Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subitò Præsul Wintonius astat!
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos ;
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra sono ;
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis ;
Pura triumphali personat æthra tubâ.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos :
Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni ;
Semper abhinc duro, nate, labore vaca.”
Dixit, et aligera tetigerunt nablia turmæ;

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies;
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos.
Talia contingant somnia sæpe mihi!

66

ELEGIA QUARTA.

Anno ætatis 18.

CURRE per immensum subitò, mea littera, pontum ;
I, pete Teutonicos læve per æquor agros;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.

50

AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM, APUD MERCATORES ANGLICOS HAMBURGÆ AGENTES PASTORIS MUNERE FUNGENTEM.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Eolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,
Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque, ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ ;
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

60

IO

20

Hei mihi, quot pelagi, quot montes interjecti,
Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu, doctissime Graiûm,
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quàmque Stagirites generoso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo præeunte recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente
Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon
Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes;
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum ;
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo;
Forsitan aut veterum prælarga volumina Patrum
Versantem, aut veri Biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.

Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui:
"Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit
Icaris a lento Penelopeia viro.

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.

Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti ;
Crimina diminui quæ patuere solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad moestas delicuere preces;
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

30

40

50

бо

Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor;
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !
In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parâsse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat.
Germanisque suum concessit Thracia Martem;
Illuc Odrysios Mars pater egit equos;
Perpetuòque comans jam deflorescit oliva;

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit, io! terris, et jam non ultima Virgo Creditur ad superas justa volâsse domos. Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria, dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere fœtus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus,
Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,
Eternâque animæ digna perire fame!
Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede,
Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi
Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et, horrisono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix;
Piscosæque ipsum Gergessæ civis lësum
Finibus ingratus jussit abire suis.

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor ossa metus.

Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore: bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus;
Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;

70

80

90

100

110

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Misit ab antiquis prisca Damascus agris;
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aëre dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campuni,
Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,
Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala ;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios posse videre lares."

ELEGIA QUINTA.

Anno ætatis 20.

IN ADVENTUM VERIS.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque soluta gelu dulcè virescit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus.
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pirenen somnia nocte ferunt;
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,
Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.
Delius ipse venit (video Penëide lauro
Implicitos crines), Delius ipse venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,
Perque vagas nubes corpore liber eo;
Perque umbras, perque antra feror, penetralia vatum;
Et mihi fana patent interiora Deûm ;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.

Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,
Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylvâ, simul incipiamus utrique.

120

10

20

Et simul adventum veris uterque canat. Veris, io! rediere vices; celebremus honores Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol, Ethiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,
Horrida cum tenebris exulat illa suis.
Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Bootes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Fortè aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac," ait, "hac certè caruisti nocte puellâ,
Phoebe, tuâ, celeres quæ retineret equos."
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit
Cynthia, luciferas ut videt alta rotas,
Et, tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.

Desere," Phoebus ait, "thalamos, Aurora, seniles ;
Quid juvat effœto procubuisse toro?.
Te manet Æolides viridi venator in herbâ;

Surge; tuos ignes altus Hymettus habet."
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

66

66

Et matutinos ociùs urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos.
Et cupit, et digna est ; quid enim formosius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?
Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phoebe; tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces;
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alá;
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.

30

40

50

60

70

« ZurückWeiter »