Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit

Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum,
Ad mensam quoties parasitus venerit infans.

145

Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino; sed quales Claudius edit,
Ante illum uxoris post quem nil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus, illa jubebit
Poma dari, quorum solo pascaris odore;
Qualia perpetuus Phæacum auctumnus habebat,
Credere quæ possis subrepta sororibus Afris.
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit,
Qui tegitur parmâ et galeâ, metuensque flagelli,
Discit ab hirsutâ jaculum torquere Capellâ.

Forsitan impensæ Virronem parcere credas.
Hoc agit, ut doleas. Nam quæ comœdia, mimus
Quis melior plorante gulâ? Ergo omnia fiunt
Si nescis, ut per lacrymas effundere bilem
Cogaris, pressoque diu stridere molari.

Tu tibi liber homo, et regis conviva videris :
Captum te nidore suæ putat ille culinæ :

Nec male conjectat: quis enim tam nudus, ut illum

150

155

160

145. Parasitus. Qui ad mensas frusta a convivis blandiens petit.

146. Redit poeta ad parasitos pauperes. 147. Quales Claudius edit. Curâ maximâ conquisitos edebat Claudius, donec ab uxore boletis veneno infectis interfectus est.

151. Pema tam dulcia, ut credas ea ab hortis Phoacum venisse ubi autumnum esse perpetuum narravit Homerus; sive ab hortis Hesperidum ubi aurea nasci poma fingebant poetæ. -Unde fabulæ satis notæ.

153. Quod in aggere rodit. Locus difficillimus; ne omnium congeramus conjecturas, quarum plurimæ nihil omnino lectorem adjuvant, explicationem selectam accipiat lector. Milites Prætoriani in castris urbanis otiosi nihil quod agerent habentes, simias edocebant in capellis

[ocr errors]

insidentes ad modum equitis jaculari.-Ut magis ridiculum fieret animal, armis vestiebant, et denique labores finire metu flagelli coactum vilibus remunerabant fructibus.-Notum est simiam jaculandi artificem inter militum ludicra fuisse, quominùs hæc conjectura longius petita videatur.

157. Mimus quis melior plorante gula. Hæc omnia agit Virro, non quia sordidus sit, et rebus suis parcere velit, sed ut pauperum cœnantium dolores sibi ludibrio fiant.

160. Presso stridere molari. Ridet te dentibus frendentem utpote iratum.

161. Superbis, quod a divite invitatus sis; ille contrà rectiùs te turpem esse judicat, qui gulæ inservias, et culinæ ejus nidore captus sis.

163. Nudus. Inops, pauper.

Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum,
Vel nodus tantum, et signum de paupere loro?
Spes bene cœnandi vos decipit: ecce dabit jam
Semesum leporem, atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos jam veniet minor altilis. Inde parato,
Intactoque omnes, et stricto
pane tacetis.
Ille sapit, qui, te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes; pulsandum vertice raso
Præbebis quandoque caput, nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

164. Etruscum puero si contigit aurum. Si nobilis sit, atque ideo bullam auream pueri nobilis insigne gesserit.

165. Pauperes, qui tamen cives essent, libertatis signum corio factum gestabant vel etiam nodum in loro ad formam bullæ confictum.

166. Speratis eum aliquando ciborum partem delicatiorum vobis daturum esse,

165

170

[blocks in formation]

SATIRA SEPTIMA.

Poetarum, Historicorum, Causidicorum et Grammaticorum labores, ærumnas, et paupertatem exponit Poeta.

Er spes et ratio studiorum in Cæsare tantum :
Solus enim tristes hac tempestate Camoenas
Respexit, cum jam celebres notique poëtæ
Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
Tentarent; nec fœdum alii, nec turpe putarent
Præcones fieri, cum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.
Nam, si Pieriâ quadrans tibi nullus in umbrâ
Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ,
Et vendas potius, commissa quod auctio vendit
Stantibus, cenophorum, tripodas, armaria, cistas,

1. Spes. Eorum nempè qui student. Ratio. Estimatio studiorum; solus enim studia æstimat Cæsar. Cæsar. Quis fuerit hic Cæsar minimè constat, e conjecturis plurimis duas attulisse satis sit: Poeta vel Adrianum commendat, vel Domitianum epwvikas laudando carpit.

4. Balneolum, furnos. Poetæ summi, propter inopiam, ministeriis sordidis victum sibi comparare coguntur; alii igitur balnea conducunt, alii furnum, ut quæstum faciant Alii sordidiore præconis officio funguntur.

6. Poeta esuriens, studiis Musarum, quæ in vallibus commorantur, omissis, in atrio patroni victum quærit.-Aganippe.

5

10

[blocks in formation]

Alcyonem Bacchi, Thebas et Terea Fausti.

Hoc satius, quam si dicas sub judice, "Vidi,"

Quod non vidisti; faciant equites Asiani

Quamquam et Cappadoces, faciant equitesque Bithyni,
Altera quos nudo traducit Gallia talo.

Nemo tamen studiis indignum ferre laborem

Cogetur posthac, nectit quicumque canoris

Eloquium vocale modis, laurumque momordit.

15

Hoc agite, o juvenes ! circumspicit, et stimulat vos,
Materiamque sibi Ducis indulgentia quærit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Præsidia, atque ideo crocea membrana tabellæ
Impletur; lignorum aliquid posce ocyus; et, quæ
Componis, dona Veneris, Thelesine, marito;
Aut clude, et positos tineâ pertunde libellos.
Frange miser calamos, vigilataque prælia dele,
Qui facis in parvâ sublimia carmina cellâ,
Ut dignus venias hederis, et imagine macrâ.
Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,

20

25

30

12. De operum, atque ipsorum poetarum nominibus, maxima lis est; nobis satis sit scire, poemata hîc innui, quæ cum auctorum nominibus jam dudum perierunt.

13. Melius autem est hujus modi operibus victum parare quam perjurio, etiamsi novi hi equites e servis facti falsò jurare

non recusent.

16. Altera Gallia. Galatia. Nudo talo. Nudis et cretatis pedibus noti erant servi venales.

17. Indignum studiis. Laborem, qui studia tam ingenua dedecoret.

19. Laurumque momordit. Laurûs folia manducabant vates, quia præsensio rerum futurarum eis ita inspirari credebatur.

21. Materiem. Quærit Cæsar poetas quibus faveat.

22. Si autem a quolibet alio patrono quidquam speres, chartas ure, nam nequicquam laboras.

23. Ideo. In alius patroni honorem.Crocea tabellæ. Libri croco ornati; membrana in quâ veteres scribebant, in exteriore parte crocea erat.

24. Lignorum. Quibus librum comburas.

25. Veneris marito. Vulcano, igni. Thelesine. Pro quovis Poetâ.

26. Tinea pertunde. Tine concede libros pertundendos, sive perforandos. 27. Vigilata prælia. Carmina heroica de præliis vigilando, et labore scripta.

29. Hederis. Victores etiam poetæ hederâ olim coronabantur, inde Romæ in bibliothecis poetarum stabant imagines hederâ coronatæ. Imago macra. Pallorem exhibet poeta ex assiduo labore ac

[blocks in formation]

Ut pueri Junonis avem.

Sed defluit ætas

Et pelagi patiens, et cassidis, atque ligonis.
Tædia tunc subeunt animos; tunc seque, suamque
Terpsichoren, odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste,
Quem colis, et Musarum et Apollinis æde relictâ.
Ipse facit versus, atque uni cedit Homero
Propter mille annos; et, si dulcedine famæ
Succensus recites, Maculonus commodat ædes.
Hæc longe ferrata domus servire jubetur,
In quâ sollicitas imitatur janua portas.
Scit dare libertos extremâ in parte sedentes
Ordinis, et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum, quanti subsellia constent,
Et quæ conducto pendent anabathra tigillo,
Quæque reportandis posita est orchestra cathedris.
Nos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos
Ducimus, et litus sterili versamus aratro.
Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali: tenet insanabile multos
Scribendi cacoëthes, et ægro in corde senescit.

35

40

45

50

32. Sed defluit ætas. Interea vires juventutis abeunt, quæ laborem graviorem ferre potuissent.

33. Pelagi, cassidis, ligonis. Pro laboribus nautæ, militis, atque agricolæ.

35. Senex pauper vitam suam odit, et musas, quibus deditus tempus perdidit.

36. Accipe nunc artes. Audi, quomodo te eludet dives, quem plus musis colis.

38. Ipse dives versus facit, et se Homero parem existimaret, nisi vetustas Homeri carminibus tantum honoris (ut vulgo judicant) afferret.-Quum igitur versus attulerit pauper poeta, dives suos vicissim dat, neque aliud quidquam.

40. Maculonus. Dives quilibet, ædes tibi præbet in quibus recites.

42. Janua. Domûs dicitur Janua urbis porta. Domus igitur hæc vetusta est et ferè deserta januas habens ferratas, sicut urbis portas bello sollicitatas.

43. Apponet quoque libertos, et clientes, qui te audiant, ac plaudant.

45. Nemo autem dives poetæ tantillum pecuniæ dabit, quod reddendum est pro subselliis, anabathris, et orchestrâ, quæque alia conducere cogitur.-Subsellia. Sedes erant in medio, et planitie theatri, sive aulæ. Anabathra. Ad latera erant sedes, quæ gradatim more scalarum adsurgerent. Orchestra e Cathedris componitur ante ipsum recitantis suggestum locatis: hic locus autem honestioribus erat auditoribus.

48. Poetæ tamen nihilominus eadem agunt, etiamsi nihil fructûs eveniat; sicut illi qui in pulvere scribunt, seu in littore

arant.

50. Poeta consuetudine scribendi tenentur, ne quidvis aliud suscipiant.-Ambitiosi. Quod vanam captat gloriam.

« ZurückWeiter »