Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

295

'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.' sed vetat optari faciem Lucretia, qualem ipsa habuit; cuperet Rutilae Verginia gibbum accipere atque suam Rutilae dare. filius autem corporis egregii miseros trepidosque parentes semper habet: rara est adeo concordia formae atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos, praeterea castum ingenium vultumque modesto 300 sanguine ferventem tribuat natura benigna larga manu-quid enim puero conferre potest plus custode et cura natura potentior omni?— non licet esse viro; nam prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes:

tanta in muneribus fiducia.

i nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora exspectant discrimina: fiet adulter publicus et poenas metuet, quascumque mariti exigere iratist, nec erit felicior astro

305

310

Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori 315 concessit; necat hic ferro, secat ille cruentis

verberibus.

sed tuus Endymion dilectae fiet adulter

293 optari* P | 294 virginea P| 295 ad quae P | 299 Sabinos P: Sabinas w | 300 modesto P: modestum pw | 301 sanguinem P: sanguine pw | 304 viro Jahn, Herm.: viros P: viris w | 312 mariti exigere iratist Munro: mariti exigere irati Gronov. obs. II 14: mariti exigere irati debent w: mariti exigere ira potest 5: maritis iratis debet Rigalt, Jahn, Herm.: maritus exigit iratus Farnaby: mariti irati debet P

matronae; mox cum dederit Servilia nummos, fiet et illius, quam non amat, exuet omnem

corporis ornatum.

[ocr errors]
[ocr errors]

320

Sed casto quid forma nocet?' Quid profuit immo Hippolyto grave propositum, quid Bellerophonti? 325 erubuit nempe hac ceu fastidita repulsa

nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se concussere ambae. mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet. elige, quidnam suadendum esse putes, cui nubere Caesaris uxor 330 destinat. optimus hic et formosissimus idem gentis patriciae rapitur miser extinguendus Messalinae oculis; dudum sedet illa parato flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis sternitur et ritu decies centena dabuntur antiquo, veniet cum signatoribus auspex. haec tu secreta et paucis commissa putabas? non nisi legitime vult nubere. quid placeat, dic. ni parere velis, pereundum erit ante lucernas; si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res 340 nota urbi et populo contingat principis aurem. dedecus ille domus sciet ultimus; interea tu obsequere imperio, si tanti vita dierum

335

paucorum. quidquid levius meliusque putaris, praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.

345

'Nil ergo optabunt homines ?'-si consilium vis,

326 hac Haupt, Jahn: haec Pw | repulsa pw Haupt, Jahn: repulso PS | 327 haec se P 334 ortis PS | 343 sit P: si pw: si tanti est 5 | 344 meliusque om. P

permittes ipsis expendere numinibus, quid

355

conveniat nobis rebusque sit utile nostris. nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di: carior est illis homo, quam sibi. nos animorum 350 inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris; at illis notum, qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis exta et candiduli divina tomacula porci, orandum est, ut sit mens sana in corpore sano. fortem posce animum, mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores et Venere et cenis et pluma Sardanapalli. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae. nullum numen habes, si sit prudentia; nos te, 365 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

352 ad P 365 *abest P, Herm.: habes w, Jakn

360

[graphic]

XI

TTICUS eximie si cenat, lautus habetur;

ATT

5

ΙΟ

si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno excipitur vulgi, quam pauper Apicius? omnis convictus thermae stationes, omne theatrum de Rutilo. nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur, non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno, scripturus leges et regia verba lanistae. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet exspectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est. egregius cenat meliusque miserrimus horum et cito casurus iam perlucente ruina. interea gustus elementa per omnia quaerunt, numquam animo pretiis obstantibus; interius si adtendas, magis illa iuvant, quae pluris emuntur. ergo haut difficile est perituram arcessere summam lancibus oppositis vel matris imagine fracta, et quadringentis nummis condire gulosum fictile: sic veniunt ad miscellanea ludi. refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam

15

20

I caenat P6 ardent Barth, Rigalt: ardet Guiet, Jahn: ardens Pw | 8 scribturus P r2 caenat P| 15 opstantibus P| 16 iubant ementur P: iuvant emuntur pw | 20 miscillanea PS

luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

sumit et a censu famam trahit. illum ego iure despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas

30

35

omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem 25 ignoret, quantum ferrata distet ab arca sacculus. e caelo descendit γνώθι σεαυτόν, figendum et memori tractandum pectore, sive coniugium quaeras vel sacri in parte senatus esse velis; neque enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se transducebat Ulixes; ancipitem seu tu magno discrimine causam protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, orator vehemens, an Curtius et Matho buccae. noscenda est mensura sui spectandaque rebus in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum in loculis. quis enim te deficiente culina et crescente gula manet exitus, aere paterno ac rebus mersis in ventrem fenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem? talibus a dominis post cuncta novissimus exit anulus et digito mendicat Pollio nudo. non praematuri cineres nec funus acerbum luxuriae, sed morte magis metuenda senectus. hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae et coram dominis consumitur; inde ubi paulum nescio quid superest et pallet fenoris auctor,

40

45

24 sci P | athlas P| 26 ignorat S 31 Tersites P❘ 34 aut Heinrich | 38 te om. P❘ culina 5: c**ina P: crumena pw | 44 praematu** P

« ZurückWeiter »