Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

haec olim nostri jam luxuriosa senatus

cena fuit. Curius parvo quae legerat horto
ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
squalidus in magna fastidit compede fossor,
qui meminit, calidae sapiat quid vulva popinae.
sicci terga suis, rara pendentia crate,
moris erat quondam festis servare diebus
et natalicium cognatis ponere lardum,

dabat hostia, carne.

accedente nova, si quam
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
castrorum imperiis et dictatoris honore

80

85

functus ad has epulas solito maturius ibat,

erectum domito referens a monte ligonem.

cum tremerent autem Fabios durumque Catonem

90

et Scauros et Fabricios, postremo severos

censoris mores etiam collega timeret,

nemo inter curas et seria duxit habendum,
qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
clarum Trojugenis factura et nobile fulcrum,
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
vile coronati caput ostendebat aselli,
ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
tunc rudis et Graias mirari nescius artes
urbibus eversis praedarum in parte reperta
magnorum artificum frangebat pocula miles,
ut phaleris gauderet ecus, caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere jussae

95

100

SATVRA XI.

imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta
pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
ponebant igitur Tusco farrata catino;
argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
templorum quoque majestas praesentior et vox
nocte fere media mediamque audita per urbem,
litore ab Oceani Gallis venientibus et dîs
officium vatis peragentibus. his monuit nos,
hanc rebus Latiis curam praestare solebat
fictilis et nullo violatus Juppiter auro.
illa domi natas nostraque ex arbore mensas
tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
annosam si forte nucem dejecerat eurus.
at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
nil rhombus, nil dama sapit, putere videntur
unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
grande ebur et magno sublimis pardus hiatu,
dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes
et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
et quos deposuit Nabataeo belua saltu,

[blocks in formation]

jam nimios capitique graves. hine surgit orexis, hine stomacho vires; nam pes argenteus illis,

anulus in digito quod ferreus.

ergo superbum

130

convivam caveo, qui me sibi comparat et res
despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis
est eboris, nec tessellae, nec calculus ex hac

materia, quin ipsa manubria cultellorum

ossea; non tamen his ulla umquam obsonia fiunt rancidula, aut ideo pejor gallina secatur.

135

sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis
pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem
sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
plebeios calices et paucis assibus emptos
porriget incultus puer atque a frigore tutus;

non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus
quisquam erit et magno. cum posces, posce Latine.

idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
atque hodie tantum propter convivia pexi.
pastoris duri hic est filius, ille bubulci.
suspirat longo non visam tempore matrem,
et casulam et notos tristis desiderat haedos,
ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
quales esse decet quos ardens purpura vestit.
hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis,
a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;

namque una atque eadem est vini patria atque ministri.

Nostra dabunt alios hodie convivia ludos:

conditor Iliados cantabitur atque Maronis

140

145

150

155

159

179

altisoni dubiam facientia carmina palmam.
quid refert, tales versus qua voce legantur ?
Sed nunc dilatis averte negotia curis

et gratam requiem dona tibi, quando licebit
per totum cessare diem. non fenoris ulla
mentio, nec, prima si luce egressa reverti
nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor.
protinus ante meum quidquid dolet exue limen;
pone domum et servos et quidquid frangitur illis
aut perit; ingratos ante omnia pone sodales.
interea Megalesiacae spectacula mappae,
Idaeum sollemne, colunt, similisque triumpho
praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace
immensae nimiaeque licet si dicere plebis,

totam hodie Romam circus capit et fragor aurem
percutit, eventum viridis quo colligo panni :
nam si deficeret, maestam attonitamque videres
hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
consulibus. spectent juvenes, quos clamor et audax
sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae ;
nostra bibat vernum contracta cuticula solem
effugiatque togam. jam nunc in balnea salva

183

187

190

195

200

fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit 205 ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae magna; voluptates commendat rarior usus.

XIII.

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi displicet auctori. prima est haec ultio, quod se judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna.

quid sentire putas omnes, Calvine, recenti

de scelere et fidei violatae crimine? sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris jacturae te mergat onus, nec rara videmus quae pateris; casus multis hic cognitus ac jam tritus et e medio fortunae ductus acervo.

5

10

ponamus nimios gemitus: flagrantior aequo

non debet dolor esse viri, nec vulnere major.

tu quamvis levium minimam exiguamque malorum particulam vix ferre potes, spumantibus ardens visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus depositum. stupet haec, qui jam post terga reliquit sexaginta annos, Fonteio consule natus?

15

an nihil in melius tot rerum proficit usus?

magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
victrix fortunae sapientia; ducimus autem
hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae.
nec jactare jugum vita didicere magistra.
quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum
quaesitum, et partos gladio vel puxide nummos?
rari quippe boni; numero vix sunt totidem quot

20

25

« ZurückWeiter »