Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

75

28

A. PERSII SAT. VI.

ut tuus iste nepos olim, satur anseris extis,
quum morosa vago singultiet inguine vena,
patriciae immeiat vulvae? mihi trama figurae
sit reliqua: ast illi tremat omento popa venter?«-
Vende animam lucro; mercare, atque excute
sollers

omne latus mundi, ne sit praestantior alter
Cappadocas rigida pingues pavisse catasta.
Rem duplica.

Feci: iam triplex, iam mihi quarto,

iam decies redit in rugam. Depinge, ubi sistam.
Inventus, Chrysippe, tui finitor acervi! -

D. IUNII IUVENALIS

SATIRAE XVI.

D. IUNII IUVENALIS

VITA EX SUETONIO.

Iunius Iuvenalis, libertini locupletis, incertum filius, an alumnus, ad mediam fere aetatem declamavit, animi magis causa, quam,quod scholae se aut foro praepararet. Deinde paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem pantomimum poetamque eius semestribus militiolis tumentem, hoc genus scripturae iudustriose excoluit. Et tamen bene diu ne modico quidem auditorio quidquam committere est ausus. Mox magna frequentia magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque, quae prima fecerat, inferciret novis scriptis:

Quod non dant proceres, dabit histrio. Tu Camerinos
et Bareas, tu nobilium magna atria curas.
Praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

Erat tum in deliciis aulae histrio: multique fautorum eius quotidie provehebantur. Venit ergo Iuvenalis in suspicionem, quasi tempora figurate notasset, ac statim per honorem militiae, quamquam octogenarius, Urbe submotus missusque ad praefecturam cohortis, in extrema Aegypti parte tendentis. Id supplicii genus placuit, ut levi atque ioculari delicto par esset. Verum intra brevissimum tempus angore et taedio periit.

5

D. IUNII IUVENALIS

AQUINATIS

SATIRA I.

ARG. Exponit poeta de se, deque suo satiras scribendi consilio, et ostendit, largam huius rei a coaevis sibi praeberi materiem; in fine addit, se non de vivis, sed de mortuis esse scripturum.

Semper ego auditor tantum? nunquamne repo

nam,

vexatus toties rauci Theseide Codri?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus, aut summi plena iam margine libri
scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras 10 Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et assiduo ruptae lectore columnae. Exspectes eadem a summo minimoque poeta! 15 Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos consilium dedimus Sullae, privatus ut altum dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.

« ZurückWeiter »