Haec et tela putant. Pecudem spondere sacello Balantem et Laribus cristam promittere galli Non audent; quid enim sperare nocentibus aegris Concessum ? vel quae non dignior hostia vita ?
235 Mobilis et varia est ferme natura malorum. Cum scelus admittunt, superest constantia ; quod fas Atque nefas tandem incipiunt sentire, peractis Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit Damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis
240 Peccandi finem posuit sibi ? quando recepit Eiectum semel attrita de fronte ruborem ? Quisnam hominum est quem tu contentum videris uno Flagitio ? dabit in laqueum vestigia noster Perfidus et nigri patietur carceris uncum
245 Aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes Exulibus magnis. Poena gaudebis amara Nominis invisi, tandemque fatebere laetus, Nec surdum nec Tiresian quemquam esse deorum.
236. damnarat Iahn ; fermentatura P. 237. quod Pw, quid s.
PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra Et nitidis maculam haesuram figentia rebus, Quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. Si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres Bullatus parvoque eadem movet arma fritillo. Nec melius de se cuiquam sperare propinquo Concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, Boletum condire et eodem iure natantis Mergere ficedulas didicit, nebulone parente Et cana monstrante gula. Cum septimus annus Transierit puerum, nondum omni dente renato, Barbatos licet admoveas mille inde magistros, Hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu Semper et a magna non degenerare culina. Mitem animum et mores modicis erroribus aequos Praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
Materia constare putat paribusque elementis, An saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis Comparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, Tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato Uritur ardenti duo propter lintea ferro? Quid suadet iuveni laetus stridore catenae, Quem mire adficiunt inscripti, ergastula, carcer? Sic natura iubet: velocius et citius nos Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis Cum subeunt animos auctoribus. Unus et alter Forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna Et meliore luto finxit praecordia Titan; Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt Et monstrata diu veteris trahit orbita culpae. Abstineas igitur damnandis; huius enim vel Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur Ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis Turpibus ac pravis omnes sumus; et Catilinam Quocumque in populo videas, quocumque sub axe, Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus umquam. Nil dictu foedum visuque haec limina tangat, Intra quae pater est. Maxima debetur puero reverentia. Si quid Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos; Sed peccaturo obstet tibi filius infans. Nam si quid dignum censoris fecerit ira Quandoque et similem tibi se non corpore tantum Nec vultu dederit, morum quoque filius et qui
![[merged small][ocr errors][merged small][merged small]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA85&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U1wTTniog8OVALQGFnxK7UW3QzyBA&edge=0&edge=stretch&ci=835,724,34,412)
17. putet Buecheler. 24. scripta P, inscripta w, inscripti, Weidner. 33. subeunt P, subeant w; animos pw, animis P. 34. spernant pw, sperant PS, spernent s, spernunt s. 43. umquam P, usquam pw. 45. pater Ps, puer s. 48. ne s, nec l'w.
Omnia deterius tua per vestigia peccet, Corripies nimirum et castigabis acerbo Clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
55 Unde tibi frontem libertatemque parentis, Cum facias peiora senex, vacuumque cerebro Iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat ?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum. “Verre pavimentum, nitidas ostende columnas, 60 Arida cum tota descendat aranea tela, Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter": Vox domini furit instantis virgamque tenentis. Ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino Atria displiceant oculis venientis amici,
65 Ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno Semodio scobis haec emendat servulus unus: Illud non agitas, ut sanctam filius omni Aspiciat sine labe domum vitioque carentem? Gratum est, quod patriae civem populoque dedisti, 70 Si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, Utilis et bellorum et pacis rebus agendis. Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu Moribus instituas. Serpente ciconia pullos Nutrit et inventa per devia rura lacerta :
175 Illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. Vultur iumento et canibus crucibusque relictis Ad fetus properat partemque cadaveris adfert : Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se Pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
80 Sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae In saltu venantur aves, hinc praeda cubili Ponitur: inde autem cum se matura levarit
82. haec Lachmann. 83. levarit s, levaret P, levavit Priscian, levabit w.
Progenies stimulante fame, festinat ad illam Quam primum praedam rupto gustaverat oro.
85 Aedificator erat Cretonius et modo curvo Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, Nunc Praenestinis in montibus alta parabat Culmina villarum, Graecis longeque petitis Marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
90 Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides. Dum sic ergo habitat Cretonius, imminuit rem, Fregit opes; nec parva tamen mensura relictae Partis erat: totam hanc turbavit filius amens, Dum meliore novas attollit marmore villas.
95 Quidam sortiti metuentem sabbata patrem Nil praeter nubes et caeli numen adorant, Nec distare putant humana carne suillam, Qua pater abstinuit. Romanas autem soliti contemnere leges
100 Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, Tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, Quaesitum ad fontem solos deducere verpos. Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux 105 Ignava et partem vitae non attigit ullam.
Sponte tamen iuvenes imitantur cetera : solam Inviti quoque avaritiam exercere iubentur. Fallit enim vitium specie virtutis et umbra, Cum sit triste habitu vultuque et veste severum 110 Nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, Tamquam parcus
homo et rerum tutela suarum Certa magis, quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quod hunc, de
91. Posides pw, possideus P.
111. laudetur P, laudatur w. 113. quasi P.
« ZurückWeiter » |