Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

At fila rupit. Persephone tua,
Irata cum te viderit artibus

Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse Mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo !

IN QUINTUM NOVEMBRIS.
Anno ætatis 17.

JAM pius extremâ veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, latèque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mosta futuros.
Hic tempestates medio ciet aëre diras;
Illic unanimes odium struit inter amicos :
Armat et invictas in mutua viscera gentes,
Regnaque oliviferâ vertit florentia pace;
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam, deseiti per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Equore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

At simul hanc, opibusque et festâ pace beatam,
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ
Efflat tabifico monstrosus ab ore Typhoeus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis;
Atque "Pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni" dixit'; gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.”
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis :
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

66

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines. A parte sinistrâ
Nimbifer Apenninus erat, priscique Sabini;
Dextra veneficiis infamis Hetruria; nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem:
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro), fremitusque canentům
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum:
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.

Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes);
At vix compositos somnus claudebat ocellos

40

50

60

70

Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentûm,
Prædatorque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit. Assumptis micuerunt tempora canis ;
Barba sinus promissa tegit; cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis; pendetque cucullus
Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces:

Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age! surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli;
Turgentes animos et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoonteâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle;
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses;
Irritus ille labor; tu callidus utere fraude :
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ canisque verendos :
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Edibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinùs ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi factique mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat, vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.
Est locus æternâ septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa
Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces;
Et Furor, atque viæ moriendi mille, videntur,
Et Timor; exanguisque locum circumvolat Horror;
Perpetuòque leves per muta silentia Manes
Exululant; tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos et Prodotes; nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt.
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur :
"Finibus occiduis circumfusum incolit æquor -
Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitùs nostro conjungere mundo.
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago;
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat rigidi cupidè paruere gemelli.

1

Interea longo flectens curvamine cælos Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas ;

130

140

150

160

170

Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ,
Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ,
Amplaque per tenues translucent atria muros.
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce :
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extre nis patuli confinibus orbis;
Nec tot, Aristor.de, servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacitɔ nutantia somno,
Lumina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli;
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti car.nine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis tibi red limus æqua.
Te Deus, æternɔs motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso, alloquitur, terrâque tremente :
"Fama, siles? an te latet impia Papist rum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo?"
Nec plura illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis antè fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora; jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes;
Jam ventos, jam solis equos, post ter a reliquit :
Et primò Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces incertaque murmura spargit;
Mox arguta dolos et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet. Stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ
Effoetique senes pariter, tantæque ruinæ

180

190

200

210

« ZurückWeiter »