Pastores Thusci, Musis operata juventus, “ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, 140 Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah! quoties dixi, cum te cinis ater habebat, *Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon; Vimina nunc texit varios sibi quod sit in usus; Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi. *Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè retardat, Imus, et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150 Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.' Ah! pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro ! Ipse etiam-nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula-ab undecimâ jam lux est altera nocteEt tum fortè novis admôram labra cicutis : Dissiluere tamen, ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus; tamen et referam ; vos cedite, sylvæ. 160 “ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, i “ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, 180 Hæc, et plura simul ; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento. In medio Rubri Maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ; Has inter Phoenix, divina avis, unica terris, Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis, Auroram vitreis surgentem respicit undis ; Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus : 190 Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca, faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi, Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus Hince mentes ardere sacræ, formæque deorum. “Tu quoque in his nec me fallit spes lubrica, DamonTu quoque in his certè es ; nam quò tua dulcis abiret 200 Sanctaque simplicitas ? nam quò tua candida virtus? 210 AD JOANNEM ROUSIUM, OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ Publicâ reponeret, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis ; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi niodos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt Karà oxéoiv, partim atrole devuéva. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. January 23, 1646. STROPHE I. 1 Juvenilis olim 10 ANTISTROPHE. Quis te, parve liber, quis te fratribus 20 STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo, 30 Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm, Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetrâ, Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo ? 2 02 ANTISTROPHE. 40 Quin tu, libelle, nuntii licet malê STROPHE III. 50 Nam te Rousius sui 60 ANTISTROPHE. Ergo tu visere lucos |