Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae invidiae; mergit longa atque insignis honorum pagina; descendunt statuae restemque sequuntur. Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis 60 caedit, et immeritis franguntur crura caballis. Jam stridunt ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput, et crepat ingens Seianus: deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli, pelves, sartago, patellae. 65 Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum cretatumque bovem: Seianus ducitur unco

spectandus: gaudent omnes. Quae labra, quis illi vultus erat! Numquam, si quid mihi credis, amavi hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? Quis

nam

70 delator? Quibus indiciis? quo teste probavit? >> Nil horum: verbosa et grandis epistola venit a Capreis. « Bene habet; nil plus interrogo. Sed quid turba Remi? Sequitur Fortunam, ut semper, et odit damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco 75 favisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effugit curas. Nam qui dabat olim imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se 80 continet, atque duas tantum res anxius optat, panem et Circenses. >> Perituros audio multos.<< Nil dubium; magna est fornacula. »Pallidulus mi Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram. Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax, 85 ut male defensus! Curramus praecipites, et, dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. Sed videant servi, ne quis neget, et pavidum in ius

cervice astricta dominum trahat. « Hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi.
Visne salutari, sicut Seianus? habere
tantumdem? atque illi sellas donare curules,
illum exercitibus praeponere? tutor haberi
principis, angusta Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? vis certae pila cohortis,
egregios equites, et castra domestica? Quidni
haec cupias? Et, qui nolunt occidere quemquam,
posse volunt. Sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?
Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis?
an Fidenarum Gabiorumque esse potestas,
et de mensura ius dicere, vasa minora
frangere, pannosus vacuis aedilis Ulubris?
Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Seianum: nam qui nimios optabat honores
et nimias poscebat opes, numerosa parabat
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et impulsae praeceps immane ruinae.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit? et illum,
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
Summus nempe locus, nulla non arte petitus,
magnaque numinibus vota exaudita malignis.
Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci
descendunt reges, et sicca morte tyranni.

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
incipit optare, et totis Quinquatribus optat,
quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam,
quem sequitur custos angustae vernula capsae.
Eloquio sed uterque perît orator: utrumque
largus et exundans leto dedit ingenii fons.
Ingenio manus est et cervix caesa; nec umquam

90

95

100

105

110

115

120

sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. O fortunatam natam me consule Romam! Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset. Ridenda poemata malo, 125 quam te conspicuae, divina Philippica, famae, volveris a prima quae proxima. Saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem, et pleni moderantem frena theatri. Dis ille adversis genitus fatoque sinistro, 130 quem pater, ardentis massae fuligine lippus, a carbone et forcipibus, gladiosque parante incude, et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis lorica, et fracta de casside buccula pendens, 135 et curtum temone iugum, victaeque triremis aplustre, et summo tristis captivus in arcu, humanis maiora bonis creduntur: ad haec se Romanus Graiusque ac barbarus endoperator erexit; causas discriminis atque laboris

140 inde habuit. Tanto maior famae sitis est, quam virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas? Patriam tamen obruit olim gloria paucorum, et laudis titulique cupido, haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae 145 discutienda valent sterilis mala robora ficus; quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. Expende Hannibalem: quot libras in duce summo invenies? Hic est, quem non capit Africa, Mauro percussa Oceano, Niloque admota tepenti,

150 rursus ad Aethiopum populos, altosque elephantos. Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum

transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque : diducit scopulos, et montem rumpit aceto.

Iam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit.
Actum, inquit, nihil est, nisi Poeno milite portas
frangimus, et media vexillum pono Subura.
O qualis facies et quali digna tabella,

quum Gaetula ducem portaret belua luscum!
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
nempe, et in exsilium praeceps abit, atque ibi ma-

gnus

mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt, non tela, sed ille
Cannarum vindex ac tanti sanguinis ultor,
annulus. I, demens, et saevas curre per Alpes,
ut pueris placeas et declamatio fias!
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis:
aestuat infelix angusto limite mundi,
ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho.
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
velificatus Athos, et quidquid Graecia mendax
audet in historia: constratum classibus îsdem
suppositumque rotis solidum mare: credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina Medo
prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis.
Ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
barbarus, Aeolio nunquam haec in carcere passos,
ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum?
Mitius id sane, quod non et stigmate dignum
credidit. Huic quisquam vellet servire deorum?
Sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis

155

160

165

170

175

180

185

fluctibus ac tarda per densa cadavera prora.
Has toties optata exegit gloria poenas.

>>Da spatium vitae, multos da, Iupiter, annos! << Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas. 190 Sed quam continuis et quantis longa senectus plena malis? Deformem et tetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem, pendentesque genas et tales adspice rugas, quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus, 195 in vetula scalpit iam mater simia bucca.

Plurima sunt iuvenum discrimina; pulcrior ille hoc, atque ille alio; multo hic robustior illo : una senum facies, cum voce trementia membra, et iam leve caput, madidique infantia nasi. 200 Frangendus misero gingiva panis inermi : usque adeo gravis uxori natisque sibique, ut captatori moveat fastidia Cosso.

Non eadem vini atque cibi, torpente palato, gaudia: nam coitus iam longa oblivio; vel si 205 coneris, iacet exiguus cum ramice nervus, et, quamvis tota palpetur nocte, iacebit.

Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri canities? Quid, quod merito suspecta libido est, quae Venerem adfectat sine viribus. Adspice partis 210 nunc damnum alterius. Nam quae cantante voluplas,

sit licet eximius citharoedus, sitve Seleucus, et quibus aurata mos est fulgere lacerna? Quid refert, magni sedeat qua parte theatri, qui vix cornicines exaudiat atque tubarum 215 concentus? Clamore opus est, ut sentiat auris, quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. Praeterea minimus gelido iam corpore sanguis

« ZurückWeiter »