Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quo loquor, egregium populus putat adquirendi 115
Artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris ;
Sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
Incude adsidua semperque ardente camino.
Et pater ergo animi felices credit avaros,
Qui miratur opes, qui nulla exempla beati

120
Pauperis esse putat, iuvenes hortatur, ut illa
Ire via pergant et eidem incumbere sectae.
Sunt quaedam vitiorum elementa : his protinus illos
Inbuit et cogit minimas ediscere sordes,
Mox adquirendi docet insatiabile votum.

125 Servorum ventres modio castigat iniquo, Ipse quoque esuriens; neque enim omnia sustinet umquam Mucida caerulei panis consumere frusta, Hesternum solitus medio servare minutal Septembri, nec non differre in tempora cenae

130
Alterius conchem aestivam cum parte lacerti
Signatam vel dimidio putrique siluro,
Filaque sectivi numerata includere porri:
Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.
Sed quo divitias haec

per
tormenta coactas,

135
Cum furor haud dubius, cum sit manifesta phrenesis,
Ut locuples moriaris, egentis vivere fato ?
Interea pleno cum turget sacculus ore,
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit,
Et minus hanc optat qui non habet. Ergo paratur 140
Altera villa tibi, cum rus non sufficit unum,
Et proferre libet fines, maiorque videtur
Et melior vicina seges : mercaris et hanc et
Arbusta et densa montem qui canet oliva.

117. damnarat Jahn. 119. felices P, felicis pw. 120. cum — cum Weidner. 121. illam w. 122. viam W. 125. damnarat Jahn. 128. frusta pw, frustra P. 131. aestivam P, aestivi pw.

Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,

145
Nocte boves macri lassoque famelica collo
Iumenta ad virides huius mittentur aristas;
Nec prius inde domum, quam tota novalia saevos
In ventres abeant, ut credas falcibus actum.
Dicere vix possis, quam multi talia plorent,

150
Et quot venales iniuria fecerit agros.
Sed qui sermones, quam foede bucina famae !--
“Quid nocet haec ?" inquit; "tunicam mihi malo lupini,
Quam si me toto laudet vicinia pago
Exigui ruris paucissima farra secantem.”-

155
Scilicet et morbis et debilitate carebis,
Et luctum et curam effugies, et tempora vitae
Longa tibi posthac fato meliore dabuntur,
Si tantum culti solus possederis agri,
Quantum sub Tatio populus Romanus arabat.

160
Mox etiam fractis aetate ac Punica passis
Proelia vel Pyrrhum immanem gladiosque Molossos
Tandem pro multis vix iugera bina dabantur
Vulneribus: merces haec sanguinis atque laboris
Nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae 165
Curta fides patriae. Saturabat glebula talis
Patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
Uxor et infantes ludebant quattuor, unus
Vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum
A scrobe vel sulco redeuntibus altera cena

170
Amplior et grandes fumabant pultibus ollae.
Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
Inde fere scelerum causae; nec plura venena
Miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
Humanae mentis vitium, quam saeva cupido

175

[ocr errors]

147. mitentur (mittentur) Ps, mittuntur w.

152. foede P, foedae w.

Immodici census. Nam dives qui fieri vult,
Et cito vult fieri ; sed quae reverentia legum,
Quis metus aut pudor est umquam properantis avari?
“ Vivite contenti casulis et collibus istis,
O pueri !” Marsus dicebat et Hernicus olim

189
Vestinusque senex: "panem quaeramus aratro,
Qui satis est mensis; laudant hoc numina ruris,
Quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
Contingunt homini veteris fastidia quercus.
Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto 185
Per glaciem perone tegi, qui summovet Euros
Pellibus inversis ; peregrina ignotaque nobis
Ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.”

Haec illi veteres praecepta minoribus: at nunc Post finem autumni media de nocte supinum

190 Clamosus iuvenem pater excitat : “ Accipe ceras, Scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras Maiorum leges aut vitem posce libello. Sed caput intactum buxo naresque pilosas Adnotet et grandes miretur Laelius alas.

195 Dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, Ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus Adferat; aut, longos castrorum ferre labores Si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem Cum lituis audita, pares quod vendere possis

200 Pluris dimidio, nec te fastidia mercis Ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, Neu credas ponendum aliquid discriminis inter Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore

205 Versetur, dis atque ipso love digna poeta :

182. ruris pw, roris P.

199. trepidum Ps, trepido pw.

6

• Unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere ':”
Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.
Talibus instantem monitis quemcumque parentem

210
Sic possem adfari: “Dic, 0 vanissime, quis te
Festinare iubet? meliorem praesto magistro
Discipulum. Securus abi; vinceris, ut Aiax
Praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.
Parcendum est teneris, nondum implevere medullas; 215
Naturae mala nequitia est. Cum pectere barbam
Coeperit et longi mucronem admittere cultri,
Falsus erit testis, vendet periuria summa
Exigua et Cereris tangens aramque pedemque.
Elatam iam crede nurum, si limina vestra

220 Mortifera cum dote subit: quibus illa premetur Per somnum digitis ! nam quae terraque marique Adquirenda putas, brevior via conferet illi: Nullus enim magni sceleris labor. Haec ego numquam

· Mandavi,' dices olim, nec talia suasi.'

225 Mentis causa malae tamen est et origo penes te. Nam quisquis magni census praecepit amorem, Et laevo monitu pueros producit avaros, Et qui per fraudes patrimonia conduplicare, Dat libertatem et totas effundit habenas

230 Curriculo; quem si revoces, subsistere nescit Et te contempto rapitur metisque relictis. Nemo satis credit tantum delinquere, quantum Permittas ; adeo indulgent sibi latius ipsi. Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,

235

208, 209. damnarat Tahn. 216. naturae Pw, maturae s; nequitia est cum P, nequitiae cum pw, nequitiae ast cum s. 217. longi pw, longe P. 229. damnarat Iahn ; conduplicandi Weidner.

[ocr errors]

Qui paupertatem levet attollatque propinqui,
Et spoliare doces et circumscribere et omni
Crimine divitias adquirere, quarum amor in te
Quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
Dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus;

240
In quorum sulcis legiones dentibus anguis
Cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
Continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
Flagrantem late et rapientem cuncta videbis ;

245
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.
Nota mathematicis genesis tua; sed grave tardas
Expectare colus : morieris stamine nondum
Abrupto. Tam nunc obstas et vota moraris,

250
Iam torquet iuvenem longa et cervina senectus.
Ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
Composuit, si vis aliam decerpere ficum
Atque alias tractare rosas. Medicamen habendum est,
Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.

255
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
Nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
Si spectes, quanto capitis discrimine constent
Incrementa domus, aerata multus in arca
Fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,

260
Ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et res
Non potuit servare suias.

Ergo omnia Florae
Et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas;
Tanto maiores humana negotia ludi.
An magis oblectant animum iactata petauro

265

[ocr errors]

241. quorum Pw, quarum s. Ps.

255. sorbere ante pw, sorbere et ante

« ZurückWeiter »