![[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA98&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U0Zp9KSnJ8Yqezrl9nDH-eKaMdwbA&edge=0&edge=stretch&ci=839,147,156,449)
Septimus interdum sol invenit. Horrida sane Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi, Barbara famoso non cedit turba Canopo. Adde quod et facilis victoria de madidis et Blaesis atque mero titubantibus. Inde virorum Saltatus nigro tibicine, qualiacumque Unguenta et flores multaeque in fronte coronae; Hinc ieiunum odium. Sed iurgia prima sonare Incipiunt animis ardentibus, haec tuba rixae; Dein clamore pari concurritur, et vice teli Saevit nuda manus; paucae sine vulnere malae, Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus Integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus Dimidios, alias facies et hiantia ruptis Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. Ludere se credunt ipsi tamen et puerilis Exercere acies, quod nulla cadavera calcent; Et sane quo tot rixantis milia turbae, Si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis Incipiunt torquere, domestica seditioni Tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax, Vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae Illis dissimiles et nostro tempore natae. Nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero; Terra malos homines nunc educat atque pusillos. Ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.
A deverticulo repetatur fabula. Postquam, Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum Audet et infestis pugnam instaurare sagittis :
45. Aegyptos P,* Aegyptus w.
Terga fuga celeri praestant, instantibus Ombis, 75 Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae. Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum Praecipitans, capiturque. Ast illum in plurima sectum Frusta et particulas, ut multis mortuus unus Sufficeret, totum corrosis ossibus edit
80 Victrix turba, nec ardenti decoxit aheno Aut veribus; longum usque adeo tardumque putavit Expectare focos, contenta cadavere crudo. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem, Quem summa caeli raptum de parte Prometheus 85 Donavit terris; elemento gratulor et te Exultare reor. Sed qui mordere cadaver Sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit; Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites án Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem Qui stetit, absumpto iam toto corpore, ductis Per terram digitis aliquid de sanguine gustat. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim Produxere animas: sed res diversa, sed illic Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus 95 Extremi, longae dira obsidionis egestas. Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet Exemplum esse cibi; sicut modo dicta mihi gens Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
100 Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus, Membra aliena fame lacerabant, esse parati Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum,
75. fugat celeri P, fuga sceleri P, fugae s; praestant instantibus Ombis Mercerus, praestan . P, praestantibus omnibus instant pw. 93. alimentis pw, elementis P. 97, 98. delebat Guiterus.
Urbibus abnueret dira atque immania passis, Et quibus illorum poterant ignoscere manes, Quorum corporibus vescebantur? Melius nos Zenonis praecepta monent; nec enim omnia quidam Pro vita facienda putant: sed Cantaber unde Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, De conducendo loquitur iam rhetore Thyle. Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par Virtute atque fide, sed maior clade, Zacynthos, Tale quid excusat: Maeotide saevior ara Aegyptos. Quippe illa nefandi Taurica sacri Inventrix homines—ut iam, quae carmina tradunt, Digna fide credas——tantum immolat, ulterius nil Aut gravius cultro timet hostia: quis modo casus Inpulit hos ? quae tanta fames infestaque vallo Arma coegerunt tam detestabile monstrum Audere? anne aliam, terra Memphitide sicca, Invidiam facerent nolenti surgere Nilo? Qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, Hac saevit rabie inbelle et inutile vulgus, Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis Et brevibus pictae remis incumbere testae. Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt Et similes ira atque fames. Mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur, Quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
104. urbibus Ps, viribus pw, ventribus Valesius. quaedam pw. 114. Zacynthos P, Saguntus w.
Plorare ergo iubet causam dicentis amici Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem 135 Circumscriptorem, cuius manantia fletu Ora puellares faciunt incerta capilli. Naturae imperio gemimus, cum funus adultae Virginis occurrit vel terra clauditur infans Et minor igne rogi; quis enim bonus et face dignus 140 Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, Ulla aliena sibi credit mala ? Separat hoc nos A grege mutorum, atque ideo venerabile soli Sortiti ingenium, divinorumque capaces, Atque exercendis capiendisque artibus apti
145 Sensum a caelesti demissum traximus arce, Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi Principio indulsit communis conditor illis Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos Adfectus petere auxilium et praestare iuberet, 150 Dispersos trahere in populum, migrare vetusto De nemore et proavis habitatas linquere silvas, Aedificare domos, laribus coniungere nostris Tectum aliud, tutos vicino limine somnos Ut collata daret fiducia, protegere armis
155 Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, Communi dare signa tuba, defendier isdem Turribus atque una portarum clave teneri. Sed iam serpentum maior concordia; parcit Cognatis maculis similis fera : quando leoni
160 Fortior eripuit vitam leo ? quo nemore umquam Expiravit aper maioris dentibus apri? Indica tigris agit rabida cum tigride pacem Perpetuam, saevis inter se convenit ursis :
134. causam dicentis Pw, casum lugentis s.
142. credit Ps, credat pw.
Ast homini ferrum letale incude nefanda
165 Produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum Adsueti coquere et marris ac vomere lassi Nescierint primi gladios extendere fabri. Aspicimus populos, quorum non sufficit irae Occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, vultum 170 Crediderint genus esse cibi; quid diceret ergo Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret, Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?
« ZurückWeiter » |