Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Haec et tela putant. Pecudem spondere sacello
Balantem et Laribus cristam promittere galli
Non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
Concessum ? vel quae non dignior hostia vita ?

235
Mobilis et varia est ferme natura malorum.
Cum scelus admittunt, superest constantia ; quod fas
Atque nefas tandem incipiunt sentire, peractis
Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit
Damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis

240 Peccandi finem posuit sibi ? quando recepit Eiectum semel attrita de fronte ruborem ? Quisnam hominum est quem tu contentum videris uno Flagitio ? dabit in laqueum vestigia noster Perfidus et nigri patietur carceris uncum

245 Aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes Exulibus magnis. Poena gaudebis amara Nominis invisi, tandemque fatebere laetus, Nec surdum nec Tiresian quemquam esse deorum.

236. damnarat Iahn ; fermentatura P. 237. quod Pw, quid s.

[graphic]
[graphic][merged small][merged small]

5

PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
Et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
Quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
Bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,
Boletum condire et eodem iure natantis
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente
Et cana monstrante gula. Cum septimus annus
Transierit puerum, nondum omni dente renato,
Barbatos licet admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
Semper et a magna non degenerare culina.
Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
Praecipit, atque animas servorum et corpora nostra

10

15

11. puerum P, puero w.

9. ficellas Lachmann.

16. utque Buecheler.

20

24

31

35

Materia constare putat paribusque elementis,
An saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
Tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
Quem mire adficiunt inscripti, ergastula, carcer?
Sic natura iubet: velocius et citius nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Cum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
Et meliore luto finxit praecordia Titan;
Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
Et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
Abstineas igitur damnandis; huius enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus; et Catilinam
Quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus umquam.
Nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
Intra quae pater est.
Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos;
Sed peccaturo obstet tibi filius infans.
Nam si quid dignum censoris fecerit ira
Quandoque et similem tibi se non corpore tantum
Nec vultu dederit, morum quoque filius et qui

40

45

47

50

[ocr errors]

17. putet Buecheler. 24. scripta P, inscripta w, inscripti, Weidner. 33. subeunt P, subeant w; animos pw, animis P. 34. spernant pw, sperant PS, spernent s, spernunt s. 43. umquam P, usquam pw. 45. pater Ps, puer s. 48. ne s, nec i'w.

Omnia deterius tua per vestigia peccet,
Corripies nimirum et castigabis acerbo
Clamore ac post haec tabulas mutare parabis.

55
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Cum facias peiora senex, vacuumque cerebro
Iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat ?

Hospite venturo, cessabit nemo tuorum. “ Verre pavimentum, nitidas ostende columnas, 60 Arida cum tota descendat aranea tela, Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter": Vox domini furit instantis virgamque tenentis. Ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino Atria displiceant oculis venientis amici,

65 Ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno Semodio scobis haec emendat servulus unus: Illud non agitas, ut sanctam filius omni Aspiciat sine labe domum vitioque carentem ? Gratum est, quod patriae civem populoque dedisti, Si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, Utilis et bellorum et pacis rebus agendis. Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu Moribus instituas. Serpente ciconia pullos Nutrit et inventa per devia rura lacerta :

175 Illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. Vultur iumento et canibus crucibusque relictis Ad fetus properat partemque cadaveris adfert : Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se Pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.

80 Sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae In saltu venantur aves, hinc praeda cubili Ponitur: inde autem cum se matura levarit

70

82. haec Lachmann. 83. levarit s, levaret P, levavit Priscian, levabit w.

Progenies stimulante fame, festinat ad illam
Quam primum praedam rupto gustaverat ovo.

85
Aedificator erat Cretonius et modo curvo
Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
Nunc Praenestinis in montibus alta parabat
Culmina villarum, Graecis longeque petitis
Marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem, 90
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
Dum sic ergo habitat Cretonius, imminuit rem,
Fregit opes; nec parva tamen mensura relictae
Partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
Dum meliore novas attollit marmore villas.

95 Quidam sortiti metuentem sabbata patrem Nil praeter nubes et caeli numen adorant, Nec distare putant humana carne suillam, Qua pater abstinuit. Romanas autem soliti contemnere leges

100 Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, Tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, Quaesitum ad fontem solos deducere verpos. Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux 105 Ignava et partem vitae non attigit ullam.

Sponte tamen iuvenes imitantur cetera : solam Inviti

quoque avaritiam exercere iubentur. Fallit enim vitium specie virtutis et umbra, Cum sit triste habitu vultuque et veste severum 110 Nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, Tamquam parcus homo et rerum tutela suarum Certa magis, quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quod hunc, de

91. Posides pw, possidcus P.

111. laudetur P, laudatur w.

113. quasi P.

« ZurückWeiter »