caussis, ut linguas mancipiorum contemnas. Quorum verborum haud dubie interpretamentum fuit : Idcirco ut possis linguam contemnere servi; quod quum in textum irreperet, perperam a librariis in eum, quem nunc occupat, locum est translatum, et possim repositum pro possis, quod tamen et ipsum in 17, 18, 24, 46-49, et quibusdam MSS. Paris. legitur. Eo minus autem illi dubitarunt, quin hæc verba ab ipso poeta essent profecta, quum glossa ista versus esset hexameter; quod vero, vel casu fieri potuit cœco, vel parva verborum transpositione. Confer Excurs. ad Sat. V, 90, Has conjecturas vidi postea firmari auctoritate non tam Cod. 13, e quo hic versus una cum seq. ejectus est (ut trecenti alii; unde haud quidquam fere momenti habet in re critica), quam duorum MSS. Paris. a quibus abest, et codicis vetustissimi 8, in quo versus 118-124, hoc ordine ac modo leguntur :

91.

Vivendum recte, cum propter plurima, tunc est
Idcirco, ut possis linguam contemnere servi,
Præcipue caussis, ut linguas mancipiorum
Contemnas. Nec lingua mali pars pessima servi.
Deterior tamen hic, qui liber moverit illos,
Quarum animas et farre suo custodit et ære.
Utile consilum; etc.

Hine Pithoeum quoque jam olim versum hunc tollendum de medio, ut supposititium, aut potias duplicem quasi censuisse animadverto. Sic in eodem MS. mox post vs. 134 legitur hic : Gratus eris; tu tantum fucis imprime dentem. NOT 123-129. Verba Nævoli.

VAR. 124. Consilium nunc, sed commune, 16, 19. Consilium, sed nunc commune, 18. Consilium mihi, sed commune, 25, 27, 45—50, 54, 55, 5760, 64, 65.

NOT 124. Utile consilium dedisti scilic. supra vs. 118 seq. sed commune,

quod non ad me tantum, sed ad Virronem quoque, vel ei similes, quin ad omnes pertinet homines.

NOT. 125. Post damnum temporis, majori vitæ parte transacta et consumpto ætatis robore. Deceptas spes emolumenti, e laboribus officiisque, Virroni præstitis, ad me redundaturi.

NOT. 126-129. Juvenes comparent inpr. Horat. Od. I, 4, 21 seq. 11, 6 seq. II, 11, 5 seq. 14, 1 seq. et IV, 7, 14 seq. Alia loca laudavit Koenig. ad Pers. V, 153. Ad rem augendam spectant epitheta velox, angustæ (brevis) et brevissima; sed nimia quoque ex orationis ubertas, et suspicari fere possis, verba velox Flosculus angustæ miseræque brevissima esse lacinias a versificatore aliquo adsutas. Festinat enim decurrere, velox Flosculus, angustæ miseræque brevissima vitæ Portio distingui jubet Wakef. ad Lucret. III, 972. - Decurrere, ut al. ævum currit, labitur, volat, Tşóyos ἅρματος γὰρ οἷα Βίοτος τρέχει κυλισθείς, Anacr. IV, 7, 8. Confer Bentl. et Mitscherl. ad Horat. Od. II, 5, 13. Flosculus vitæ, ut ȧxun et àxμáζουσα ἡλικία, vel ἄνθος ἥβας ἄρτι κυμαίνει, apud Pind. Pyth. IV, 181; áxpatov ävoos õpas, apud Anacr. XXXIV, 4, et similia passim obvia. Portio vita, jam initio a Parcis designata, ut præmensæ tempora lucis, apud Tibull. III, 3, 9, et vitæ summa brevis apud Horat. Od. I, 4, 22. In verbis decurrere flosculus diversi generis imagines et metaphoras junxit poeta, ut in eadem re Rufinus Epigr. VIII, 5, in Brunck. Anal. tom. II, pag. 392. Α πόσσους κατέφλεξε τὸ πρὶν θεοείκελον ἄνθος, ad quæ verba Jacobs ad Antholog. Græc. vol. II, part. III, pag. 159, notat, in ejusmodi vocabulis, quorum metaphorica significatio frequenti usu fere obliterata fuerit, non accuratam adeo diligentiam fuisse sequioris ævi poetis.

Nor. 128, 129. Quin adeo dum loquimur, fugerit invida ætas, Horat. Od. I, 11, 7. Serta, unguenta et puellæ spectant potissimum ad epulas et comessationes. Serta, proprie créμμяta ( stemmata VIII, 1, Laub..... und Blumenguirlanden und Festons). Pancarpi ( Fruchtschnuren), quibus ornabantur pocula, januæ, altaria, atria; a quibus differebant coronæ et corollæ, otipavot, orepavíoxot; vid. Böttig. Sabina, p. 191, 192. Unguenta; vide ad VI, 303, et XI, 122. Unguentis etiam pretiosissimis capilli mollium virorum feminarumque semper delibuti erant; vide Spanh. ad Callim. in Apoll. vide 38 seq. et Burm. ad Ovid. Her. XV, 76.— Puellas; vide ad XI, 162.- Obrepit, præclare de senectute, quæ præter opinionem et non intellecta, ita, ut vix ac ne vix quidem sentiamus, adventat: ut apud Lucret. I, 415. « Tarda per membra senectus serpit; » apud Ovid. Met. X, 519.

Labitur occulte fallitque volatilis ætas,

et Fast. VI, 771,

[ocr errors]

Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis.

Sic obrepit adolescentiæ senectus,» dixit Cic. de Sen. cap. 2; « Au

ctumno obrepit hyems,» Lucil. in Ætna, vs. 237.1 «Tipas smeрyóuevov, » Solon, Epig. XIII, 1o, et «Τὸ δ' ἀργαλέον καὶ ἄμορφον γῆρας ὑπὲρ κεφαλῆς αÙтíỵ' Üжерxрéμ¤тat, » Mimnerm. IV, 4, in Anal. Brunck. tom. I, pag. 61 70. Confer Auson. Epig. XIII, ubi etiam verba Juvenalis transcripsit.

et

VAR. 130. Paticus nunquam, 20. Paticus scribendum putabat H. Vales. ut sit quasi patens, patulus, cinædus εὐρύπρωκτος, λακκόπρωκτος, unde in Priapeiis nec tibi tener puer patebit ullus et qui (cunnus) tanto patet indecens hiatu et al. Sed pathicus videtur potius esse лzzó (etsi hæc vox non in usu fuit), qui muliebra patitur, πάσχει, παθεῖ, παθικεύεται.

Nor. 130-134. Respondet poeta et quidem facete, apte consolans draucum et exhortans ad persequendum eumdem vitæ cursum. Ne trepida, non est quod anxius sis animumque despondeas. Amicus pathicus, cinædus, a te drauco corrumpi cupiens.

Nor. 131. Stantibus et salvis his collibus, quamdiu Roma superstes erit; vide ad VI, 296. Romæ colles sunt Palatinus, Aventinus, Esquilinus, Quirinalis, Cœlius, Viminalis, Tarpeius, qui et Capitolinus. Sunt vero præterea Janiculus et Vaticanus. Martial. Epigr. IV, 64:

Hinc septem dominos videre montes,

Et totam licet æstimare Romam,

ED.

VAR. 132. Conveniunt, 10, 11, 12, 14——25, 27, 45—50, 54-69, 7174, 77, et multi Codd. Paris.

NOT. 132. Et carpentis et navibus, et terra et mari, undique, ab omnibus orbis terrarum partibus et locis, molles turpesque homines Romam confluunt, tanquam ad emporium libidinum. Atves et vere!

[ocr errors]

Nor. 133. Qui digito scalpunt uno caput, molles, effeminati ac bene comti, qui, si caput prurit, uno tantum digito illud scabere solent, ne capilli apte compositi atque calamistrati turbentur. Sic Lucianus dixit, Τῷ δακτύλῳ ἄκρῳ τὴν κεφαλὴν χνᾶσθαι, » et « Relatum ad caput digitum, Senec. Epist. 52. Id in Pompeio potissimum notarunt Calvus poeta ap. Senec. Controv. III, 19; Plut. in Pomp. cap. 48; Opp. tom. I, p. 645; tom. II, pag. 89; E. ed. Francof. et Ammian. Marcell. lib. XVII, 11, 4. Conf. Spanhem. ad Julian. Cæss. pag. 171.

[ocr errors]

Nor. 134. Spes altera, futuri temporis, longe major superest tibi. Vet. Schol. Multos imberbes habes tibi crescentes. » Tu tantum erucis imprime dentem ; » lepidum consilium : comede herbas, ad Venerem exstimulantes, ut fortis sis et paratus ad libidinem exercendam. Talis herba est salax eruca (weisser Senf ). 2

1 Non, quia senectus et hominis et anni (hyems) nigra ac tarda est, quod ad Lucil. lib. I, monuit Wernsdorf.

Poet. Latin. min. tom. IV, pag. 138.

2 De qua vide Colum. X, 108, 109, 372; Ovid. Rem. Am. vs. 799; Burm.

« ZurückWeiter »