Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

90

100

Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de coelo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternaque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix ;
Piscosæque ipsum Gergessæ civis lësum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus;

Ille tibi custos, et pugil ille tibi ;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aëre dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

[merged small][ocr errors]

Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEGIA QUINTA.

Anno ætatis 20.

Ιο

IN ADVENTUM VERIS. In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humuş. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pirenen somnia nocte ferunt ; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.
Delius ipse venit (video Penëide lauro

Implicitos crines), Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua coeli,

Perque vagas nubes corpore liber eo;
Perque umbras, perque antra feror, penetralia vatum ;

Et mihi fana patent interiora Deûm ;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,

Instituis modulos, dum silet omne nemus :
Urbe ego, tu sylvâ, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris, io ! rediere vices; celebremus honores

20 30

40

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus.

. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.
Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

,
Horrida cum tenebris exulat illa suis.
Jamque Lycaonius plaustrum coeleste Bootes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
“Hac,” ait, "hac certè caruisti nocte puellâ,

Phoebe, tuâ, celeres quæ retineret equos.”
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
“Desere,” Phæbus ait, "thalamos, Aurora, seniles;

Quid juvat effoeto procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herba ;

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.”
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phæbe, subire tuos.
Et cupit, et digna est; quid enim formosius illâ,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?
Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis. Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.

50

su 70

80

Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent fiamina verna preces ; Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ ;

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos :
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera (muneribus sæpe coemptus amor),
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes. .
Ah! quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
“Cur te,” inquit, “cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha ?

Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phoebe, meâ melius captabis in umbrâ;

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo.” Quàque jaces circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phoebe, tuo sapientius uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

90

100 IIO

Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes;

Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicâque decentior aptâ;

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad ameni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella sinus.
Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,

Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,

120 Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan;

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit malè tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.

130 Dii quoque non dubitant coelo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arboreâ dii, precor, ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla ! quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lentè rapidos age, Phoebe, jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant: Brumaque productas tarde ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo.

140

« ZurückWeiter »