Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et tua servatum consume in secula rhombum.

Ipse capi voluit." Quid apertius? et tamen illi
Surgebant crista. Nihil est, quod credere de se
Non possit, quum laudatur Dis æqua potestas.
Sed deerat pisci patinæ mensura.
Vocantur

Ergo in consilium proceres, quos oderat ille;
In quorum facie miseræ magnæque sedebat
Pallor amicitiæ. Primus, clamante Liburno,
"Currite, jam sedit!" rapta properabat abolla
Pegasus, attonitæ positus modo villicus urbi.
Anne aliud tunc præfecti? quorum optimus atque
Interpres legum sanctissimus; omnia quanquam
Temporibus diris tractanda putabat inermi
Justitia. Venit et Crispi jucunda senectus,
Cujus erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium. Maria ac terras populosque regenti
Quis comes utilior, si clade et peste sub illa
Sævitiam damnare et honestum afferre liceret
Consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis aut æstibus aut nimboso
Vere loquuturi fatum pendebat amici?
Ille igitur nunquam direxit brachia contra
Torrentem, nec civis erat, qui libera posset
Verba animi proferre, et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit
Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
Proximus ejusdem properabat Acilius ævi
Cum juvene, indigno, quem mors tam sæva maneret
Et domini gladiis tam festinata: sed olim
Prodigio par est in nobilitate senectus:
Unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantis.
Profuit ergo nihil misero, quod cominus ursos
Figebat Numidas, Albana nudus arena
Venator. Quis enim jam non intelligat artes
Patricias? Quis priscum illud miratur acumen,

70

80

90

100

Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
Nec melicr vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensæ veteris reus atque tacendæ,
Et tamen improbior satiram scribente Nerone.
Montani quoque venter adest, abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantum vix redolent duo funera; sævior illo
Pompeius tenui jugulos aperire susurro,
Et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus prœlia villa,
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui nunquam visæ flagrabat amore puellæ,

110

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum!
Cæcus adulator, dirusque a ponte satelles,
Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,
Blandaque devexæ jactaret basia redæ.

Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In lævum conversus: at illi dextra jacebat
Bellua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus,
Et pegma, et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit Veiento, sed ut fanaticus, œstro
Percussus, Bellona, tuo, divinat et, "Ingens
Omen habes," inquit, "magni clarique triumphi:
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus: peregrina est bellua: cernis
Erectas in terga sudes?" Hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
"Quidnam igitur censes? conciditur?" "Absit ab illo
Dedecus hoc," Montanus ait. "Testa alta paretur,
Quæ tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinæ subitusque Prometheus.
Argillam atque rotam citius properate: sed ex hoc
Tempore jam, Cæsar, figuli tua castra sequantur."
Vicit digna viro sententia: noverat ille
Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis

120

130

Jam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet Nulli major fuit usus edendi
Tempestate mea. Circeis nata forent, an

Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu;
Et semel aspecti littus dicebat echini.
Surgitur, et misso proceres exire jubentur
Concilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat attonitos et festinare coactos,
Tanquam de Cattis aliquid torvisque Sicambris
Dicturus, tanquam diversis partibus orbis
Anxia præcipiti venisset epistola pinna.

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
Tempora sævitiæ, claras quibus abstulit urbi
Illustresque animas impune et vindice nullo!
Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
Cœperat: hoc nocuit Lamiarum cæde madenti.

140

150

SATIRA V.

Si te propositi nondum pudet, atque eadem est mens,
Ut bona summa putes aliena vivere quadra;
Si potes illa pati, quæ nec Sarmentus iniquas
Cæsaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset:
Quamvis jurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum

Defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? tantine injuria cœnæ ?

Tam jejuna fames, quum Pol sit honestius illic
Et tremere et sordes farris modere canini?
Primo fige loco, quod tu, discumbere jussus,

Mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitiæ magnæ cibus: imputat hunc rex,
Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergo duos post
Si libuit menses neglectum adhibere clientem,

Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,

"Una simus," ait. Votorum summa: quid ultra Quæris? Habet Trebius, propter quod rumpere somnu Debeat et ligulas dimittere, sollicitus, ne

Tota salutatrix jam turba peregerit orbem,
Sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se
Frigida circumagunt pigri sarraca Bootæ.
Qualis cœna tamen? Vinum, quod sucida nolit
Lana pati: de conviva Corybanta videbis.
Jurgia proludunt: sed mox et pocula torques
Saucius, et rubra deterges vulnera mappa;
Inter vos quoties libertorumque cohortem
Pugna Saguntina fervet commissa lagena:
Ipse capillato diffusum Consule potat,
Calcatamque tenet bellis socialibus uvam,

10

20

30

Cardiaco nunquam cyathum missurus amico;
Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cujus patriam titulumque senectus
Delevit multa veteris fuligine testæ:

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassî natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas et inæquales beryllo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum ;
Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.
Da veniam præclara illic laudatur iaspis.
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vaginæ fronte solebat
Ponere zelotypo juvenis prælatus Iarbæ.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem, nasorum quatuor, ac jam
Quassatum, et rupto poscentem sulfura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis:

Non eadem vobis poni modo vina querebar:
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gætulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri,
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,
Clivosæ veheris dum per monumenta Latina.
Flos Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus,
Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci,
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
Frivola. Quod quum ita sit, tu Gætulum Ganymedem
Respice, quum sities. Nescit tot millibus emtus
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas
Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?
Quando vocatus adest calidæ gelidæque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti,

Quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
Maxima quæque domus servis est plena superbis.

40

50

60

« ZurückWeiter »