Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

:

90

100

Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces :

Dormis, nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor, O fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age ! surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua coli;
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probroşæ,
Thermodoonteâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle;
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses ;
Irritus ille labor ; tu callidus utere fraude :

:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ canisque verendos:
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi factique, mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ?

[merged small][ocr errors]

130

140

Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.”
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis ;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa
Ossa inhumata virûm, et tracjecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces ;
Et Furor, atque viæ moriendi mille, videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror ;
Perpetuòque leves per muta silentia Manes
Exululant; tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos et Prodotes ; nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt.
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur :

“ Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi ; prudens natura negavit
Indignam penitùs nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras

150

160 170

Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago;
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat: rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine coelos
Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra
Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas;
Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ,
Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ,
Amplaque per tenues translucent atria muros :
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum coeli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce :
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli;
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria ; veraque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis tibi reddimus æqua.

180

190

200

210

Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso, alloquitur, terrâque tremerte:
“Fama, siles é an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?”

Nec plura : illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis antè fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora ; jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes;
Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit:
Et primò Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit;
Mox arguta dolos et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet ; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effoetique senes pariter ; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolùm ; capti poenas raptantur ad acres :
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit; Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

220

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

Anno ætatis 17.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis

Quem nuper effudi pius

[ocr errors][merged small]

Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis,
Cum centilinguis Fama (proh! semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinùs

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;

Graiusque vates parciùs
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce ! diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor Neci necem,
Audîsse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine:
Cæcos furores pone; pone vitream

Bilemque et irritas minas.
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa, coelo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat,
Ut cum fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filiæ,
Et sempiterni ducit ad vultus patris,

30

40

« ZurückWeiter »