Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et maribus nudas ostendit Pyrra puellas,

quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85 gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.

et quando uberior vitiorum copia? quando
major avaritiae patuit sinus? alea quando
hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
proelia quanta illic dispensatore videbis
armigero! simplexne furor sestertia centum
perdere, et horrenti tunicam non reddere servo?
quis totidem erexit villas, quis fercula septem
secreto cenavit avus? nunc sportula primo
limine parva sedet, turbae rapienda togatae:
ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
suppositus venias ac falso nomine poscas.
agnitus accipies. jubet a praecone vocari
ipsos Trojugenas (nam vexant limen et ipsi
nobiscum): da praetori, da deinde tribuno.'
sed libertinus prior est. 'prior,' inquit, 'ego adsum.
cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae
quadringenta parant. quid confert purpura major
optandum, si Laurenti custodit in agro
conductas Corvinus oves, ego possideo plus

90

95

100

105

Pallante et Licinis?' exspectent ergo tribuni,

vincant divitiae, sacro ne cedat honori

110

nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis;

quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum majestas, etsi, funesta Pecunia, templo

nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus, quaeque salutato crepitat Concordia nido.

Sed cum summus honor finito computet anno sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi? densissima centum quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida vel praegnas et circumducitur uxor. hic petit absenti, nota jam callidus arte, ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam. 'Galla mea est,' inquit, citius dimitte. moraris? profer, Galla, caput! noli vexare, quiescet.'

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum : sportula, deinde forum jurisque peritus Apollo, atque triumphales, inter quas ausus habere nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, cujus ad effigiem non tantum meiere fas est. vestibulis abeunt veteres lassique clientes votaque deponunt, quamquam longissima cenae spes homini caulis miseris atque ignis emendus. optima silvarum interea pelagique vorabit rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit. nam de tot pulchris et latis orbibus et tam antiquis una comedunt patrimonia mensa. nullus jam parasitus erit. sed quis ferat istas 2- Juv.

B2

115

120

125

130

135

luxuriae sordes? quanta est gula, quae sibi totos
ponit apros, animal propter convivia natum!
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
turgidus et crudum pavonem in balnea portas.
hinc subitae mortes atque intestata senectus,
et, nova nec tristis per cunctas fabula cenas,
ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat posteritas; eadem facient cupientque minores; omne in praecipiti vitium stetit; utere velis, totos pande sinus! dicas hic forsitan: unde ingenium par materiae? unde illa priorum scribendi quodcumque animo flagrante liberet simplicitas, "cujus non audeo dicere nomen? quid refert dictis ignoscat Mucius an non?" pone Tigellinum, taeda lucebis in illa,

qua stantes ardent, qui fixo pectore fumant,
et latum media sulcum deducis harena.'
qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos?
cum veniet contra, digito compesce labellum.
accusator erit qui verbum dixerit "hic est."
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli gravis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa:

140

145

150

155

160

165

inde irae et lacrimae.

tecum prius ergo voluta

haec animo ante tubas. galeatum sero duelli paenitet.' experiar, quid concedatur in illos, quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

III.

Quamvis digressu veteris confusus amici, laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum civem douare Sibyllae.

janua Baiarum est et gratum litus amoeni

secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae.

nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus

tectorum adsiduos, ac mille pericula saevae urbis, et Augusto recitantes mense poetas?

Sed dum tota domus reda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Judaeis, quorum cophinus faenumque supellex; (omnis enim populo mercedem pendere jussa est arbor, et ejectis mendicat silva Camenis); in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris. quanto praesentius esset numen aquae, viridi si margine cluderet undas herba nec ingenuum violarent marmora tofum! hic tunc Umbricius, 'quando artibus,' inquit, 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

170

5

10

15

20

res hodie minor est here quam fuit, atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

dum nova canities, dum prima et recta senectus,

dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo.

cedamus patria. vivant Artorius istic

25

35

et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, 30
quîs facile est aedem conducere, flumina, portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
et praebere caput domina venale sub hasta.
quondam hi cornicines et municipalis harenae
perpetui comites notaeque per oppida buccae
munera nunc edunt, et verso pollice vulgus
quem jubet occidunt populariter; inde reversi
conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint
quales ex humili magna ad fastigia rerum
extollit quotiens voluit Fortuna jocari.
quid Romae faciam? mentiri nescio, librum,

si malus est, nequeo laudare et poscere, motus
astrorum ignoro, funus promittere patris
nec volo nec possum, ranarum viscera numquam
inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
quae mandat, norunt alii; me nemo ministro

fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tamquam
mancus et exstinctae corpus non utile dextrae.

40

45

quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens aestuat occultis animus semperque tacendiş?

50

« ZurückWeiter »