Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ ̓ ἐῤῥώησε θάλασσα Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἀρ ̓ ἐστυφελίχθη Ἱρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν. Ἐκ δ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, Ὡς κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ. Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι, Οῖα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες. Τίπτε σύγ ̓, αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ ̓ ἀρ ̓ ἐστυφελίχθης Ἱρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν; Τίπτ ̓, ὄρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε, Ὡς κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ; Βαιότεραι τὶ δ ̓ ἀῤ ὑμμες ἀνασκιρτήσατ ̓ ἐρίπναι, Οῖα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες;
Σείεο, γαῖα, τρέουσα θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα,
Γαῖα, θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο,
Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμοὺς χέε μορμύροντας,
Κρήνην τ ̓ ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.
Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos forte captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subito misit.
Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν ̓ ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον ̔Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ ̓ ἀρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῇ, Τοιόν δ' ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.
In Effigiei ejus Sculptorem.
̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μεν εἰκόνα Φαίῃς τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων· Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι, Γελᾶτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφο.
AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.
O MUSA, gressum quæ volens trahis claudum, Vulcanioque tarda gaudes incessu, Nec sentis illud in loco minus gratum, Quam cum decentes flava Deïope suras Alternat aureum ante Junonis lectum; Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi, Quamque ille magnis prætulit immerito divis. Hæc ergo alumnus ille Londini Milto, Diebus hisce qui suum linquens nidum, Polique tractum, pessimus ubi ventorum, Insanientis impotensque pulmonis, Pernix anhela sub Jove exercet flabra, Venit feraces Itali soli ad glebas,
1 claudum] Gazæi Pia Hilaria, 1629, p. 79. Subclaudicante tibia redi, Scazon.'
Visum superba cognitas urbes fama, Virosque, doctæque indolem juventutis. Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille, Habitumque fesso corpori penitus sanum ; Cui nunc profunda bilis infestat renes, Præcordiisque fixa damnosum spirat; Nec id pepercit impia, quod tu Romano Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divum munus, O Salus, Hebes Germana! Tuque, Phœbe, morborum terror, Pythone cæso, sive tu magis Pæan Libenter audis, hic tuus sacerdos est. Querceta Fauni, vosque rore vinoso Colles benigni, mitis Evandri sedes, Siquid salubre vallibus frondet vestris, Levamen ægro ferte certatim vati. Sic ille, charis redditus rursum Musis, Vicina dulci prata mulcebit cantu. Ipse inter atros emirabitur lucos Numa, ubi beatum degit otium æternum, Suam reclinis semper Ægerian spectans. Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus, Spei favebit annue colonorum; Nec in sepulchris ibit obsessum reges, Nimium sinistro laxus irruens loro: Sed fræna melius temperabit undarum, Adusque curvi salsa regna Portumni
Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme conQUISTATA, lib. 20.
Fra cavalier magnanimi, è cortesi, Risplende il Manso-
Is authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.
HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phœbi; Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci. Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ, Victrices hederas inter laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis: Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divum prolixus amores; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit: Nec manes pietas tua chara fefellit amici; Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco, Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges: Amborum genus, et varia sub sorte peractam Describis vitam, moresque, et dona Minervæ; Æmulus illius, Mycalen qui natus ad altam, Rettulit Æolii vitam facundus Homeri. Ergo ego te, Clius et magni nomine Phœbi, Manse pater, jubeo longum salvere per ævum, 25 Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam, Quæ nuper gelida vix enutrita sub Arcto, Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos Credimus obscuras noctis sensisse per umbras, Qua Thamesis late puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines: Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo,
Qua plaga septeno mundi sulcata Trione
« ZurückWeiter » |