Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

TITI LIVII

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio urbis tes populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui, cum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte 5 rudem vetustatem superaturos credunt. Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse: et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, con- 10 soler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis 15 sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers 20 curæ, quæ scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset. Quæ ante conditam condendarve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est. Datur hæc venia 25

antiquitati, ut miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui 5 parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ 10 vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit: labente deinde paulatim disciplina, velut dissidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire cœperint præcipites; donec ad hæc tem15 pora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias: inde fœdum inceptu, fœ20 dum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint ; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos 25 fuerit: adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium, per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, cum forsitan necessariæ erunt, ab initio certe 80 tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

4

ARGUMENTUM LIBRI PRIMI.

I, II. Adventus Eneæ in Italiam et res gestæ. III. Ascanü rognum Albæ et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia a Marte compressa nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatur. VI. Urbs a Romulo condita. VIII. Senatus lectus. X. Opima spolia Feretrio Jovi .lata. XI. Cum Sabinis bellatum. XIII. In curias populus divisus. XIV, XV. Fidenates et Veientes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII, &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit, Jano templum constituit, ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. Cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII, &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. Mettii Fuffetii supplicium. Alba diruta. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. XXXII. Ancus Marcius cærimonias a Numa institutas renovavit. XXXIII. Latinis victis et ad civitatem adscitis montem Aventinum assignavit. Politorium, urbem Latinorum bello repetitam, quam Prisci Latini occupaverant, diruit: pontem sublicium in Tiberim fecit: Janiculum collem urbi addidit: fines imperii protulit: Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eo regnante, Lucumo Demarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit, et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit, et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis patrum numerum auxit. Latinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. tentandæ scientiæ Attii Navii auguris causâ fertur eum consuluisse, an id, de quo cogitaret, effici posset; quod cum ille fieri posse respondisset, jussisse eum novacula cotem præcidere, idque ab eo protinus factum. Sabinos præterea acie vicit. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XI. Occisus est ab Anci filiis, cum regnasset annos triginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana: cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. Veientes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit et lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur

Hic

« ZurückWeiter »