Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

50

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, citò

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad coelum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia ;

Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum ;

Longèque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre
Amoenitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.”

Go

NATURAM NON PATI SENIUM.

(1628.)
HEU! quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis,
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo

IO

20

Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater,
Omniparum contracta uterum, sterilescet ab ævo?
Et, se fassa senem, malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt ? An et insatiabile Tempus
Esuriet Colum, rapietque in viscera patrem?
Heu ! potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munîsse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque, sono dilapsa tremendo,
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coeli.
Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater Omnipotens, fundatis fortiùs astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere Fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno,
Raptat et ambitos sociâ vertigine coelos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineùm rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternùm Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper, amicâ

30

40

50

Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Manè vocans, et serus agens in pascua coeli;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus;
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægæona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest; servatque suum Narcissus odorem ;
Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus ; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum ;
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos et vasti culmina coeli,
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

60

DE IDEA PLATONICÂ QUEMADMODUM ARISTOTELES INTELLEXIT.

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque o noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deúm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,

[ocr errors][merged small]

Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ,
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira! certo stringitur spatio loci :
Seu sempiternus ille siderum comes
Coli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit Lunæ globum ;
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas ;
Sive in remotâ fortè terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu ;
Non hunc silenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem ;
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus;
Aut institutor ipse migrabis foras.

30

AD PATREM.
Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita sonos, audacibus alis

IO

20

Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptiùs a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ ;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum,
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per coeli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos et inenarrabile carmen,
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion,
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,

30

40

« ZurückWeiter »