Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ch' inalzandoti all' Etra

Di farti uomo celeste ottiene il vanto;
Il Tamigi il dirà, chè gli è concesso
Per te, suo cigno, pareggiar Permesso.

Io, che in riva dell' Arno

Tento spiegar tuo merto alto e preclaro,
So che fatico indarno,

E ad ammirar, non a lodarlo imparo ;
Freno dunque la lingua, e ascolto il core,
Che ti prende a lodar con lo stupore.

Del Sig. ANTONIO FRANCINI,
Gentiluomo Fiorentino.

JOANNI MILTONI, LONDINENSI,

80

Juveni patriâ, virtutibus, eximio :

Viro qui multa peregrinatione, studio cuncta, orbis terrarum loca perspexit, ut, novus Ulysses, omnia ubique ab omnibus apprehenderet : Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ sic reviviscunt ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda; et jure ea percallet ut admirationes et plausus populorum ab propriâ sapientiâ excitatos intelligat :

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique,auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustate vocem laudatoribus adimunt:

Cui in Memoriâ totus orbis; in Intellectu sapientia; in Voluntate ardor gloriæ; in Ore eloquentia ; harmonicos cælestium sphærarum sonitus Astronomiâ duce audienti; characteres mirabilium Naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistrâ Philosophiâ legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assiduâ Autorum lectione, 'exquirenti, restauranti, percurrenti'

(At cur nitor in arduum?):

CAROLUS DATUS, Patricius Florentinus,
Tanto homini servus, tantæ virtutis amator.

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec homirum stupor in laudandis satis est, Reverentiæ et Amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert

ELEGIARUM LIBER.

ELEGIA PRIMA.

AD CAROLUM DIODATUM.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,
Pertulit et voces nuncia charta tuas ;
Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum.
Multùm, crede, juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem
Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,
Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,
Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles;
Quàm male Phœbicolis convenit ille locus!
Nec duri libet usque minas perferre Magistri,
Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium, patrios adiisse penates,
Et vacuum curis otia grata sequi,

Non ego vel profugi nomen sortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.

O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano flebilis exul agro;

Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,
Neve foret victo laus tibi prima, Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,
Et totum rapiunt me, mea vita, libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Seu procus, aut positâ casside miles adest,
Sive decennali fœcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit amat : Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat;

[ocr errors][merged small][merged small]

Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo ;
Interdum et lacrymis dulcis amaror inest :
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit ;
Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,
Conscia funereo pectora torre movens ;
Seu moret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,
Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,
Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic, blandas spirantia sidera flammas,
Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ
Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus;
Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,
Quæque fluit puro nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,
Aurea quæ fallax retia tendit Amor;
Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet
Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor !
Cedite laudatæ toties Heröides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem ;
Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon;
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,
Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus;
Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria virginibus debetur prima Britannis;
Extera sat tibi sit fœmina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,»
Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua moenia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cælo scintillant astra sereno,
Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formâque auroque puellæ
Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam posthabitura Cyprou.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

40

50

60

72.

80

Monia quàm subitò linquere fausta paro; Et vitare procul malefidæ infamia Circes Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA.

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante deâ.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer a Phœbo nuntius ire tuo,
Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris;
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa şevera ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ ?

Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,
Et madeant lacrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,
Personet et totis nænia mosta scholis.

ELEGIA TERTIA.

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PRASULIS WINTONIENSIS.

MESTUS eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam,
Hærebantque animo tristia plura meo:

90

10

20

Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres Dira sepulchrali Mors metuenda face, Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi,
Intempestivis ossa cremata rogis;

Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar :

"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras, Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa?
Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ;
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo
Evehitur pennis, quamlibet augur, avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

Quid juvat humanâ tingere cæde manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâsse suâ ?"
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum
Phoebus, ab Eöo littore mensus iter.
Nec mora; membra cavo posui refovenda cubili;
Condiderant oculos noxque soporque meos,
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro ;

Heu! nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent;

Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles
Vestitu nituit multicolore solum ;

Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos;
Ditior Hesperio flavet arena Tago;
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura sub innumeris humida nata rosis :
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

[ocr errors][merged small]

30

40

« ZurückWeiter »