Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Submissa placide, blandiloquens oratio.
Etenim ipsi di negare cui nihil potuerunt,
Hominem me denegare quis posset pati?
Ego bis tricenis annis actis sine nota

Eques romanus ex lare egressus meo
Domum revortar mimus.

Nimirum hoc die

Uno plus vixi mihi quam vivendum fuit.

Fortuna, immoderata in bono aeque atque in malo,
Si tibi erat libitum, litterarum laudibus
Florens cacumen nostrae famae frangere,
Cur, cum vigebam membris praeviridantibus,
Satisfacere populo et tali cum poteram viro,
Non flexibilem me concurvasti, ut carperes?
Nunc me quo deiicis? quid ad scenam adfero?
Decorem formae an dignitatem corporis,
Animi virtutem an vocis iucundae sonum?
Ut hedera serpens vires arboreas necat,
Ita me vetustas amplexu annorum enecat.
Sepulcri similis nihil nisi nomen retineo.

ANTHOLOGIA LATINA.

LIBER II.

P. VERGILII MARONIS.

LXII,

Bucolica. Ecl. iv.

Pollio.

ICELIDES Musae, paulo maiora cana

mus!

Non omnis arbusta iuvant humilesque

myricae ;

Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cymaei venit iam carminis aetas:
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Iam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.

Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Inrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet divisque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantis hederas passim cum bacchare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;

Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,

Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos-aderit iam tempus-honores
Cara deum soboles, magnum Iovis incrementum !
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque tractusque maris caelumque profundum,
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater
adsit,

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem :
Matri longa decem tulerunt fastidia mentes;
Incipe, parve puer : cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

LXIII.

Bucolica. Ecl. ix.

Lycidas. Moeris.

Lycidas.

UO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

M. O Lycida, vivi pervenimus, advena

nostri,

Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli
Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi-quod nec vertat bene-mittimus haedos.
L. Certe equidem audieram, qua se subducere
colles

Incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
Usque ad aquam et veteris, iam fracta cacumina,

fagos

Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu,

tua nobis

Paene simul tecum solatia rapta, Menalca ?

« ZurückWeiter »