Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

haereat in stultis brevis ut semuncia recti.
Haec miscere nefas, ne, quum sis caetera fossor,
tris tantum ad numeros satyri moveare Bathylli.
Unde datum hoc sumis, tot subdite

Liber ego.

[ocr errors]

rebus?

An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat? 125 >>I puer, et strigiles Crispini ad balnea defer !<< si increpuit: >> cessas nugator?« servitium acre te nihil impellit, nec quidquam extrinsecus intrat, quod nervos agitet? Sed si intus et in iecore aegro nascuntur domini qui tu impunitior exis, atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit herilis?

Mane piger stertis. »Surge«<, inquit avaritia: »eia
surge!« Negas. Instat, »surge!« inquit. — Non
queo. -»Surge!«-
>>Rogitas? en saperdam advehe
Ponto,

Et quid agam?

[ocr errors]
[ocr errors]

» Eheu,

D

[ocr errors]

130

135

castoreum, stuppas, ebenum, thus, lubrica Coa. Tolle recens primus piper e sitiente camelo. Verte aliquid, iura. «- Sed Iupiter audiet. baro, regustatum digito terebrare salinum contentus perages, si vivere cum Iove tendis.<< Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas: 140 Ocius ad navem! — Nihil obstat, quin trabe vasta Aegaeum rapias, nisi sollers luxuria ante seductum moneat: »>Quo deinde insane ruis? quo? Quid tibi vis? Calido sub pectore mascula bilis intumuit, quam non exstinxerit urna cicutae. Tun' mare transsilias? tibi, torta cannabe fulto, coena sit in transtro? Veientanumque rubellum exhalet, vapida laesum pice, fissilis obba?

Quid petis? ut numi, quos heic quincunce modesto

145

150 nutrieras, pergant avidos sudare deunces? Indulge genio: carpamus dulcia: nostrum est, quod vivis: cinis et manes et fabula fies;

vive memor leti: fugit hora: hoc, quod loquor, inde est.«

En quid agis? Duplici in diversum scinderis hamo. 155 Hunccine, an hunc sequeris? Subeas alternus oportet ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.

Nec tu, quum obstiteris semel, instantique negaris parere imperio: rupi iam vincula! dicas.

Nam et luctata canis nodum abripit: attamen illi, 160 quum fugit, a collo trahitur pars longa catenae. Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores praeteritos meditor. Crudum Chaerestratus unguem abrodens ait haec. An siccis dedecus obstem cognatis? an rem patriam rumore sinistro 165 limen ad obscoenum frangam, dum Chrysidis udas ebrius ante fores exstincta cum face canto? >>Euge, puer, sapias: dis depellentibus agnam percute.«- Sed censen plorabit, Dave, relicta? >>Nugaris: solea puer obiurgabere rubra,

170 ne trepidare velis, atque arctos rodere casses. Nunc ferus et violens: at, si vocet, haud mora, dicas: Quidnam igitur faciam? Ne nunc, quum accersar, et

ultro

supplicet, accedam? Si totus et integer illinc exieris, nunc nunc, hic, hic, quem quaerimus, hicest; 175 non in festuca, lictor quam iactat ineptus.

Ius habet ille sui palpo, quem ducit hiantem
cretata ambitio?»Vigila, et cicer ingere large
rixanti populo, nostra ut Floralia possint
aprici meminisse senes. Quid pulchrius?<«<
quum

At

Herodis venere dies, unctaque fenestra dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae, portantes violas, rubrumque amplexa catinum cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino: labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles. Tunc nigri lemures, ovoque pericula rupto: tunc grandes Galli et cum sistro lusca sacerdos incussere deos inflantes corpora, si non praedictum ter mane caput gustaveris allî.

Dixeris haec inter varicosos centuriones; continuo crassum ridet Vulpenius ingens, et centum Graecos curto contusse licetur.

[blocks in formation]

ARG. De continentia, et de pracpostero divitiarum studio, deque
stultitia eorum, qui sua heredibus relinquunt, ipsi frui non audent.
Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino?
iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?
mire opifex, numeris veterum primordia vocum
atque marem strepitum fidis intendisse Latinae ;
mox iuvenes agitare iocos, et pollice honesto
egregios lusisse senes. Mihi nunc Ligus ora
intepet, hibernatque meum mare, qua latus ingens
dant scopuli, et multa litus se valle receptat.
>> Lunai portum est operae cognoscere, cives.<<
Cor iubet hoc Ennî, postquam destertuit esse
Maeonides, Quintus pavone ex Pythagoreo.
Hic ego securus vulgi, et quid praeparet Auster
infelix pecori: securus et, angulus ille
vicini nostro quia pinguior. Etsi adeo omnes

180

185

190

5

10

15 ditescant orti peioribus, usque recusem

curvus ob id minui senio, aut coenare sine uncto, et signum in vapida naso tetigisse lagena.

Discrepet his alius. Geminos, horoscope, varo producis genio. Solis natalibus est qui 20 tingat olus siccum muria vafer in calice emta, ipse sacrum irrorans patinae piper. Hic bona dente grandia magnanimus peragit puer.- Utarego, utar; nec rhombos ideo libertis ponere lautus,

nec tenuem solers turdarum nosse salivam.

25 Messe tenus propria vive, et granaria (fas est)

emole. Quid metuas?

Occa; en seges altera in herba est.

At vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa
prendit amicus inops, remque omnem surdaque

[ocr errors]

vota

condidit Ionio: iacet ipse in litore, et una 30 ingentes de puppe dei, iamque obvia mergis costa ratis lacerae. Nunc et de cespite vivo frange aliquid: largire inopi, ne pictus oberret caerulea in tabula. Sed coenam funeris heres negliget iratus, quod rem curtaveris: urnae 35 ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum, seu ceraso peccent casiae, nescire paratus.

» Tune bona incolumis minuas? « · - Sed Bestius urget
doctores Graios: Ita fit, postquam sapere urbi
cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris ex-
pers:

40 foenisecae crasso vitiarunt unguine pultes.-
Haec cinere ulterior metuas? At tu, meus heres
quisquis eris, paullum a turba seductior audi:
»O bone, num ignoras? Missa est a Caesare laurus
insignem ob cladem Germanae pubis, et aris

frigidus excutitur cinis: ac iam postibus arma, iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis, essedaque, ingentesque locat Caesonia Rhenos. Dis igitur genioque ducis centum paria, ob res egregie gestas, induco. Quis vetat? aude! Vae, nisi connives! Oleum artocreasque popello largior: an prohibes? - Dic clare! — Non adeo, in

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Exossatus ager iuxta est. Age, si mihi nulla
iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis
nulla manet patrui, sterilis matertera vixit,
deque avia nihilum superest: accedo Bovillas
clivumque ad Virbi: praesto est mihi Manius

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

sit pater: haud prompte, dicam tamen. Adde etiam

unum,

unum etiam terrae est iam filius. Et mihi ritu
Manius hic generis prope maior avunculus exit.
Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?
Sum tibi Mercurius: venio deus huc ego, ut ille
pingitur. An renuis? Vin tu gaudere relictis?«.
Deest aliquid summae. » Minui mihi: sed tibi to-
tum est,

quidquid id est. Ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam

legarat Staius, neu dicta repone paterna:

foenoris accedat merces: hinc exime sumptus. « — Quid reliquum est? - »Reliquum? Nunc nunc impensius unge,

unge puer caules. Mihi festa luce coquatur urtica, et fissa fumosum sinciput aure,

45

50

55

60

65

70

« ZurückWeiter »