Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae. lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex, ornamentum abaci, nec non et parvulus infra

cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, 205 jamque vetus Graecos servabat cista libellos,

et divina opici rodebant carmina mures.

nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud perdidit infelix totum nihil; ultimus autem

aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem 210

nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.

si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
pullati proceres, differt vadimonia praetor;
tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
ardet adhuc, et jam accurrit qui marmora donet,
conferat impensas: hic ruda et candida signa,
hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,
phaecasiatorum vetera ornamenta deorum,
hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
hic modium argenti. meliora ac plura reponit
Persicus, orborum lautissimus, et merito jam
suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.
si potes avelli circensibus, optima Sorae
aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur,
quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
in tenuis plantas facili defunditur haustu.

215

220

225

vive bidentis amans et culti vilicus horti,

unde epulum possis centum dare Pythagoreis.

est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, unius sese dominum fecisse lacertae.

Plurimus hic aeger moritur vigilando; sed ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho; nam quae meritoria somnum admittunt? magnis opibus dormitur in urbe: inde caput morbi. redarum transitus arto vicorum inflexu et stantis convicia mandrae eripient somnum Druso vitulisque marinis.

Si vocat officium, turba cedente vehetur dives et ingenti curret super ora Liburno, atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus, namque facit somnum clausa lectica fenestra; ante tamen veniet: nobis properantibus obstat unda prior, magno populus premit agmine lumbos qui sequitur, ferit hic cubito, ferit assere duro alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam ; pinguia crura luto; planta mox undique magna calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo? centum convivae, sequitur sua quemque culina. Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res impositas capiti, quas recto vertice portat servulus infelix et cursu ventilat ignem. scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco veniente abies, atque altera pinum plaustra vehunt, nutant alte populoque minantur. nam si procubuit qui saxa Ligustica portat

230

235

240

245

250

255

axis et eversum fudit super agmina montem,

quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver
more animae. domus interea secura patellas
jam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
striglibus et pleno componit lintea guto.
haec inter pueros varie properantur, at ille
jam sedet in ripa taetrumque novicius horret
porthmea, nec sperat cenosi gurgitis alnum
infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.
Respice nunc alia ac diversa pericula noctis,
quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
vasa cadant, quanto percussum pondere signent
et laedant silicem. possis ignavus haberi
et subiti casus inprovidus, ad cenam si
intestatus eas: adeo tot fata, quot illa

nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.
ergo optes votumque feras miserabile tecum,
ut sint contentae patulas defundere pelves.
ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
[ergo non aliter poterit dormire? quibusdam]
somnum rixa facit. sed, quamvis improbus annis
atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena
vitari jubet et comitum longissimus ordo,

260

265

270

[ocr errors]

275

280

multum praeterea flammarum et aënea lampas; 285

me, quem luna solet deducere vel breve lumen
candelae, cujus dispenso et tempero filum,
contemnit. miserae cognosce prooemia rixae,
si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
stat contra starique jubet: parere necesse est,
nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
fortior? "unde venis?" exclamat; "cujus aceto,
cujus conche tumes? quis tecum sectile porrum
sutor et elixi vervecis labra comedit?

nil mihi respondes? aut dic, aut accipe calcem!
ede, ubi consistas! in qua te quaero proseucha?"
dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
tantumdem est, feriunt pariter, vadimonia deinde
irati faciunt; libertas pauperis haec est:
pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,
ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

290

295

300

nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te non derit, clausis domibus postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae.

interdum et ferro subitus grassator agit rem:

305

armato quotiens tutae custode tenentur

et Pomptina palus et Gallinaria pinus,

sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt. qua fornace graves, qua non incude, catenae?

maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne

310

vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.

felices proavorum atavos, felicia dicas

saecula, quae quondam sub regibus atque tribunis

viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et pluris subnectere causas, sed jumenta vocant, et sol inclinat, eundum est; nam mihi commota jandudum mulio virga

annuit.

[ocr errors]

ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

315

me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam 320 converte a Cumis: saturarum ego, ni pudet illas, adjutor gelidos veniam caligatus in agros.'

IV.

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
a vitiis, aegrae solaque libidine fortes

deliciae: viduas tantum spernatur adulter.
quid refert igitur, quantis jumenta fatiget
porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
jugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
nemo malus felix, minime corruptor et idem
incestus, cum quo nuper vittata jacebat
sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
sed nunc de factis levioribus - et tamen alter

si fecisset idem, caderet sub judice morum;
nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est? mullum sex milibus emit,
aequantem sane paribus sestertia libris,

ut perhibent qui de magnis majora loquuntur.

5

10

15

« ZurückWeiter »