Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

iterum in se sæviret. Oppius quoque ductus in vincula est, et ante judicii diem finem ibi vitæ fecit. Bona Claudii Oppiique tribuni publicavere. Collegæ eorum exsilii causa solum verterunt, bona publicata sunt. Et M. Claudius 5 assertor Virginiæ die dicta damnatus, ipso remittente Virginio ultimam pœnam dimissus, Tibur exsulatum abiit: manesque Virginia-mortuæ quam vivæ felicioris-per tot domos ad petendas pœnas vagati, nullo relicto sonte, tandem quieverunt.

10

LIX. Ingens metus incesserat patres, vultusque jam inde tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, cum M. Duellius, tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiæ potestatis, "et libertatis" inquit "nostræ, et pœnarum ex inimicis, satis est: itaque hoc anno nec diem dici 15 cuiquam nec in vincula duci quemquam sum passurus: nam neque vetera peccata repeti jam obliterata placet, cum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda 20 cura. Ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eademque auxit consulum invidiam; quod adeo toti plebis fuissent, ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas pœnarum suarum cepisset, quam obviam 25 ituros licentiæ eorum consules appareret: multique erant, qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent, neque erat dubium, quin turbato reipublicæ statu tempori succubuissent

LIBRI QUARTI

CAP. I-VI.

ARGUMENTUM LIBRI QUARTI.

I, &c. LEX de connubio Patrum et plebis a tribunis plebis conten. tione magna, Patribus repugnantibus, perlata est. VI. Tribuni militares. Aliquot annis res populi Romani domi militiæque per hoc genus magistratus administratæ sunt. Item censores tunc primum creati sunt. Ager Ardeatinus Romani populi judicio ablatus, missis in eum colonis restitutus est. Cum fame populus Romanus laboraret, Sp. Mælius, eques populo Romano frumentum sua impensa largitus est; et ob id factum conciliata sibi, plebe, regnum affectans a C. Servilio Ahala, magistro equitum, jussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est. L. Minucius index bove aurata donatus est. Legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statuæ in Rostris positæ sunt. Cossus Cornelius tribunus militum, occiso Tolumnio rege Veientium, opima spolia secunda retulit. Mam. Æmilius dictator, censure honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito, ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenæ in potestatem redactæ eoque coloni missi sunt: quibus occisis, Fidenates cum defecissent a Mam. Æmilio dictatore victi sunt, et Fidenæ captæ. Conjuratio servorum oppressa est. Postumius, tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est Stipendium ex ærario tum primum militibus datum est. Res præterea gestas adversus Volscos, e Fidenates, et Faliscos continet.-[u. c. 310–351. A. C. 442-401.]

U. C.

310.

I. Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus. Nam anni principio et de connubio patrum et plebis C. Canuleius, tribunus plebis, rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres, confundique jura gentium rebantur: et mentio, primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo rocessit deinde, ut rogationem novem

A. c. 5 442.

tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de patribus vellet, consules faciendi. Id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem, summum imperium crede5 bant. Læti ergo audiere patres, Ardeatium populum ob injuriam agri abjudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos quosque ob communitam Verruginem fremere:-adeo vel infelix bellum ignominiosæ paci præferebant. His itaque in majus etiam 10 acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciæ, dilectus haberi, belum armaque vi summa apparari jubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit. Tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, nequidquam territando con15 sules avertere plebem a cura novarum legum, nunquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea, quæ promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset: et confestim ad concionem advocavit. II. Eodem tempore et consules senatum in tribunum, et tribunus populum in 20 consules incitabat. Negabant consules 'jam ultra ferri posse furores tribunicios, ventum jam ad finem esse, domi plus belli concitari quam foris. Id non adeo plebis quam patrum, neque tribunorum magis quam consulum, culpa accidere. Cujus rei præmium sit in civitate, eam maximis 25 semper auctibus crescere: sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romæ præmium seditionum esse, id et singulis universisque semper honori fuisse. Reminiscerentur, quam majestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent: ut quemadmodum plebs gloriari 30 posset-auctiorem amplioremque esse? Finem ergo non fieri, nec futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent. Quas quantasque res C. Canuleium aggressum! Colluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque 35 afferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut, discrimine omni sublato, nec se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliam vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis patrumque? Ut, qui natus sit, ignoret, cujus sanguinis, 40 quorum sacrorum sit, dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. Parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur: jam ad consulatum vulgi turbatores accingi. Et primo, ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus tentasse: nunc rogari,

[ocr errors]

seu ex patribus, seu ex plebe velit, populus consules creet. Et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque: Canuleios igitur Iciliosque consules fore. Ne id Juppiter optimus maximus sineret, regiæ majestatis imperium eo recidere: et se millies morituros potius, quam ut 5 tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere, majores quoque, si divinassent, concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, cum prima impetrasset, futuram, primo quam. libet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas leges lu sibi imponi paterentur. Quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse: finem non fieri non posse in eadem civitate tribunos plebis et patres esse: aut hunc ordinem, aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero, quam nunquam obviam eundum audaciæ temeritati- 15 que. Illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quæ concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et, cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui 20 se, nisi suas leges, tamquam victoris, patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum! Quid esse aliud, quam minari, se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? Quid eam vocem animorum, non plebi Romanæ, sed Volscis et Æquis et Veientibus allaturam! Nonne, 25 Canuleio duce, se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse, si patribus tribuni, cum jure ac majestate adempta, animos etiam eripuerint? Consules paratos esse duces prius adversus scelus civium, quam adversus hostium arma.

30

III. Cum maxime hæc in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: " quan. topere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerer, qui una secum urbe intra eadem monia viveretis, sæpe equidem et ante videor animadvertisse: nunc 35 tamen maxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt; quibus quid aliud quam admonemus, cives nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? Altera connubium petimus, quod finitimis externisque dari solet-nos quidem civita- 40 tem, quæ plus quam connubium est, hostibus etiam victis dedimus:altera nihil novi ferimus, sed id, quod populi est, repetimus atque usurpamus, ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet. Quid tandem est, cur cælum

ac terras misceant, cur in me impetus modo pæne in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem? Si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum 5 mandet, et non præciditur spes plebeio quoque-si dignus summo honore erit-apiscendi summi honoris, stare urbs hæc non poterit? De imperio actum est? Et perinde hoc valet "plebeius ne consul fiat" tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? Ecquid sen10 titis, in quanto contemptu vivatis? Lucis vobis hujus partem, si liceat, adimant: quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur: quin etiam si dis placet-nefas aiunt esse, consulem plebeium fieri. Obsecro vos, si non ad fastos, non ad commenta15 rios pontificum admittimur,-nec ea quidem scimus, quæ omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse, nec aut juris aut majestatis quidquam habere, quod non in regibus ante fuerit? En unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium non modo non 20 patricium, sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi jussu, patribus auctoribus, Romæ regnasse? L. deinde Tarquinium, non modo Romanæ, sed ne Italicæ quidem gentis-Demarati Corinthii filium -inoolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci, regem fa25 ctum? Servium Tullium post hunc, captiva Corniculana natum-patre nullo, matre serva-ingenio, virtute regnum tenuisse? Quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? Ergo, dum nullum fastiditur genus, in quo enite30 ret virtus, crevit imperium Romanum. Pæniteat nunc vos plebeii consulis, cum majores nostri advenas reges non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinæ virtuti? Claudiam certe gentem, post reges exactos, ex Sabinis non in civitatem modo accepimus, sed 35 etiam in patriciorum numerum. Ex peregrinone patricius, deinde consul fiat-civis Romanus si sit ex plebe, præcisa consulatus spes erit? Utrum tandem non credimus fieri posse, ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe, sit Numæ, L. Tarquinio, Ser. Tullio, 40 similis: an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publica accedere eum patiemur, potiusque decemviris-teterrimis mortalium, qui tamen omnes ex patribus erant-quam optimis regum novis hominibus, similes consules sumus habituri ?" IV. "At enimvero nemo, post reges exactos,

« ZurückWeiter »