Abbildungen der Seite
PDF

ficiali integramente se stampino, attento che questi heretici li hanno fatto stampare et publicare corrupti et a claro facere

licet si metta ordini a una inquisitione como se usa in Spagna | contra li Marani.

Che si consulti et determini se le terre et università heretice se debbano interdire in forma et se si debba procedere contra la universita de Vitemberg et privarla del studio privilegii, et contra li studianti in quel loco procedere a privation di beneficii, inhabilita ad essi et ad ogni altra dignita et honore.

Che si procuri che nelle corte et familiari di Principi siano ben purgate di homini di questa secta et se habbi molta advertentia a quelli qui in pellibus ovium sunt lupi rapaces.

Concludere et deliberare de la sicurita del loco dove si habbia a fare la dieta.

(Concilios y Disciplina eclesiástica. Leg. 1. fol. 51.)

3. Articuli aliqui notati quomodo et qualiter Caesar Rebelles in fide

punire possit. (llerbst 1530.).

Inprimis considerandum est hoc presens tempus hyemale in quo presertim in Germania non est bonum castra metari: et ideo sua Cesarea Majestas per vnam ex istis viis cum parte adversa faciat tractari non tamquam ex iussu vel ordinatione suae Majestatis, sed tamquam illae personae ex se hoc faciant, et oporteret illas personas esse multum confidentes parti adversae vt melius et securius illis posset prestare fidem. etc.

Prima via esset quod illa persona vel personae omni ingenio et cura elaborarent partem adversam eo flectere et adducere, vt acceptaret adhuc recessum eis hic coram publicatum, narrando et declarando quicquid eis boni et mali possit euenire, si recessum acceptent vel in opinione sua persistant, prout illae personae prudentes et caute scient facere et negotiari.'

Secunda via esset, quod ageretur cum eis per easdemmet personas “çonfidentes, absque eo quod acceptarent recessum quod promittant se nihil hostiliter velle intentare contra quempiam ex fide antiqua et catholica saltem per quinque vel sex menses, vt forsan eo interim melius et ipsi possint deliberare, sed semper opus est, vt illae personae fingant quod vix ad hoc Cesar adhuc esset inducendus nisi magnis precibus et persuasionibus, attenta eorum pertinacia.

Secundo et principaliter: Si volumus expectare quod ipsi nos aggrediantur vel nos ipsos, et quodcunque fiat, opus est quod Cesar sit bene instructus cum omnibus oportunis et necessariis ad vnam et ad alteram expeditionem. Quare inprimis sciendum est quid vnusquisque ex istis principibus possit aut velit in alterutra istarum expeditionum facere; et hoc clare dicat et faciat.

Jdem est faciendum cum civitatibus bonis et Catholicis.
Postea interpellandi sunt in hoc Christiano et necessario

Cardinales Principes et Potentatus vtriusque ordinis, narrando eis successum ad plenum, quomodo et qualiter Caesarea Majestas. gratiose et clementer egit cum parte adversa et quod nihilominus ipsi pertinaciter perstiterunt in opinione sua; quare si in tempore de oportuno remedio non provideatur non tam esse dubitandum quod tota religio christiana in Germania cadat, quam etiam in aliis regnis dominiis et patriis, et ideo multis de causis ipsi vltro et sponte debeant se et auxilia sua offerre, vt lues ista non tam hic vbi maxime seuit extirpetur, quam etiam ne

procul dubio fiet, nisi vt supra provideatur. Quod autem exteri subsidium in hoc ferant aut ferre debeant, verisimile est propter tria: Primum propter religionem et fidem ad quam tuendam tenentur ex debito christianismi. Secundum vt praecaveant ne eis idem contingat quod Germanis. Tertium quod cum sepius a Germanis damna et multa mala passi fuerint se nunc et per hoc quasi (et quidem commode) vlciscantur.

Nihilominus est etiam tractandum continue per medias personas cum istis malis principibus vt resipiscant et Cesarj adhereant, quia ista separatio multum posset prodesse.

Idem esset faciendum cum civitatibus malis.

Elector Saxonie posset per Papam vel legatum citari et contra eum juridice procedi ad privationem et ad alia juris remedia deueniri, et sic privatus esset inhabilis ad quecunque negotia.

Maurenbrecher, Carl V. Anhang.

Cesar quoque posset eum et alios principes sibi adherentes non ex causa fidei sed ex aliis causis complurimis citare et pro demeritis eorum vlterius etiam ad juris remedia devenire, et precipue quod proterve ausi sunt multos ex principibus et aliis ordinibus bonis suis spoliare et priuare.

Cesar posset petere gentes vel pecunias, quod si aliqui non possent dare gentes, darent saltem pecuniam.

Ad hoc opus peragendum erunt necessariae gentes externae de quibus Majestas Cesarea ex multis locis posset sibi providere precipue ex Italia de Hispanis et Italis, ex Burgundia Flandria Lothoringia et aliis locis propinquis.

Equestres leuis armaturae multum erunt necessarii.

Cum quinque Cantonibus Heluetiorum est omnino tractandum vt non tam illos habeamus non hostes sed vt etiam adiuuent: erunt etiam modus et via quomodo cum illis sit tractandum. Forsitan non esset ab re cum illis Cantonibus malis quoque tractare, vt quomodocunque agatur saltem hostibus non adhereant cum promisione magna. – Castrum et oppidum Brisacum est omnino muniendum cum uno bono vexillo peditum, cum locus ille propter multa plurimum importet et presertim propter pontem super Rhenum.

Provideatur quamtotius, vt pedites et equestres convolantes ad adversarios intercipiantur.

Sunt etiam statim conducendi vel saltem intertenendi aliqui boni et experti Capitanei et etiam alii ex ordine equestri et pedestri ne ab aliis conducantur et vt semper ad manum habeantur et sint parati.

Expedit pariter in specie tractare cum Duce Juliacensi et precipue cum Consiliariis suis hic exuntibus ne quoquomodo adhaereat parti adversae, sed potius caueat ne gentes suae ad adversariorum stipendia vadant. Idem esset tractandum cum Duce Sabaudiae Lotharingiae et aliis confinantibus vt si non juuarent, saltem non fauerent parti adversae quomodocunque.

Executio principaliter posset fieri incipiendo ab illis de Augusta, eo tamen proviso quod secure posset fieri, quia ex Augusta habebuntur pro uno principio satis in bono numero pecuniae artellariae pulueres annona et alia genera munitionum, et ex ista Civitate Majestas sua Cesarea posset multa bona facere; vt autem maior asecuratio executionis in Augusta babeatur, posset Cesar ex principalioribus 15 vel 20 et totidem de plebeis recipere et mittere ad aliquem locum securum, et reformatio omnino debet sic incipere.

Preterea intercipiantur vbique apud omnes Reges Principes et Potentatus vtriusque ordinis mercatores ac eorum bona et merces tam principum quam civitatum adherentium huic factioni, circa quod in speeie sunt interpellandi prefati Principes et Potentatus, quod gravius erit illis factiosis quam quodcunque bellum quod posset contra eos geri. Et presertim hoc faciat Cesar in partibus inferioribus ex quibus solis bonis poterit Majestas sua quam validissimum exercitum alere et intertenere.

Fiat postea Bannum Imperiale in forma publica quod multum aggrauabit eos; Papa quoque vtatur gladio suo et valebit quantum valere potest, et fiat generaliter per totam Christianitatem.

Majestas Cesarea in privatione privilegiorum exemptionum et immunitatum cum Principum tum ciuitatum posset illi vel illis promittere, qui facerent prout Cesar peteret ab eis, vt adipiscerentur privilegia et immunitates factiosorum, et sic Majestas Cesarea induceret et faceret eos eo alacriores in prestandis quibuscunque subsidiis.

Majestas sua posset etiam tractare hic cum Principibus, con'tra quem iste vel ille velit assumere provintiam aggrediendi hunc vel illum, quia Princeps aliquis habebit commoditatem bellandi in uno loco quam in alio non haberet.

Majestas sua posset Duci Georgio Saxonie promittere electuram et omnia regalia et feuda Ducis Saxonie vt eo feruentius in hoc negotio laboraret.

Cesar tollat vbique omnes salvos conductus datos et hactenus seruatos, quod minime possunt pati presertim civitates.

- Fiat quoque practica apud omnes Comites Barones et Nobiles vt mali resipiscant et adiuuent, quod si juuare nolunt saltem parti adversae non adsistant; boni inducantur quoque vt etiam ipsi pro viribus suis istam expeditionem adiuuent, promittendo bonis, quod si iste vel iste ex malis non resipiscant quod habebunt bona eorum. Et precipue erit agendum cum Comitibus et Nobilibus circa Rhenum et in Franconia.

Cesar pro certo credat quod si istam expeditionem debito modo aggrediatur quod cito finiet eam, et ex ea poterunt non

tam fides quam omnia alia bona in Germania stabiliri, et presertim quod solita obedientia vel adhuc maior possit haberi tam erga Deum quam homines, et vltra hoc quod fiet erga Deum ac religionem et superioritatem obedientia, quae lapsa est, forsan Cesar posset super omnes expensas aliquid vltra lucrari si debito modo procedat; et erit etiam hoc fundamentum et stabilimentum domus Austriae et emolumentum totius christianitatis.

Apud Electorem Palatinum tamquam illum qui multum potest et in loco ex quo multa possunt fieri, adhibeatur omnis cura vt huic expeditioni sit favorabilis et propitius.

Ordo Ecclesiasticus ex debito in hac honesta expeditione plus ceteris contribuat. Cesar in tempore provideat de pecunia neruo belli, si vult aggredi istam expeditionem. — Cogitet item de Capitaneo generali et supremo, de machinis bellicis pulueribus et de omnibus generibus munitionum precipue de annona et de bombardariis.

Majestas sua ordinet aliquos expertos qui jugiter et fideliter huic negotio intendant. Item qui ea quae sunt decreta et consulta committant executioni, alias nihil valebit consultatio sine executione.

Habeatur continua exploratio secura de motibus et consiliis partis adversae quod non fiet melius quam per homines aptantes se ad seruitia et conversationem factiosorum adeo, quod juxta legem eorum quoque vivant edendo carnes diebus etiam prohibitis et alia faciendo quae ad dissimulandam explorationem facere videbuntur.

Item quod nullus quicunque sit sub pena capitis et bonorum audeat mercimonia agere aut quodcunque practicare cum illis factiosis, nullas literas ab eis accipiat, nullas ad eos ferat.

Item quod nullus sub eadem pena capitis et bonorum audeat literas aut libros vel scripturas amplius imprimere, impressas non legere, legentes ferentes et videntes indicare superioritati et alia omnia circa hec in forma amplissima sicut fieri possunt.

Item quod ii qui a parte aduersa ad nos venerint vel resipuerint habeant non solum gratiam sed etiam bene et liberaliter tractentur, vt alii eo magis alliciantur ad resipiscendum.

« ZurückWeiter »