Omnia deterius tua per vestigia peccet, Corripies nimirum et castigabis acerbo Clamore ac post haec tabulas mutare parabis. Unde tibi frontem libertatemque parentis, Cum facias peiora senex, vacuumque cerebro Iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat? Hospite venturo, cessabit nemo tuorum. "Verre pavimentum, nitidas ostende columnas, Arida cum tota descendat aranea tela,
Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter": Vox domini furit instantis virgamque tenentis. Ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino Atria displiceant oculis venientis amici, Ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno Semodio scobis haec emendat servulus unus: Illud non agitas, ut sanctam filius omni
Aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
Gratum est, quod patriae civem populoque dedisti, Si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.
Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu Moribus instituas. Serpente ciconia pullos Nutrit et inventa per devia rura lacerta : Illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. Vultur iumento et canibus crucibusque relictis Ad fetus properat partemque cadaveris adfert : Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se Pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. Sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae In saltu venantur aves, hinc praeda cubili Ponitur inde autem cum se matura levarit
82. haec Lachmann. 83. levarit s, levaret P, levavit Priscian, levabit w.
Progenies stimulante fame, festinat ad illam Quam primum praedam rupto gustaverat ovo. Aedificator erat Cretonius et modo curvo Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, Nunc Praenestinis in montibus alta parabat Culmina villarum, Graecis longeque petitis Marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem, Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides. Dum sic ergo habitat Cretonius, imminuit rem, Fregit opes; nec parva tamen mensura relictae Partis erat: totam hanc turbavit filius amens, Dum meliore novas attollit marmore villas. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem Nil praeter nubes et caeli numen adorant, Nec distare putant humana carne suillam, Qua pater abstinuit.
Romanas autem soliti contemnere leges Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, Tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, Quaesitum ad fontem solos deducere verpos. Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux Ignava et partem vitae non attigit ullam.
Sponte tamen iuvenes imitantur cetera: solam Inviti quoque avaritiam exercere iubentur. Fallit enim vitium specie virtutis et umbra, Cum sit triste habitu vultuque et veste severum Nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, Tamquam parcus homo et rerum tutela suarum Certa magis, quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quod hunc, de
91. Posides pw, possideus P. 111. laudetur P, laudatur w.
Quo loquor, egregium populus putat adquirendi Artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris; Sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt Incude adsidua semperque ardente camino. Et pater ergo animi felices credit avaros, Qui miratur opes, qui nulla exempla beati Pauperis esse putat, iuvenes hortatur, ut illa Ire via pergant et eidem incumbere sectae. Sunt quaedam vitiorum elementa: his protinus illos Inbuit et cogit minimas ediscere sordes, Mox adquirendi docet insatiabile votum. Servorum ventres modio castigat iniquo,
Ipse quoque esuriens; neque enim omnia sustinet umquam Mucida caerulei panis consumere frusta, Hesternum solitus medio servare minutal
Septembri, nec non differre in tempora cenae
Alterius conchem aestivam cum parte lacerti Signatam vel dimidio putrique siluro,
Filaque sectivi numerata includere porri :
Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.
Sed quo divitias haec per tormenta coactas,
Cum furor haud dubius, cum sit manifesta phrenesis,
Ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
Interea pleno cum turget sacculus ore,
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit,
Et minus hanc optat qui non habet. Ergo paratur Altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, Et proferre libet fines, maiorque videtur Et melior vicina seges: mercaris et hanc et Arbusta et densa montem qui canet oliva.
119. felices P, felicis pw. 122. viam w. 125. damnarat Iahn. 128. aestivam P, aestivi pw.
Quorum si pretio dominus non vincitur ullo, Nocte boves macri lassoque famelica collo Iumenta ad virides huius mittentur aristas; Nec prius inde domum, quam tota novalia saevos In ventres abeant, ut credas falcibus actum. Dicere vix possis, quam multi talia plorent,
Et quot venales iniuria fecerit agros.
Sed qui sermones, quam foede bucina famae !
"Quid nocet haec?" inquit; "tunicam mihi malo lupini, Quam si me toto laudet vicinia pago
Exigui ruris paucissima farra secantem.".
Proelia vel Pyrrhum immanem gladiosque Molossos Tandem pro multis vix iugera bina dabantur Vulneribus: merces haec sanguinis atque laboris Nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae Curta fides patriae. Saturabat glebula talis Patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat Uxor et infantes ludebant quattuor, unus Vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum A scrobe vel sulco redeuntibus altera cena Amplior et grandes fumabant pultibus ollae. Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. Inde fere scelerum causae; nec plura venena Miscuit aut ferro grassatur saepius ullum Humanae mentis vitium, quam saeva cupido
147. mitentur (mittentur) Ps, mittuntur w. 152. foede P, foedae w.
Nam dives qui fieri vult,
Et cito vult fieri; sed quae reverentia legum,
Quis metus aut pudor est umquam properantis avari? "Vivite contenti casulis et collibus istis,
O pueri!" Marsus dicebat et Hernicus olim Vestinusque senex: "panem quaeramus aratro, Qui satis est mensis; laudant hoc numina ruris, Quorum ope et auxilio gratae post munus aristae Contingunt homini veteris fastidia quercus.
Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto Per glaciem perone tegi, qui summovet Euros Pellibus inversis; peregrina ignotaque nobis
Ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit." Haec illi veteres praecepta minoribus: at nunc
Post finem autumni media de nocte supinum Clamosus iuvenem pater excitat: "Accipe ceras, Scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras Maiorum leges aut vitem posce libello. Sed caput intactum buxo naresque pilosas Adnotet et grandes miretur Laelius alas. Dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, Ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus Adferat; aut, longos castrorum ferre labores Si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem Cum lituis audita, pares quod vendere possis Pluris dimidio, nec te fastidia mercis Ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,
Neu credas ponendum aliquid discriminis inter Unguenta et corium.
Lucri bonus est odor ex re
Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore Versetur, dis atque ipso Iove digna poeta:
182. ruris pw, roris P. 199. trepidum Ps, trepido pw.
« ZurückWeiter » |