nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem 295 nil mihi respondes? aut dic, aut accipe calcem! ut liceat paucis cum dentibus inde reverti. nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit, clausis domibus postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. 305 interdum et ferro subitus grassator agit rem. armato quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et Gallinaria pinus, sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt. qua fornace graves, qua non incude, catenae? 310 maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint. felices proavorum atavos, felicia dicas 315 saecula, quae quondam sub regibus atque tribunis His alias poteram et pluris subnectere causas, 320 me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis: saturarum ego, ni pudet illas, adiutor gelidos veniam caligatus in agros.' Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus 5 10 15 20 25 30 vendere municipes fracta de merce siluros? incipe, Calliope! licet et considere: non est 35 cantandum, res vera agitur. narrate, puellae Pierides! prosit mihi vos dixisse puellas. Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem ultimus et calvo serviret Roma Neroni, incidit Adriaci spatium admirabile rhombi 40 ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis, quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues. 45 destinat hoc monstrum cumbae linique magister pontifici summo. quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent? dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo, 50 non dubitaturi fugitivum dicere piscem depastumque diu vivaria Caesaris, inde elapsum, veterem ad dominum debere reverti. si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, 55 res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo, ne pereat. iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris, stridebat deformis hiems praedamque recentem бо servabat; tamen hic properat, velut urgueat auster. 60 utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper; ut cessit, facili patuerunt cardine valvae; exclusi spectant admissa obsonia patres. 65 itur ad Atriden. tum Picens 'accipe,' dixit, 'privatis maiora focis, genialis agatur iste dies, propera stomachum laxare saginans, 70 75 [anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque] 80 interpres legum sanctissimus, omnia quamquam 85 90 cum iuvene indigno, quem mors tam saeva maneret 95 et domini gladiis tam festinata. sed olim prodigio par est in nobilitate senectus, unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena 100 venator. quis enim iam non intellegat artes patricias? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat 105 Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae, et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo, quantum vix redolent duo funera; saevior illo 110 Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus, marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae, 115 grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator dirusque a ponte satelles, dignus Aricinos qui mendicaret ad axes nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit |