Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacello
Balantem, et Laribus cristam promittere galli,
Non audent: quid enim sperare nocentibus ægris
Concessum? vel quæ non dignior hostia vitâ?
Mobilis et varia est ferme natura malorum.

235

Cum scelus admittunt, superest constantia: quid fas,
Atque nefas, tandem incipiunt sentire, peractis
Criminibus: tamen ad mores natura recurrit

Damnatos, fixa et mutari nescia: nam quis

240

Peccandi finem posuit sibi? quando recepit

Ejectum semel attritâ de fronte ruborem?

Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster

245

Perfidus, et nigri patietur carceris uncum,

Aut maris Ægæi rupem, scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Pœnâ gaudebis amarâ
Nominis invisi; tandemque fatebere lætus,

Nec surdum nec Tiresiam quemquam esse Deorum.

232. Vota suscipere non audent Deis, quibus se infensos esse sciunt.

vita.

235. Quæ non dignior hostia Victima, cujus vitam promittit scelestus si ipse salvus evaserit, dignior est tali homine vitæ.

237. Superest constantia. Plus habent audaciæ, quam satis est.

240. Damnatos. Scelestos, quorum nequitiæ ipsi conscii sunt.

242. Attritá de fronte. Durâ, et quæ pudorem sentire nequit.

244. Dabit in laqueum vestigia. In vincula olim ducetur.

245. Uncum in carceris muro affixum, cui catena adligatæ sunt.

246. Exilium patietur.-Vid. I. 62.

249. Tiresiam, cæcum, instar Tiresiæ, ut non videat hominum facinora.

SATIRA DECIMA
DECIMA QUARTA.

Liberorum nequitia ab ipsis parentibus plerumque oritur.

PLURIMA Sunt, Fuscine, et famâ digna sinistrâ,
Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa senem juvat alea, ludit et hæres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terræ,
Boletum condire, et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente,
Et canâ monstrante gulâ. Cum septimus annus
Transierit puero, nondum omni dente renato,
Barbatos licet admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto cœnare paratu

2. Quæ labem turpitudinis in res alitèr præclaras inurant.

5. Bullatus. Qui adhuc puer est, et bullam gerit.-Fritillo. Vasculo, in quo tali et tesseræ concutiuntur.

6. Nec spes est filii mores meliores quàm parentis fore, a quo gulæ indulgere didicerit.

7. Radere. Corticem cultello abradere.-Tubera terræ. Quæ hodiè dicimus 'Truffles.'

8. Eodem jure. Quo utitur pater.

9. Ficedulas. Aves parvulas in deliciis maximè habitas.- Mergere. Totas devorare. Ita hunc locum exponit vir

5

10

eruditissimus Ruperti. Equidem ita
intelligere mallem.-Puer a patre discit
quomodo saporem optimum ficedulis
addat mergendo eas eodem jure, quo
coctæ perfundi solent.- Homines enim
gulæ dediti varias mortes variis inve-
nere animalibus.-Ita. Horatius. Lib. II.
Sat. 4. 17.

Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam misto mersare Falerno;
Hoc teneram faciet.

[blocks in formation]

Semper, et a magnâ non degenerare culinâ.
Mitem animum, et mores modicis erroribus æquos,
Præcipit, atque animas servorum et corpora nostrâ
Materiâ constare putat, paribusque elementis ;
An sævire docet, Rutilus? qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu, et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi laris, ac Polyphemus;
Tum felix, quoties aliquis, tortore vocato,
Uritur ardenti, duo propter lintea, ferro.
Quid suadet juveni lætus stridore catenæ,
Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer
Rusticus?

15

20

25

Sic natura jubet: velocius et citius nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Cum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benignâ,

Et meliore luto, finxit præcordia Titan :

30

Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,

Et monstrata diu veteris trahit orbita culpæ.
Abstineas igitur damnandis: hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus; et Catilinam

14. A magná non degenerare culiná. Non minùs luxuriosè quàm pater ejus vivere.

15. An pater Rutilus mitem animum filios docebit, an sævitiam, cùm ipse pœnis servorum gaudeat, et familiæ suæ tam metuendus sit, quam fuêre olim Læstrygonum rex Antiphates, aut Cyclops Polyphemus.

19. Nullam Sirena. Nullam vocem etiam dulcissimam.

22. Uritur ardenti ferro. Servis propter flagitia notæ inurebantur.-Duo propter lintea. Minimam ob causam.-Vilia ob lintea amissa seu subrepta.

23. Catena. Compedum, quibus servi in ergastulis vinciuntur.

[blocks in formation]

35

[blocks in formation]

Quocumque in populo videas, quocumque sub axe:
Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam.
Nil dictu fœdum visuque hæc limina tangat,

Intra quæ puer est: procul hinc, procul inde puellæ

Lenonum, et cantus pernoctantis parasiti.

40

Maxima debetur puero reverentia: si quid

Turpe paras, ne tu pueri contemseris annos :
Sed peccaturo obstet tibi filius infans:
Nam, si quid dignum censoris fecerit irâ

45

Quandoque, et similem tibi se non corpore tantum,
Nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
Omnia deterius tua per vestigia peccet,
Corripies nimirum, et castigabis acerbo

Clamore, ac post hæc tabulas mutare parabis.
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Cum facias pejora senex, vacuumque cerebro
Jam pridem caput hoc ventosa cucurbita quærat?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum.
Verre pavimentum ; nitidas ostende columnas ;
Arida cum totâ descendat aranea telâ;

Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter;
Vox domini furit instantis, virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas, ne stercore fœda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

50

55

60

52. Cùm adeo insanus sis, ut cucurbitâ opus sit, quæ capiti tuo inani adhibita insaniam levet. Cucurbita. Instrumentum, quo utuntur chirurgi ad sanguinem eliciendum e cute, præcipuè in partibus capiti propinquis.-Hoc. Quasi poeta senis caput digito monstraret.— Ventosa. Aere plena.

54. Si hospes tibi venturus sit maximam habes curam ne quid oculos ejus offendat, ita ut nemo e famulis tuis otiosus sit.

56. Arida. Macra, tenuis.

57. Vasa aspera. Signis exstantibus; cælatis.

59. Miser trepidas. Anxius es. Curis cruciaris.

Ne perfusa luto sit porticus: et tamen uno
Semodio scobis hæc emendat servulus unus.
Illud non agitas, ut sanctam filius omni
Adspiciat sine labe domum, vitioque carentem?

Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti,
Si facis, ut patriæ sit idoneus, utilis agris,

65

Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu
Moribus instituas. Serpente ciconia pullos
Nutrit, et inventâ per devia rura lacertâ :
Illi eadem sumtis quærunt animalia pinnis.
Vultur, jumento et canibus crucibusque relictis,
Ad fetus properat, partemque cadaveris affert.
Hic est ergo cibus magni quoque vulturis, et se
Pascentis, propriâ cum jam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famula Jovis et generosæ
In saltu venantur aves: hinc præda cubili
Ponitur: inde autem, cum se matura levârit
Progenies, stimulante fame, festinat ad illam,
Quam primum prædam rupto gustaverat ovo.
Ædificator erat Cetronius, et modo curvo
Litore Caietæ, summâ nunc Tiburis arce,
Nunc Prænestinis in montibus, alta parabat
Culmina villarum, Græcis longèque petitis
Marmoribus vincens Fortunæ atque Herculis ædem ;
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.

61. Et tamen hæ mendæ minimo sumptu, minimoque labore corrigi pos

sunt.

63. Ita anxius es ut domus nitida sit; nullam autem curam geris ut in castâ domo vitiisque carente filius tuus instituatur?

65. Natum procreâsse, si eum benè instituas, patriæ gratum est, si malè, damnum.

69. Ipsa quoque animalium exempla docent mentibus et moribus infixa hærere, quæ ab ineunte ætate, et a parentibus discuntur.

70

75

80

85

72. Crucibus. Quibus non modo servi, sed etiam sicarii et homicidæ adfigebantur.

74. Itaque vultur simul ac adoleverit eodem, cui adsuevit, cibo vescitur. 76. Famulæ Jovis. Aquila.

80. Rupto ovo. Cùm ovo exclusa

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »