A. PERSII FLACCI VITA EX SUETONIO. A. Persius Flaccus natus est pridie nonas Decembres, Fabio Persico, L. Vitellio coss. 1) Decessit VIII kalendas Decembres, P. Mario, L. Asinio Gallo coss.2) Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus, decessit ad octavum milliarium via Appia, in praediis suis. Pater eius Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum fere sex. Fulvia Sisennia mater nupsit postea Fusio, equiti Romano: et eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus usque ad annum XII. Volaterris: inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem, et apud rhetorem Virginium Flavum. Quum esset annorum XVI, amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut ab eo nusquam discederet: a quo inductus aliquatenus in philosophiam est. Sed mox ut a schola et magistris diverterat, lecto libro Lucilii decimo, vehementer Satiras componere studuit: cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus, cum tanta recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem culpaverit. Cuius versus in Neronem quum ita se haberet: Auriculas asini Mida rex habet: in hunc modum a Cornuto, ipso nondum mortuo, est emendatus: Auriculas asini quis non habet? ne hoc Nero in se dictum arbitraretur. Amicos habuit a prima adolescentia Caesium Bassum, poetam, et Calpurnium Suram, qui eo vivo iuvenis de 1) A. ab V. C. 787, a C. N. 34, d. 4 Dec. 2) A. ab V. C. 815. a C. N. 62, d. 24 Nov. cessit. Coluit ut patrem Servilium Nonianum. Per Cornutum cognovit Annaeum etiam Lucanum, aequaevum, auditorem Cornuti. Nam Cornutus illo tempore tragicus fuit, sectae Stoicae, qui libros philosophiae reliquit. Sed Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci, ut vix retineret se, illo recitante, a clamore. [quin illa vera esse poemata diceret.] Sero cognovit Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. Usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum virorum, acriter tum philosophantium, Claudii Agathemeri, medici Lacedaemonii, et Petronii Aristocratis, Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, quum aequales essent, et Cornuti minores. Ipse etiam decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem habente. Fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. Fuit frugi et pudicus. Reliquit circa sestertium vicies matri et sorori: scriptis tamen ad matrem codicillis rogavit, ut daret Cornuto sestertia, ut quidam, centum; ut alii volunt, plus, et argenti facti pondo viginti, et libros circa septingentos, sive bibliothecam suam omnem. Verum Cornutus, sublatis libris, pecuniam sorori et matri, quas heredes fecerat, reliquit. Et raro, et tarde scripsit. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit. Versus aliqui demti sunt ultimo libri, ut quasi finitus esset. Leviter retractavit Cornutus, et Caesio Basso petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. Scripsit etiam in pueritia Flaccus Praetextam, et‘Odoiлoginār librum unum, et paucos uxori Thraseae in Arriam matrem versus, quae se ante virum occiderat. Omnia autem ea Cornutus auctor fuit matri eius ut aboleret. Editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt. Decessit autem vitio stomachi, anno aetatis XXIIX. A. PERSII FLACCI AD SATIRAS PROLOGUS. Nec fonte labra prolui caballino, SATIRA PRIMA. ARG. De satyrica poesi, et de poesi in universum, scribendique studio vel pravo vel recto, Neronis imprimis vanitate derisa. O curas hominum! o quantum est in rebus ina ne! Quis leget haec? - Min tu 5 10 Vel duo, vel nemo. -Turpe et miserabile! — Quare? ne mihi Polydamas et Troïades Labeonem 5 praetulerint? - Nugae! Non, si quid turbida Roma elevet, accedas, examenque improbum in illa ?-ah si fas dicere - sed fas tunc, quum ad canitiem et nostrum istud vivere triste 10 adspexi, et nucibus facimus quaecumque relictis, quum sapimus patruos: tunc, tunc, ignoscite. Nolo. Sed sum petulanti splene cachin Quid faciam? no. Scribimus inclusi numeros ille, hic pede liber, grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet. 15 Scilicet haec populo, pexusque togaque recenti, En pallor seniumque! O mores! Usque adeone est! pro nihilo pendas? Ecce inter pocula quaerunt Romulidae saturi, quid dia poemata narrent. Heic aliquis, cui circum humeros hyacinthina laena est, rancidulum quiddam balba de nare locutus, Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile si quid, eliquat, ac tenero supplantat verba palato. Assensere viri.- Nunc non cinis ille poetae felix? non levior cippus nunc imprimit ossa? Laudant convivae. - Nunc non e manibus illis, nunc non e tumulo fortunataque favilla nascentur violae?— Rides, ait, et nimis uncis naribus indulges. An erit, qui velle recuset os populi meruisse, et, cedro digna locutus, linquere nec scombros metuentia carmina nec thus?· Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci, non ego, quum scribo, si forte quid aptius exit, quando haec rara avis est, si quid tamen aptius ――――― exit, -- me.«< Qui pote? Vis dicam? Nugaris, quum tibi, calve, pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstet. 30 laudari metuam: neque enim mihi cornea fibra est: sed recti finemque extremumque esse recuso Euge tuum et Belle. Nam Belle hoc excute totum: quid non intus habet? Non heic est Ilias Accî ebria veratro? non si qua elegidia crudi dictarunt proceres? non quidquid denique lectis scribitur in citreis?- Calidum scis ponere sumen: scis comitem horridulum trita donare lacerna : et, »Verum «, inquis, »amo: verum mihi dicito de 55 35 40 45 50 |