Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

THEORY OF ORATORY.

148. THERE IS AN IDEAL ORATOR, AND AN IDEAL ELOQUENCE, WHICH ARE FAR MORE PERFECT THAN ANYTHING THAT HAS EVER BEEN REALIZED.

Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero, quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur, quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et iis picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulchriora. Nec vero ille artifex, cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea, quae sub oculos ipsa cadunt, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. Has rerum formas appellat ideas ille non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister, Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intelligentia contineri; cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu. Quidquid est igitur, de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.

Or., ii, 7-iii, 10.

149. QUALIFICATIONS OF THE PERFECT ORator. - THE POWER OF AROUSING THE EMOTIONS.

Duo sunt, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant; quorum alterum est, quod Graeci ǹ◊ɩkóv vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod iidem aηTIкóν nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius, come, iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc, vehemens, incensum, incitatum, quo caussae eripiuntur quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus; sed magno semper usi impetu, saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius. A nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit. Nobis privata in caussa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito assedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret. Quid ego de miserationibus loquar? quibus eo sum usus pluribus, quod, etiamsi plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere, non ingenio, sed dolore assequebar. Quae qualiacumque in me sunt: (me enim ipsum paenitet, quanta sint:) sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur, quam cum leguntur, videri solent. Nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est; (qua nos ita dolenter uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in caussa, excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum ;) sed est faciendum etiam, ut irascatur iudex, mitigetur, invideat, faveat, contemnat, admiretur, oderit, diligat, cupiat, satietate afficiatur, speret, metuat, laetetur, doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non tentatus sit: dicerem perfectum, si ita iudicarem; nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Or., xxxvii, 128-132.

150. CRITICISM OF THE ORATORY OF JULIUS CAESAR.

De Caesare ita iudico illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed, quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus. . . . Solum quidem, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam. . . . Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum, quae, etiamsi orator non sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est, adiungit illa oratoria ornamenta dicendi : tum videtur tamquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem in communibus, non video cui debeat cedere. Splendidam quamdam, minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnifica et generosa quodammodo. Tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur, complures autem legi. Atque etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum: valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit. Nihil enim est in historia pura et illustri brevitate dulcius. Brut., lxxii, 252; lxxiv, 258; lxxv, 261, 262.

DESCRIPTIVE PASSAGES.

151. DESCRIPTION OF SYRACUSE.

Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium pulcherrimamque omnium, saepe audistis. Est, iudices, ita, ut dicitur: nam et situ est cum munito, tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum : et portus habet prope in aedificatione aspectuque urbis inclusos: qui cum diversos inter se aditus

habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione pars oppidi, quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursum adiungitur et continetur. Ea tanta est urbs, ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur: quarum una est ea, quam dixi, Insula: quae duobus portubus cincta, in utriusque portus ostium aditumque proiecta est: in qua domus est, quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae, quae longe ceteris antecellant: Dianae una, et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium; qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum disiunctus esset a mari. Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est: in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytaneum, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii, ceteraeque urbis partes, una lata via perpetua multisque transversis divisae, privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs, quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est, in qua et gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae: coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est urbs. quae quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur: quam ad summam theatrum est maximum: praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum, quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre.

Verr., II, iv, 117-119.

152. A LETTER WRITTEN ON THE DEATH OF CAESAR.

O mi Attice, vereor, ne nobis idus Mart. nihil dederint praeter laetitiam et odii poenam ac doloris. Quae mihi istinc afferuntur! quae hic video? Ὢ πράξεως καλῆς μὲν, ἀτελούς δέ. Scis, quam diligam Siculos, et quam illam clientelam honestam iudicem. Multa illis Caesar, neque me invito: etsi Latinitas erat non ferenda; verumtamen Ecce autem Antonius, accepta grandi pecunia, fixit legem, a dictatore comitiis latam, qua Siculi cives Romani: cuius rei vivo illo mentio nulla. Quid? Deiotari nostri caussa non similis? Dignus ille quidem omni regno,

sed non per Fulviam. Sexcenta similia. Verum illuc referor : tam claram, tamque testatam rem, tamque iustam, Buthrotiam, non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis, quo iste plura? Nobiscum hic perhonorifice et amice Octavius: quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non: itaque ne nos quidem: quem nego posse bonum civem: ita multi circumstant, qui quidem nostris mortem minitantur. Negant haec ferri posse. Quid censes, cum Romam puer venerit, ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari: conscientia vero facti sui etiam beati. Sed nos, nisi me fallit, iacebimus. Itaque exire aveo,

'Ubi nec Pelopidarum,'

inquit. Haud amo vel hos designatos, qui etiam declamare me coegerunt; ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. Sed hoc meae nimiae facilitatis. Nam id erat quondam quasi necesse; nunc, quoquo modo se res habet, non est item. Quam dudum nihil habeo, quod ad te scribam! scribo tamen, non ut delectem his litteris, sed ut eliciam tuas. Tu, si quid erit de ceteris; de Bruto utique, quidquid. Haec conscripsi X Kal., accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.

Ad Att., xiv,

12.

153. CICERO'S CONSULSHIP WAS FORETOLD BY PROPHECY.

Haec, tardata diu species multumque morata,
Consule te tandem celsa est in sede locata:
Atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna:
Ac clades patriae, flamma ferroque parata,
Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis,
Qui populos urbesque modo ac virtute regebant;
Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque
Praestitit ac longe vicit sapientia cunctos,
Praecipue coluere vigenti numine divos,
Haec adeo penitus cura videre sagaci,
Otia qui studiis laeti tenuere decoris,

« ZurückWeiter »