M. Fabi Quinctiliani Institutionum oratoriarum liber X: denuo recognitus et annotatione critica et grammatica instructus a M. Christ. Gottl. Herzog

Cover
sumtibus Caroli Franc. Koehleri, 1833 - 140 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 11 - ... est enim proxima poetis, et quodammodo carmen solutum ; et scribitur ad narrandum, non ad probandum ; totumque opus non ad actum rei, pugnamque prœsentem, sed ad memoriam posteritatis, et ingenii famam componitur ; ideoque et verbis remotioribus, et liberioribus figuris narrandi tœdium evitat.
Seite 10 - Modeste tamen et circumspecto judicio de tantis viris pronunciandum est, ne , quod plerisque accidit , damnent quae non intelligunt : ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere, quam multa displicere, maluerim.
Seite 34 - Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis ; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
Seite 23 - Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est ; carnis tamen plus habet, minus lacertorum. Dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim 78 utilior, magis par. His aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis est docere, quaeras perfectius. Nihil enim est inane, nihil arcessitum ; puro tamen fonti quam magno flumini propior.
Seite 29 - At Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. Nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et variis figuris et verbis felicissime audax.
Seite 20 - Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis, etsi est insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem, ut Achillem, semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores facien66 dos aptior. Flures eius auctores; Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui.
Seite 10 - Summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos repererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur, (id enim est facilius) ac se abunde similes putent, si vitia magnoruui consequan26 tur.
Seite 37 - Ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo.
Seite 34 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Seite 30 - Afranius; utinam non \ inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, / mores suos fassus.

Bibliografische Informationen