Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phœbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant.)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex! ergo quacunque per orbem Torquati decus et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini,

Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.

Dicetur tum sponte tuos habitâsse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas.
At non sponte dumom tamen idem et regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo,

Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantùm, ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet
Nascentem et miti lustrârit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phœbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem,

40

50

60

70

80

[ocr errors]

Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ

Magnanimos Heroas, et (O modò spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges!
Tandem, ubi, non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis ;
Astanti sat erit si dicam, 'Sim tibi curæ';
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvâ componi molliter urnâ :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas; et ego securâ pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego, cælicolûm semotus in æthera divûm,
Quò labor et mens pura vehunt atque ignea virtus,
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt), et totâ mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

HIMERIDES Nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis),

Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum pecorisque relicti

90

THYRSIS et DAMON, ejusdem vicinia pastores, eadem studia sequuti, a pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. THYRSIS, animi causâ profectus, peregiè de obitu DAMONIS nuncium. accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. DAMONIS autem sub personâ hic intelligitur CAROLUS DEODATUS, ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

100

JO

Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum, tum denique, sentit amicum,
Cœpit et immensum sic exonerare dolorem :—

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon?
Siccine nos linquis? tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?
At non ille animas virgâ qui dividit aureâ
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentûm.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè, nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit
Inter pastores. Illi tibi vota secundo

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit;
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque,
Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon.
At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas,
Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis,
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis?
Quis fando sopire diem cantuque solebit?

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni

Molle pirum, et nucibus strepitat focus, at malus Auster
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia Nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

20

30

40

51

60

·

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procaçibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Morent, inque suum convertunt ora magistrum.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Egon, ad flumina pulcher Amyntas :

"

Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas.'
Ista canunt surdo; frutices ego nactus abibam.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem fortè notârat (Et callebat avium linguas et sidera Mopsus), 'Thyrsi, quid hoc?' dixit; 'quæ te coquit improbabilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum; Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.'

6

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et 'Quid te, Thyrsi, futurum est?
Quid tibi vis?' aiunt : non bæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi :
Illa choros, lususque leves, et semper amorem
Jure petit; bis ille miser qui serus amavit.'

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Ægle,
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu;
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti:
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me si quid adest movet, aut spes ulla futuri.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales !
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri :
Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat: vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens ;
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinùs ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens, homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum ;

70

80

90

100

Aut, si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam?
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultain
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit),
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes?
Ah! certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse Vale! nostri memor ibis ad astra.'

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus,

[ocr errors]

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hodos.
Ah! quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
'Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon;
Vimina nunc texit varios sibi quod sit in usus ;'
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi.

'Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè retardat,
Imus, et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.'
Ah! pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro !
Ipse etiam-nam nescio quid mihi grande sonabat

120

Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam !
Ipse etiam tentare ausus sum; nec puto multùm
Displicui; nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis et Francinus; erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

130

140

150

« ZurückWeiter »