Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

50

Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæɔ.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canabat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non citharâ, simulacraque functa canendo
Compulit in lacrymas : habet has a carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes studiumque affine sequamur ?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti;
Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas,
Non odisse reor ; neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi;
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ,
Phoebæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis ;
Me poscunt majora; tuo, pater optime, sumptu

60

70

80

90

Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque colo
Terra parens, terræque et coelo interfluus aër,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nôsse licet, per te, si nôsse libebit;
Dimotâque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
ustriaci gazas Peruanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, colo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo;
Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus;
In me triste nihil, fædissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus,

100

IIO

Si modò perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucemque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,
Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

120

10

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.
O Musa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum
Quam cum decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum.
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ,
Virosque, doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosùm spirat ;
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divûm munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phoebe ! morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,

20

30

Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans;
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum ;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimiùm sinistro laxus irruens loro;
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

40

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitiâ scriptus; erat enim Tassi amicissimus : ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi è cortesi

Risplende il Manso . Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque ospes ille, antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides; tibi, Manse, choro notissime Phoebi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso.
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum,

10
Dum canit Assyrios divům prolixus amores,
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates

20

30

Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et variâ sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliâs et magni nomine Phobi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper, gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longà sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant.)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosà Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Coriniëda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex! ergo quacunque per orbem
Torquati decus et nomen celebrabitur ingens,

40

50

« ZurückWeiter »