Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nor. 17. Non dubitant, mutuo accipere, quæ perdant magis, quam erogent; Schol. Quamdiu supellectilis aliquid superest, facile iis est parare sibi pecuniam perituram, quæ mox gulæ luxu intereat; Ach.

[ocr errors]

VAR. 18. Lancibus optatis, 7. Ut pro vel, 12. — Martis, 24. Imagine picta forte, 1. Vetus Scholion est: «Si in auro picta est, aut in argento. » Imagine cara malebat Schrader.

NOT. 18. Conf. VII, 73. — Oppositis pigneri, hypothecæ loco, ad securitatem creditoris, ut apud Plaut. Curc. II. 3, 77; Senec. Ben. VII, 14, et Catull. XXVI, 2, ubi vid. Vulp. et Doer. Lancibus pretiosis, argenteis, aureis, etc. Matris imagine fracta, non casu, puto, vel vetustate, vel ut partem statuæ vendat, sed fracta ex industria, ut non cognosci possit, et sine pudore vendi.

NOT. 19. Quadringentis numis, magno pretio; non vero integro censu equestri, quo sensu quadringenta, sc. sestertia, dicuntur I, 106; II, 117; V, 132; nam numi sunt sestertii, non sestertia, et de homine sermo est, qui devorata re familiari supellectilem oppignerat, unde non facile efficiet censum equestrem. Condire, cibis bene conditis, vel delicatis implere. Fictile vas, ut testa alta, IV, 131 (ubi vid. not.). Fictile, quia lances argenteas opposuerat, aut quia maxima aliqua patina ei opus erat, Grang. Gulosum vas, quale est hominum gulosorum, vel capax.

[ocr errors]

VAR. 20. Si veniunt, conj. Schrader.

Nor. 20. Sic, hoc luxu, veniunt ad miscellanea, cibum e variis ferculis mixtum, vel immundam saginam (ut utar verbis Prop. IV, 8, 25), ludí, ludii, gladiatoris (vid. ad VI, 82), hoc est, gladiatores fiunt (conf. vs. 8), ut largiorem certe victum, cui assueveraut, retineant: nam gladiatores et athletæ epulis largioribus ali solebant, ut vires eorum augerentur (coliphia, II, 53), unde gladiatoriam saginam dixit Tac. Hist. II, 88, et Prop. loc. laud. (ubi vid. Broekhus.), vulsi carpenta nepotis, Qui dabit immundæ venalia futa saginæ, hoc est, qui patrimonio dilapidato vitam animamque suam lanistæ vendet. Miscellanea genus miserabile ferculi, cibus gladiatorum, qui omnia, quæ apponuntur sibi, miscent et sic manducant, Schol. Alii miscellanea ludi putant esse ludos misce los, hoc est, e variis generibus mixtos (vid. intpp. Suet. Cal. c. 20, ut sensus sit: fiunt histriones seu ludii. Rigaltius exponit: Sic isti luxu conturbatore pereunt, ut in miscella consummatione gladiatores. Graogæus : Sic lurcones illi ludii, seu gladiatores futuri veniunt ad miscellanea, condiunt patinas omni ciborum genere refertas et intermixtas; de quo vid. Senec. Epist. XCV; Turnebus, Adv. XXII, 23, innui credebat et ludos miscellos,

Conf. Salmas. Exerc. Plin. pag. 586.

ad

et homines omnia miscentes et conturbantes, hoc est, paupertatem redactos. Conf. ad VII, 129. Crammer laudat Schol. qui hanc cœnam gladiatorum vocat ultimam. Tertull. in Apolog. dixit supremam. ED.

[ocr errors]

VAR. 22. Venditio, 48, 58. Conf. ad VII, 199.

NOT. 21-23. Multum interest, divesne sit an pauper, qui lautas parat Ventidius hoc loco, epulas et magnos sumptus facit. Conf. vs. 1 seq. ut vs. 1, Atticus, pro homine divite ac nobili. —

- Laudabile, honestum.

VAR. 23. Nomen pro famam, 15, 24. Recte pro jure, 15.

NOT. 23. Luxuria a censu famam trahit, ducit, sumit; si magnus est census (res familiaris, opes), liberalitatis, magnificentiæ et honestatis; si exiguus, luxuriæ famam nomenque obtinet.

VAR. 24. Quantum, 11, 25, 27, 46, 47, 49, 50, 54-58, prob. Schurzfl. quum mox idem voc. sequatur.

Nor. 24-27. Stulti sunt et contemptu digni, qui rerum externarum scientiam, quæ vel prorsus inutilis est, vel ad beate vivendum nihil confert, sectantur ac probe tenent, at intus et domi suæ hospites, vel in metiendis facultatibus, et se ipsis cognoscendis cæci, ignorant, multum inter magnas atque exiguas opes interesse, et pro illorum modo ac mensura faciendos esse sumptus.

Tecum habita: noris, quam sit tibi curta supellex,

Pers. IV, 52. — Atlantis, montis Mauritaniæ, mira altitudo notissima. 2

VAR. 26. Ignorat, 15, 16. Si excidisse ante Ignoret, seu Ignorat, suspicatur Manso. Distat, 14, 15, 16, 24.

[ocr errors]

NOT. 26. Ferrata arca et claustris munita, in qua pecunia et opes servabantur. Arca divitum est, pauperum vero sacculus, seu loculus et crumena (infra vs. 58), unde arca magnas, sacculus vero modicas designat rerum copias et facultates; vide ad X, 25, et XIV, 260, 261.

VAR. 27. Græca absunt ab 25, 27, 45. — ExUTÒv, 11.

NOT. 27. E cælo descendit, deum habet auctorem, vel divina, aurea, præstantissima est sententia illa qvob: cœuròv, quæ in vestibulo templi Delphici aureis literis inscripta erat, et a quibusdam Thaleti, vel Chi

1 Nonnulli putant designari P. Ventidium, de quo vid. VII, 199; alii Ventidium Cumanum, de quo vid. Tac. Ann. XII, 54; alii denique eum, de cujus divitiis Pers. IV, 25, 26. Nostin' Ventidí prædia ? cujus? Dives arat Curibus, quantum non milvus oberret. Hæc bene h. loc. conveniunt:

sed Casaubonus jam ad Persii loc. laud. notavit, in membranis Persii Vectidi ac etidí legi, et Ventidium Persii præterea sordibus, non luxuria insignem esse.

Vid. Heyn. ad Virg. Æneid. IV, 246 seq. et 480 seq. Conf. Virgilii nostri volumen II, p. 505 et 530. ED.

-

loni, Cleobulo, Bianti, Pythagoræ, Socrati aliisque sapientibus, ab aliis ipsi Apollini, vel ejus oraculo, tanquam auctori, propter divinam ejus præstantiam, tribuitur. ' Tv☎ß: σeautòv, nosce te ipsum, si discere cupis, quid tibi, quid aliis debeas; et in tota vita age secundum animi, corporis et fortunæ vires ac modum. Conf. qui hæc illustrant, Socrates, apud Plat. in Alcib. I, tom. V, pag. 56, 65, ed. Bip. et Senec. Epist. 82.

VAR. 28. Figendum est, 46. Fingendum, 13, 19, 20, 25, 56, 57, 59. Conf. supra ad vs. 4.Et abest ab 47, 54, 58.

Nor. 28. Figendum illud, altius animo infigendum est, ut in eo inhæreat. Conf. ad V, 12. Vet. Schol. in memoria semper habendum. ED.

[ocr errors]

VAR. 29. Sacra, 25, 46, 48, 49, 55-57, 59, 60.

NOT. 29 seq. In omnibus vitæ partibus hanc sententiam oraculi instar consule, verb. caus. in matrimoniis contrahendis, ut tibi parem ducas, vel in petendis honoribus, ut explores ante, num iis idoneus illisque bene administrandis par sis. Sive conjugium quæras; id dixit ex altero Sapientis dicto (Ovid. Her. IX, 32): nube pari, Grang. Senatus sacri, venerandi, ut ipà œúyxλntos.2 — In parte senatus, senator, esse.

VAR. 30. Non enim, 25, 56, 57, 59. Neque enim, 27. Verba nec enim loricam........ Ancipitem parenthesi inclusit Ach. Eadem deleri jubet Hein. Neutra ratione quidquam proficitur, et legendum videtur poscat. Vid. Comm. Nor. 30, 31. Verba difficillima, quæ olim ita interpretabar: Non petendos esse honores, viribus nostris majores, ipse Thersites (de quo vid. ad VIII, 269) intellexit, qui, quamvis intolerantius se jactaret, non tamen ita immemor fuit suæ tenuitatis et ignaviæ, ut loricam et reliqua Achillis arma posceret, in quibus, quibus indutus, ipse Ulysses se transducebat, se videndum, vel potius se ridendum præbebat (vid. ad VIII, 17); nam poeta haud dubie respexit contentionem heroum de armis Achillis de qua vid. supra ad VII, 115, et X, 84, 85) innuitque, hæc arma ne Ulyssem quidem decuisse, ne hunc quidem iis gestandis parem fuisse, vel hoc honore dignum. Neque obstat, quod Ach. obvertit : « nullibi legimus, Ulyssem a Græcis propter hoc derisum fuisse, vel etiam derideri debuisse, quum ipsimet illum Græci sponte sua, et in commendationem suarum (ejus) virtutum etiam Ajaci prætulerint. » Sola eloquentiæ vis in judicio illo vicit, et superior discessisset Ajax, si tam promptus lingua, quam manu fuisset : quod poeta significasse videtur. Sufficit etiam, hunc ita et recte quidem judicasse. Sed locus noster aliis premitur difficultatibus. Ut enim taceam, ita non satis convenire verba nec

Conf. Diogen. Laert. I; Cic. ad Quæst. Fr. III, 6, et Tusc. Quæst. I, 22, § 52; Harduin. ad Plin. VII, 32.

2 Videatur Spanhem. de Usu et præstant. num. Dissertatio, V, pag. 411 seq.

....

enim et poscit, pro poscebat, vel poposcit, poeta saltem alios auctores, nobis ignotos, secutus est: nam Flavius jam Conjectan. cap. 31, ex Qu. Calabro et Lycophr. vs. 999, notavit, Thersiten alapæ ictu ab Achille interemptum esse, adeoque non potuisse illi de armis certamini adesse; Juvenalem igitur vel memoria lapsum esse, vel variasse historiam.' Hanc ob caussam et quia non modo eadem vox inepte repetatur, anceps caussa et caussa magno discrimine, sed verba quoque molesta et absurdissima nec enim... Ancipitem, ne litera quidem mutata, e medio versuum tolli possint, ea omnino e contextu ejicienda censet Heinecke. Gravissima est prior ratio; sed sola non sufficit et satisfacit: nam sæpissime variat priscarum rerum narratio, et ex diversis fontibus iisque scriptis, quæ interciderunt, hausta est; Gordii quoque nodus ita conciditur potius, quam solvitur. Reliqua argumenta sunt levissima. Quot enim versus sine literarum sententiarumque mutatione deleri possunt? et quis sibi persuadeat, hæc verba, in quibus et doctrina et summa vis venustasque inest, absurdissimum esse glossema notulamque ludimagistri exempli loco margini adscriptam? Neque etiam omnis caussa anceps, hoc est, ambigua, cujus eventus est dubius, cum magno discrimine agitur; et mireris, hunc censorem veris tautologiis non offendi in aliis locis. Præterea nihil proficitur illa versuum ejectione, et hac verborum junctura:

Sive

Conjugium quæras, vel sacri in parte senatus
Esse velis, seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas; te consule, dic tibi, etc.

Nam verba te consule, etc. non nisi ad caussæ defensionem spectant. Omnia
vero jungi voluit; nam illud seu ita aptissimum est, et ipse docet, modorum
mutationem quæras, velis et affectas usitatissimam esse et exemplis com-
probatam a Cort. ad Cic. Ep. ad Div. XII, 2, 7, et Munk. ad Hygin. f. 148
Quid igitur respondendum erit Hein. quærenti : « scrupulos si exemero,
ecquid erit pretii?» Meo qualicumque judicio nihil erit, quod in hoc loco
displicere possit, dummodo poscat legatur pro poscit, et verba hæc ita ex-
ponantur: Figendum.... velis, nec enim, neque etiam (vid. Heyn. ad Virg.
Ge. II, 104, et al.), loricam et arma Achilles poscat Thersites, homo qualis
Th. fuit, in qua se transducebat Ulixes. Ancipitem tu caussam seu cum magno
discrimine protegere affectas (conaris),... te consule, etc. Non deerunt forte,
qui suspicentur, pro seu reponendum esse si; sed venustior est abrupta
hæc dictio et affectui magis consentanea quam vulgaris : si tu affectas, te
consule, etc. Eadem utitur Juvenalis passim, verb. caus. VI, 329, 330,
ubi tamen et suppleri potest si, ut h. loc. -
Vet. Schol. se transducebat,
idoneum existimabat, transferebat. ED.

VAR. 31. Traducebat, 13, 17—27, 45—50, 55—63, 65—69, 71–74, ut

1 Conf. Tzetz. et Potter. ad Lycophr. v. 999.

al. trajicere, travehere, tramittere, tradere, de quo Donat. ad Terent. Phorm pr. « Transdere veteres sonantius (et accuratius), quod nos lenius dicimus tradere.» Conf. Drakenb. et nos ad Sil. IV, 487. Ulixes recepi ex 17—20, 23, 24, 58. Ulyxes, 14, 27, 46–48. Ulisses, 25. Vulgo Ulysses. Conf. supra ad IX, 65.

VAR. 32. Ceu, 46, 47, 49, 58, 66, 67. Vulgo post Ancipitem colon, vel punctum ponunt, ut sensus sit: in qua, in cujus petitione, Ulixes se traducebat, se præbebat ancipitem, incertum, metuentem, ne non obtineret (ita Ach.); vel in qua, qua indutus, fecit dubium intuentibus, num Achilles esset sque revixisset; vel denique se præbuit modeste ambigentem, an arma Achillis etiam peteret, iisque dignus ac par esset. Sed quis eo sensu dixit se traducere ? aut in qua, pro, in cujus petitione?

VAR. 33. Tunc consule, 21. · Qui sis revocavi ex 11, 14, 15, 17, 19, 20, 27, 50, 58, 64. Vulgo legitur quis sis; vide ad XV, 119. Quid sis vetustus Codex Heinsii, qui id probavit illustravitque exemplis in Comm. ad Ovid. Ep. Her. XII, 31. Sed esse aliquid alio sensu dicitur, qui ab hoc loco alienus est. Vide supra ad I, 74.

Nor. 33. Te consule, te ipsum interroga, vel te et vires tuas excute, explora, et dic tibi, qui, qualis, sis (quo sensu in sese descendere, et secum habitare dixit Pers. IV, 23 et 52); utrum sis orator vehemens, gravis et acri verborum actionisque genere ad permovendos animos idoneus, hoc est præclarus, an mediocris, vel infimæ notæ rabula, ut Curtius Montanus (vid. ad IV, 107), et Matho (vid. ad I, 32), bucca, rabulæ, fastuosi causidici ac ventosi, vel, ut verbis vet. Schol. utar; jactanticuli, qui tantum buccas inflant, et nihil (graviter et apte vel accommodate ad persuadendum) dicunt. Sic fere buccam loquacem vetuli cinædi dixit Martial. I, 42, 13, et hominem dura bucca Petron. 43. Conf. supra ad III, 35, et Var. Lection. et Crammer, pag. 427. ED.

VAR. 34. Publius pro Curtius, 16. An Matho, 11, 14—27, 45—50, 55-63, 65-69, 71–74. Meta, 19. Vulgo post Matho punctum ponunt junguntque Bucca Noscenda est mensuræ tuæ, ut sit sensus: explores et noris facundiæ modum vimque eloquentiæ; vel ut proverbii loco dictum sit : scias, quousque possis et liceat buccam inflare, vel diducere fauces. Bahrdt vertit: Man muss, wie weit das Maul sich sperren lässt, verstehn. Sed nostra distinctio haud dubie anteferenda; vid. Comm.

VAR. 35. Mensura tui, 13. Bucca Noscenda est mensura tuæ, 10, 11, 20, 24, 25, 45, 56, 60-62, 63, 64—69, 71-74. Bucca Noscenda est mensuræ suæ, 14-19, 21, 23, 27, 46, 48, 49, 57. Tuæ et suæ etiam plerique Codd. Paris. sed sua Put. et sui XIV alii, et quidem optimi, Alex. Mazarin. I, Thuan. I; Colbert. 11; Fauchet., Senat. et Pith. Noscenda est mensura rei forte vet. Schol. cujus glossa est: «Consideranda in omnibus rebus est mensura uniuscujusque rei, et si ad hanc sufficit, sic cam debes assumere. »— -Vid. Crammer, p. 427. ED. Nor. 35 seq. Præclarum præceptum! Conf. VI, 358 seq. et Ca

« ZurückWeiter »