Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

J

vero ipfius officium erga nos ac fides egregia conftitit:qui quòd se ad Chrifti gregem adiunxit, nequaquam offenduntur in illo laponij. quinimmo suspiciunt hominem, quòd Indiam peragrauerit, quòd ipfis incognita multa didicerit. Regulus quidē ipse, cum ad eum Paulus, quinque procul ab oppido leucis commorantem, salutatum acceßiffet honoris cauffa, pictamg, in tabula (quam ex India adueximus) Chrifti Domini noftri, & fanctißima Virginis matris secum attulisset imaginem; magnopere ipfius aduentu congressug latatusest: multag, de Lufitanorum moribus, deg, imperio quod obtinent in India percontatus, denique prolatam a Paulo, quam dixi, imaginem, nixus genibus adorauit supplex: atq id ipsum fieri ab omnibus qui aderant, imperauit. Eandem contemplata mox Reguli quoque mater, magnam cepit admirationem fimul ac voluptatem. itag paucis post diebus quàm Paulus Cangoximamredijt, misit mulier qui desumendumeius exemplum aliquo modo curaret, verum defuit artifex. petijt etiam a nobis, vt fibi Christiane fidei capita litteris ederemus.ineamrem Paulus dies aliquot diligenter incubuit, & laponice multa confcripfit. idem cognatos amicosg, homo impiger dies ac noctes ad salutem hortari ac docere non deftitit: breuig vxorem, & filiam, multos praterea vtriusque sexus in ouile Domini compulit. Nec fane (vt initia sese dant) confilium eorumimprobatur in vulgus : & quia plerique legere & fcribere iam ante didicerant, perfacile Chriftianis precationibus affuefcunt. Cumlingua subsidium nobis (vt fperamus) accefferit: tum res multo melius (Deo bene iuuante) procedet, nam nunc quideminter eos veluti quadam fimulacr a versamur, multa illi de nobis loquuntur, et con

ferunt inter fe:nos videlicet obmutefcimus : dumg huius lingua lingua elementa percipimus, cogimur quafi repuerascere. cuius ætatis quemadmodummores imitamur, fic vtinam candorem ac fimplicitatem recuperare possemus. quam tamen ad rem multumnos loci opportunitas adiuuabit. Etenim remotis adeo in regionibus, inter impios damonum cultores ab amicorum confpectu lõgißime pofiti, omnig pæne mortaliumope ac folatio deftituti; nimirum noftrimet paulatim obliuifcimur : nosg in Deum totos neceffario effundimus. quod fecus, vbi Chriftiana viget religio, fieri confueuit. parentum quippe vel patria caritas, affinitates, neceßitudines, amicitia, ad omnes corporis animeg vsus parata subsidia, Deum inter & homines interponunt fere sese: atque inde sensim ipfius Dei fubrepit obliuio. quocirca eximiam in nos, hoc etiam nomine, Dei benignitatem experimur : qui cum, hac fufcipienda peregrinatione, aliquod præftare nosilliputaremus obfequium; ipsinos potius fingulari eiusdem beneficio affectos, multisg, vinculis solutos agnoscimus, qua Spem nostram ac fidem, quo minus cresceret, diftinebant. que ipfius in nos tanta merita, ne malelocata fint, néve nostra culpa ingratique animi vitio diuina erganos beneficentia exarefcat flumen, vos etiam istic, quaso, nobis in agendis gratijs fubuenite. Ad hæc illud quoque non leue commodum accedit, quòd delicijs ijs, qua alibi carnis stimulos irritare, animig, & corporis vires folent infringere; hic caremus omnino. Etenim Iaponij nullum altile mactant vel comedunt. pisce vescuntur interdum, oryza & tritico non abundant. herbis, & arborum frutibus vt plurimum victitant. & quidem ita profperavaletudine ad multam vsque senectutem vtuntur, vt facile appareat, quam paucis fit, eadem que alioquin est insatiabilis, natura nostra contenta. Nos quoque cor

L3

pore

pore valemus recte: vtinam perinde animo valeremus.

Eorum qui nefaria buius infula sacra procurant, magna est multitudo. ij carne, pisce, vinog, suis legibus abftinent: femel tantum quotidie cibum, & eum quidem exiguum capiunt: complures etiam, clericorum ferme retinentes ornatum, capitalis metu supplicij a mulierum confuetudine prohibentur. quibus illi rebus, & antiquitatis peritia quadam & fuperftitionum fuarum fabulis enarrandis, magnam fibi auctoritatem apud Iaponios compararunt. Horum decretis atque inftitutis quòd vehementer adeo, Christiana quam profitemur doctrina aduerfatur; valde sfufpicamur fore, vt licet in prafentia nobis fauere videantur, tamen cum res paulatim progredi caperit, noftramin perniciem tum sauiant ipfi,tum vero populum concitent, alioqui per se minime nobis infestum. Fixum autem ac certum est nobis, ficuti ab omni prorfus contumelia Giurgijs abstinere, ita ab gentibus ad cognitionem conditoris liberatorisg, nostri Domini IESV CHRISTI vocandis nulla ratione defiftere. Quod fi euenerit, vt in caussa tam honefta, tamg pio ac Salutari negotio vitam ponamus ; na nos id in magni beneficij loco accipiemus a Domino, cuius praceptis, animarum falutem, corporis nostri iactura mercari iubemur.

Sed iam reddenda nobis est ratio, Cangoxime cur tam diu substiterimus. Cumin animo nobis esset Meacu (qua regia vrbs est insule totius opulentißima) fine mora contendere, aduerfo vento Cangoxima sumus retenti. post quintum, non minus, mensem dabitur cursus: tum denig Deo volente proficifcemur.Abest Meacus hinc iter leucarum 300. multa nobis de eius vrbis magnitudine, mira nar rantur, tectorum plus go millibus habitari, cum Acade

mia percelebri, & Collegijs quinque pracipuis: & facrificulorum quos Bonzios vocant, & monachorum quos Leguixil, & eiusdem ordinis fæminarum quas Hamacata nominant, cœnobijs plurimis. Prater banc Meacenfem, quinque præterea funt in Iapone admoduminfignes Academia: Coiana, Negruenfis, Homiana, Frenoiama, Banduenfis. Priores quattuor, circa Meacum funt, quarum fingula auditoribuster mille & quingentis, & eo amplius celebrantur,poftrema vero, longe omnium nobilißima & frequentißima, distat longius. Est autem diœcefis Banduenfis perampla. Sex eam obtinent reguli, e quibus vni, reliqui omnes parent : ipse vero Iaponio Regi, qui magnus Rex Meacenfis vocatur. Ad hæc, multa quoque minoragymnasia toto regno esse dicuntur. denique in hoc genere tot funt que audimus ac tanta, vt ea prius oculis ipfi cernere, quam alijs referre, vel affirmare cupiamus. Cum ita effe re ipfa nobis compertum fuerit, tum cuncta fufius perfcribemus. quòd fi prouincia statum eiufmodi cognouerimus, vt in conuertendis ad Dominum gentibus multum profici poßit; ad omnes præcipuas Christianorum Academias religionis & officij cauffa forfitan litteras dabimus, vt in eis quicunque ingenio virtuteg, excelLunt, vel in hac loca veniant ipfi, vel certe alios ad veniendum propensos, impellant : noftrum qui hic fumus obSequium atque aßiduitatem ad omnia fore fibi paratam intelligant: maiora quamistic fortasse percipiunt fpiritalia gaudia folatiag, fibi Dominum impertiturumesse confidant. Si vero operapretium esse videbitur; ipsum quoque fummum Pontificemtota de re certiorem facere non dubitabimus : quandoquidem ad eum vtpote Chrifti Vicarium in terris, & pastorem omnium qui ad Chriftianam' fidem, & fpiritalem Ecclefia ditio

[blocks in formation]

nem accedunt, eacura potißimum pertinet. Neg, vero ceteros quog aliorum ordinum religiofos fratres, qui falutem animarum et Chrifti gloriam fitiunt,non inuitabimus. qui vt frequentißimi veniant, supererit tamen multorum preterea conatibus ac labori locus.nam præterqua quòd laponis regnum per se amplum est, aliud etia mul_ to maius, nempe Sinarum, abeft hinc non plus decem duodecimve dierum traiectu : magna vero fumus in fpe (fi tam diu fuppetet nobis vita) partim per eos qui istine venerint, partim per eos qui ex his populis ad Chrifti cultu fuerint traducti, nos intra decennium in his regionibus confecta multa praeclare, visuros. fed de omni conditione rerum Meacenfium & Academiarum, quod ad Chriftianamrempertinet, ante exitum anni 155 1.volente Deo, explorata ad vos omnia compertag perscribam. Hoc anno Bonzij duo,im Meacenfiet Banduēsi Academia versati & cumiys complures laponij, ad Christiana mysteria cognoscenda proficifcuntur in Indiam. Die qui fuit Diuo Michaeli facer, cum Regulo Cangoximano collocuti fumus, qui nos admodum honorifice exceptos admonuit, vt Christianalegis volumina diligenter afferuaremus : qua fi veram fanamg perspexerit; enimuero fore vt Diabolus disrūpatur. paucis deinde post diebus edixit, licere omnibus,qui fub eius imperio funt, impune fieri Christianos. hac egolatiora in extrema epiftola adfcribo, quo magis gaudeatis, & gratulemini Domino Deo noftro. Nobis (vt arbitror) hac hyems in articulis fidei copiofius explicădis ponetur. quam explicationē Paulus carißimus frater noster cum laponice verterit(vertet autem fideliter quidquid ad fuorum falutem neceffarium fuerit) typis tradere cogitamus, vt cũnos vbiq cora adesse nequeamus, litterarum beneficio, quas norunt plerique, veritas Chriftianalatius propagetur.

Nunc

« ZurückWeiter »