Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

210

'Unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere': "
Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.
Talibus instantem monitis quemcumque parentem
Sic possem adfari: "Dic, O vanissime, quis te
Festinare iubet? meliorem praesto magistro
Discipulum. Securus abi; vinceris, ut Aiax
Praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.
Parcendum est teneris, nondum implevere medullas; 215
Naturae mala nequitia est. Cum pectere barbam
Coeperit et longi mucronem admittere cultri,
Falsus erit testis, vendet periuria summa
Exigua et Cereris tangens aramque pedemque.
Elatam iam crede nurum, si limina vestra
Mortifera cum dote subit: quibus illa premetur
Per somnum digitis! nam quae terraque marique
Adquirenda putas, brevior via conferet illi:
Nullus enim magni sceleris labor.

6

220

'Haec ego numquam

Mandavi,' dices olim, nec talia suasi.'

Mentis causa malae tamen est et origo penes te.
Nam quisquis magni census praecepit amorem,
Et laevo monitu pueros producit avaros,
Et qui per fraudes patrimonia conduplicare,
Dat libertatem et totas effundit habenas
Curriculo; quem si revoces, subsistere nescit
Et te contempto rapitur metisque relictis.
Nemo satis credit tantum delinquere, quantum
Permittas; adeo indulgent sibi latius ipsi.
Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,

208, 209. damnarat Iahn. 216. naturae Pw, est cum P, nequitiae cum pw, nequitiae ast cum s. P. 229. damnarat Iahn; conduplicandi Weidner.

225

230

235

maturae s; nequitia 217. longi pw, longe

Qui paupertatem levet attollatque propinqui,
Et spoliare doces et circumscribere et omni
Crimine divitias adquirere, quarum amor in te
Quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
Dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus;
In quorum sulcis legiones dentibus anguis
Cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
Continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
Flagrantem late et rapientem cuncta videbis ;
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.
Nota mathematicis genesis tua; sed grave tardas
Expectare colus: morieris stamine nondum
Abrupto. Iam nunc obstas et vota moraris,
Iam torquet iuvenem longa et cervina senectus.
Ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
Composuit, si vis aliam decerpere ficum.

240

245

250

Atque alias tractare rosas. Medicamen habendum est,

Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex."

255

Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
Nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
Si spectes, quanto capitis discrimine constent.
Incrementa domus, aerata multus in arca
Fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
Ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et res
Non potuit servare suas. Ergo omnia Florae

Et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas;
Tanto maiores humana negotia ludi.

An magis oblectant animum iactata petauro

Ps.

260

265

241. quorum Pw, quarum s. 255. sorbere ante pw, sorbere et ante

Corpora quique solet rectum descendere funem,
Quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis,
Qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae

270

Passum et municipes Iovis advexisse lagonas?

Hic tamen ancipiti figens vestigia planta

Victum illa mercede parat brumamque famemque

Illa reste cavet: tu propter mille talenta

Et centum villas temerarius. Aspice portus

275

280

285

Et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam
In pelago; veniet classis, quocumque vocarit
Spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
Aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
Grande operae pretium est ut tenso folle reverti
Inde domum possis, tumidaque superbus aluta
Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor: ille sororis
In manibus vultu Eumenidum terretur et igni,
Hic bove percusso mugire Agamemnona credit
Aut Ithacum; parcat tunicis licet atque lacernis,
Curatoris eget, qui navem mercibus implet
Ad summum latus et tabula distinguitur unda,
Cum sit causa mali tanti et discriminis huius
Concisum argentum in titulos faciesque minutas.
Occurrunt nubes et fulgura: "Solvite funem,"
Frumenti dominus clamat piperisve coempti :
"Nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
Aestivum tonat."-Infelix hac forsitan ipsa
Nocte cadit fractis trabibus, fluctuque premetur

285. torretur p. 296. cadit P, cadet w.

290

295

Obrutus et zonam laeva morsuque tenebit.
Sed cuius votis modo non suffecerat aurum,
Quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena,
Frigida sufficient velantis inguina panni
Exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
Dum rogat et picta se tempestate tuetur.

Tantis parta malis cura maiore metuque
Servantur. Misera est magni custodia census!
Dispositis praedives amis vigilare cohortem
Servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
Electro signisque suis Phrygiaque columna
Atque ebore et lata testudine. Dolia nudi
Non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet

300

305

Cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit. 310 Sensit Alexander, testa cum vidit in illa

Magnum habitatorem, quanto felicior hic qui

Nil cuperet, quam qui totum sibi posceret orbem,

Passurus gestis aequanda pericula rebus.

Nullum numen habes, si sit prudentia; nos te,

315

Nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quae

Sufficiat census, si quis me consulat, edam:

In quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
Quantum Socratici ceperunt ante penates.
Numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.
Acribus exemplis videor te cludere? misce
Ergo aliquid nostris de moribus, effice summam,
Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
Sume duos equites, fac tertia quadringenta.
Si nondum implevi gremium, si panditur ultra,

315. habes Pw, abest s. 319. suffecit pw, sufficit P.

320

325

Nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
Sufficient animo nec divitiae Narcissi,

[merged small][merged small][merged small][graphic]
« ZurückWeiter »