Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras Obscuram, qualem primo qui surgere mense Aut videt aut vidisse putat per nubila Lunam, Demisit lacrimas dulcique adfatus amore est : Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo

Venerat exstinctam ferroque extrema secutam ? Funeris heu tibi caussa fui? Per sidera iuro, Per superos et si qua fides tellure sub ima est, Invitus, regina, tuo de litore cessi.

Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, Per loca senta situ cogunt noctemque profundam, Inperiis egere suis; nec credere quivi

Hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.

Siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. Quem fugis? extremum fato quod te adloquor, hoc

est.

Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem
Lenibat dictis animum lacrimasque ciebat.
Illa solo fixos oculos aversa tenebat;
Nec magis incepto voltum sermone movetur,
Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
Tandem corripuit sese, atque inimica refugit
In nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi
Respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
Nec minus Aeneas, casu concussus iniquo,
Prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.
v. 450-476.

XCI.

Elysium.

IS demum exactis, perfecto munere divae,
Devenere locos laetos et amoena virecta

Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Largior hic campos aether et lumine vestit
Purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
Contendunt ludo et fulva luctantur harena;
Pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum,
Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquom Teucri, pulcherrima proles,
Magnanimi heroes nati melioribus annis,
Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.
Arma procul currusque virum miratur inanis :
Stant terra defixae hastae passimque soluti
Per campum pascuntur equi. Quae gratia currûm
Armorumque fuit vivis, quae cura nitentis
Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
Conspicit ecce alios dextra laevaque per herbam
Vescentis laetumque choro Paeana canentis
Inter odoratum lauri nemus, unde superne
Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
Hic manus ob patriam pugnando volnera passi,
Quique sacerdotes casti, dum vita manebat,

Quique pii vates et Phoebo digna locuti,
Inventas aut qui vitam excoluere per artis,
Quique sui memores alios fecere merendo ;
Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
v. 637-665.

XCII.

Anima Mundi.

RINCIPIO caelum ac terras camposque liquentis

astra

Lucentemque globum Lunae Titaniaque

Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum

Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pon

tus.

Igneus est ollis vigor et caelestis origo

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, ne-
que auras

Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
Quin et supremo cum lumine vita reliquit,

Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.

Ergo exercentur poenis, veterumque malorum

Supplicia expendunt: aliae panduntur inanis
Suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
Quisque suos patimur manis; exinde per amplum
Mittimur Elysium et pauci laeta arva tenemus;
Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
Concretam exemit labem purumque relinquit
Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Has omnis, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
Scilicet inmemores supera ut convexa revisant
Rursus et incipiant in corpora velle reverti.

v. 724-751.

XCIII.

The future glory of Rome.

OUIN et avo comitem sese Mavortius addet
Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia

mater

Educet. Viden ut geminae stant vertice cristae,
Et Pater ipse suo superum iam signat honore?
En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
Imperium terris, animos aequabit Olympo,
Septemque una sibi muro circumdabit arces,
Felix prole virum: qualis Berecyntia mater
Invehitur curru Phrygias turrita per urbes,
Laeta deum partu, centum conplexa nepotes,
Omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.
Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem

Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli
Progenies, magnum caeli ventura sub axem.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
Saecula qui rursus Latio regnata per arva
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
Proferet imperium (iacet extra sidera tellus,
Extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas,
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum).
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna
Responsis horrent divom et Maeotia tellus,
Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
Fixerit aeripedem cervam licet aut Erymanthi
Pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu ;
Nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,
Liber, agens celso Nysae de vertice tigris.
Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
Aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens? Nosco crinis incanaque menta
Regis Romani, primam qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium magnum. Quoi deinde subibit,
Otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
Agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus

auris.

Vis et Tarquinios reges animamque superbam

« ZurückWeiter »