Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors]

In prima huius Satirae parte v. 1-18. lepidas poeta tradit causas, quibus adductus animum ad carmina scribenda et post longam demum moram evulganda appulerit se enim, recitationibus crebris et importunis multorum poetarum, qui eiusdem fere argumenti carmina composuerint iisdemque, adumbraverint coloribus,

diu ac toties et tantopere offensum atque vexatum, sibi stemperare non potuisse, quo minus ipse etiam aliquid scriberet recitaretque, quo saltem iis, quibus non sine ingenti taedio aures praebuerit, reponeret, rependeret, par pari referret, h. e. idem legendi audiendique fastidium crearet, ne patientiam suam hi impune insultasse videri possent; (v. 114.) utque aliquam certe scribendi facultatem sibi compararet, scholas dicit Grammaticorum Rhetorumque a se fuisse frequentatas; nihil au-tem referre, utrum aliorum versificatorum, quorum tantus sit numerus, ut ubique iis occurrat, an sua manu pereat charta. (v. 15-18.) In altera Satirae parte v. 19150. rationes affert, quare, capto carminum scribendo

[ocr errors]

rum consilio, ad satiras potius, quam ad alia poematum genera, animum converterit: tot enim et tanta Romae nunc vigere vitia ac scelera, ut in hoc campo facile suppeditet omnis dicendi apparatus, et difficile sit, satiram non scribere, utque; si natura neget, faciat indignatio versum, qualemcumque possit; (v. 30. 79.) multo quoque magis expedire, haec hominum vitia notari, quam exponi mythos et argumenta, iam tractata a tot poetis et omnibus nota. (v. 52 seq.) Praeterea summam proponit omnium, quae in satiris suis persequi apud animum constituerit quaeque hoc poeseos genus complectatur. (v. 81 — 86.) In fine demum carminis animo secum reputans ac dolens, priscam loquendi scribendique libertatem poetis praecisam esse et homines, qui multum auctoritate et Imperatorum gratia valeant, nedum ipsos Caesares, non sine salutis vitaeque periculo vivos carpi posse, se in sola mortuorum, utpote qui non amplius mordeant, facta et mores invecturum esse profitetur. (r. 150-171.)

[ocr errors]

T

Satira haec, praefationis quasi loco ceteris praemissa, salis facetiarumque plena est et dispositio eius praeclara. Juvenalis nos docet, quare et scribere, et satiras potissimum scribere apud animum suum statuerit: utriusque autem consilii tam lepidas affert rationes, ut vel Catoni risum movere potuissent. Nihil quoque facetius simul et modestius est iudicio illo, quod de facultate sua poetica ipse fert v. 17. 18. 79. 80., nihil aptius venustiasque 'pictura perditorum seculi sui morum et conversione ad hoc primarium satiricae poeseos argumentum, cui proinde diutius immoratur v. 22-146., quibus plurima illorum temporum vitia non sine urbanis salibus recenset; a spadonibus scilicet uxores duci, (v. 22.) mulieres descendere in ́arenam, (22. 23.) a quibusdam libertinórum quemvis patriciorum divitiis ac mollitie superari, (24-29.) causidicos delationibus opes sibi parare et luxurie diffluere, (32. 33.) delatores opibus exuere nobilissimum quemque et a se invicem timeri, (33—36.) adulteros fieri heredes moe

[ocr errors]
[ocr errors]

aharum, (3744.) pupillos fortunis a tutoribus, spoliari, (45-47.) repetundarum reos damnatosque maximam retinere partem pecuniae, a provincialibus per vim ac fraudem exactae, et in exsilio lautius, quam antea, genio suo indulgere, (47-50.) maritos ipsos lenonum partes agere, ut bonorum moechi heredes ex asse, fiant, (55-57.) hommines infimae sortis, qui patrimonium equis alendis dilapidaverint, praetorianis cohortibus praefici, (58-62.) falsos testamentorum signatores hereditates invadere et now minus magnificos quam molles esse, (63–68.) maritos ab uxoribus veneno necari, (69-72.) sceleratissimos homines dignitate et copiis excellere, (73-76.) nurus a soceris vitiari et pueros vel viris nubere vel adulterari, (77. 78.) numquam maiorem viguisse avaritiam nec insaniorem aleae Jusum, (87-93.) plures uni homini esse villas et divites privatim saliarem in modum epulari, pauperibus vero clientibus ante fores aedium sportulas apponi, (94-99) summos quoque magistratus tam sordidos esse, ut eos non pudeat, una cum uxoribus vel earum nomine sportulas petere et contemtim ab opulentis tractari, (99—131.) veteres amicos pauperesque clientes non amplius ad rectam vocari coenam, sed ditiores solos domi lautissimis epulis abligurire fortunas suas et nonnumquam cruditate mori, (132-146.) Huic itaque Satirae si secundam potissimum, tertiam sextamque adiunxeris, consummatissimam habebis picturam corruptorum illius aevi morum. Forma orationis saepe oratoria magis quam poetica videri potest; sed per maximam carminis partem regnat magnum ráðos et generosa indignatio, qua pravos huius aetatis mores insectatur poeta. Ceterum Satiram hanc esse primam oinniquas Iuvenalis, si non scripserit, certe evulgaverit, cum ex primis, tum ex postremis eius verbis probabile fit. Perperam tamen ex v. 15 seq. colligi, eam ad illa tempora referendam esse, quibus poeta rhetorum scholas frequentare vix desierit, ex v. 24 seq. intelligitur,

[ocr errors]

um,

[ocr errors]

.I

Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam,

Vexatus toties rauci Theseide Codri?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus, aut summi plena iam margine libri
Scriptus et in tergo nec dum finitus Orestes?

5

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,

VARIETAS LECTIONVM.

SAT. I.

[ocr errors]

2. tociens 22. 26. 45. 46. 47. 49. al. totiens 14. 15. 16. 21. 23. 24, 60.-al. h. 1. et passim, ut quotiens, formonsus, vicensimus, aquonsus et similia in antt. codd. Sed falsam hanc esse scripturam et inde profectam, quod veteres Romani, si Quintiliano fides habenda, apicem sive lineolam su→ perscripserint vocalibus longis, iam dudum ac recte suspicati sunt Lipsius, Cellar. et alii. Codri legerunt Servius ad Virg. Aen. I. et Priscianus, eademque lectio h. 1. et inf. III, 203. 208. omnium fere codd., etiam Parisinorum, auctoritate firmatur; nec obstat, quod nomen est Graecum et Codrus, inf. III, 203 seq. memora'tus, qui pro eodem vulgo habetur homine, Graecus videtur poeta fuisse, quod ex III, 206. probabili iudicio colligitur. Antiquiorem quoque poetam Rom. ita dictum fuisse, cuius mentionem fecerit Valgius in Elegiis suis, docet Servius ad Virg. Ecl. VII, 22 seq. De

4

10

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

6, a tergo 29. et duo codd. Paris. - nondum 13. 19.29. et X codd. Paris.

8. inclusum pro vicinum N. Heins. ad Sabini Epist. III, 91. et Valer. Flacc. V, 642. sed memoriae, opinor, lapsu.

9. Volcani in plerisque codd. legitur, ut voltus, volgus, volnus, volsus, quae scriptura pro antiquiore haberi solet, sed iudice Heynio in Praefat. novae edit. Virgil. p. xxII. pronuntiationi, mediae inter fuscam et liquidiorem

marin

Frontonis platani convulsaque clamant
Semper et assiduo ruptae lectore columnae.
Exspectes eadem a summo minimoque poeta!
Et nos ergo manum feru
ferulae subduximus, et nos 15
Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
aest
Vatibus occurras, periturae parcere chartae.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, >
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 29
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado, Maevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente grayis iuveni mihi barba' sonabat;
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacerías,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,

sequente litera liquida 4, debetur,
quam nonnulli
ex usu vulgari
male in scripturam traduxerunt.
16. Syllae dedimus 24. Syllae
17. 20. 21. 22. 24. 60. 64, MS. Alex.
et XV alii codd. Paris. Sed Sulla
passim in Inscriptt. legitur estque
cognomen Romanum, Graecis in-
cognitum, qui illud, ut Plut. in
vita Sullae monet, per v scripse
runt; Achaintre. alte 16.

18. occurtam 13. occurris 23. a m. pr.

19. libeat potius 12. 61. 62. 63. 67. 68. 71, 72. 73. recte forsan et concinnius. discurrere 50.

-

20. Aruncae 21. 23. 24. 26. 27. 28.45.50.5g. 64. Conf. Heyne ad Virg. Aen. VII, 206. 727. 795. XI, 318. XII, 94.

22. Menia 19. Nevia vel Nae via 13. 23,27. 45-48. 50. 56.59. 60. 61. 64. 73. 74. Hoc meretricis

nomen est ap. Martial. II, 9. et 26. III, 13. Maevia et Mevia optimi codd. nostri et Paris,

24. et 25. a sec, m. ad marg scripti in 22. et quibusdam MSS. París. Plane absunt a 7. et tribus codd. Paris.

26. ante v. 24. in 24. tribusque codd. Paris. et 26-29. ante v. 2t. in 17. leguntur. faex Niliacae plebis coll. III, 61. emend.. Flavius Coniectan. c. 30.

28. lacernas Ventilet aestiva digitis sudantibus auro emend. Graevius, ut poeta dicat, Crispi num infirmis tenerisque digitis, qui vel minimo aestivo annuli pondere sudaveriut, assidue ventilasse et sublevasse togam, quo annulos et sardonychatam manum ostenderet. Sed quomodo expli➡ canda tum verba humero revo❤ cante?

« ZurückWeiter »