Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Corpora quique solet rectum descendere funem,
Quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis,
Qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae

270
Passum et municipes Iovis advexisse lagonas ?
Hic tamen ancipiti figens vestigia planta
Victum illa mercede parat brumamque famemque
Illa reste cavet: tu propter mille talenta
Et centum villas temerarius. Aspice portus

275
Et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam
In pelago; veniet classis, quocumque vocarit
Spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
Aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.

280
Grande operae pretium est ut tenso folle reverti
Inde domum possis, tumidaque superbus aluta
Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor : ille sororis
In manibus vultu Eumenidum terretur et igni, 285
Hic bove percusso mugire Agamemnona credit
Aut Ithacum; parcat tunicis licet atque lacernis,
Curatoris eget, qui navem mercibus implet
Ad summum latus et tabula distinguitur unda,
Cum sit causa mali tanti et discriminis huius

290
Concisum argentum in titulos faciesque minutas.
Occurrunt nubes et fulgura: “Solvite funem,"
Frumenti dominus clamat piperisve coempti:
“Nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
Aestivum tonat."-Infelix hac forsitan ipsa

295 Nocte cadit fractis trabibus, fluctuque premetur

b

285. torretur p. 296. cadit P, cadet w.

Obrutus et zonam laeva morsuque tenebit.
Sed cuius votis modo non suffecerat aurum,
Quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena,
Frigida sufficient velantis inguina panni

300 Exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem Dum rogat et picta se tempestate tuetur.

Tantis parta malis cura maiore metuque Servantur. Misera est magni custodia census ! Dispositis praedives amis vigilare cohortem

305 Servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro Electro signisque suis Phrygiaque columna Atque ebore et lata testudine. Dolia nudi Non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet Cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit. 310 Sensit Alexander, testa cum vidit in illa Magnum habitatorem, quanto felicior hic qui Nil cuperet, quam qui totum sibi posceret orbem, Passurus gestis aequanda pericula rebus. Nullum numen habes, si sit prudentia; nos te,

315 Nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quae Sufficiat census, si quis me consulat, edam : In quantum sitis atque fames et frigora poscunt, Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, Quantum Socratici ceperunt ante penates.

320 Numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. Acribus exemplis videor te cludere ? misce Ergo aliquid nostris de moribus, effice summam, Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, 325 Sume duos equites, fac tertia quadringenta. Si nondum implevi gremium, si panditur ultra,

*315. habes Pw, abest s.

319. suffecit pw, sufficit P.

Nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
Sufficient animo nec divitiae Narcissi,
Indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
Paruit imperiis uxorem occidere iussus.

330

[ocr errors][merged small][ocr errors]
[graphic][merged small][merged small]

5

Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
Pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
Atque vetus Thebe centum iacet obruta portis.
Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic
Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
Porrum et caepe nefas violare et frangere morsu :
O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis
Numina! Lanatis animalibus abstinet omnis
Mensa, nefas illic fetum iugulare capellae :

10

7. aeluros Brodaeus, aeruleos P, caeruleos w.

Carnibus humanis vesci licet. Attonito cum
Tale super cenam facinus narraret Ulixes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam

15
Moverat, ut mendax aretalogus: “In mare nemo
Hunc abicit, saeva dignum veraque Charybdi,
Fingentem immanes Laestrygonas atque Cyclopas ?
Nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
Cyaneis, plenos et tempestatibus utres

20 Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes Et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis : Tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?"Sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui De Corcyraea temetum duxerat urna ;

25 Solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat. Nos miranda quidem, sed nuper consule Iunco Gesta super calidae referemus moenia Copti, Nos vulgi scelus et cunctis graviora cothurnis. Nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata volvas, 30 Nullus apud tragicos populus facit. Accipe, nostro Dira quod exemplum feritas produxerit aevo.

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, Immortale odium et numquam sanabile vulnus Ardet adhuc, Ombos et Tentyra. Summus utrimque 35 Inde furor volgo, quod numina vicinorum Odit uterque locus, cum solos credat habendos Esse deos, quos ipse colit. Sed tempore festo Alterius populi rapienda occasio cunctis Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

40 Laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae Sentirent, positis ad templa et compita mensis Pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem

26. haec s, hic P, hoc w.

« ZurückWeiter »