Quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. "Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae Poena erit?"-Abreptum crede hunc graviore catena 175 Protinus et nostro-quid plus velit ira?-necari Arbitrio; manet illa tamen iactura, nec umquam Depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco Invidiosa dabit minimus solacia sanguis.- “At vindicta bonum vita iucundius ipsa.”- Nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis Interdum aut levibus videas flagrantia causis: Quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae. Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis Ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, Qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae Accusatori nollet dare. Plurima felix Paulatim vitia atque errores exuit, omnes
Prima docet rectum sapientia; quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas
Ultio continuo sic collige, quod vindicta
Nemo magis gaudet, quam femina. Cur tamen hos tu
Evasisse putes, quos diri conscia facti
Mens habet attonitos et surdo verbere caedit
Occultum quatiente animo tortore flagellum? Poena autem vehemens ac multo saevior illis,
Quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus, Nocte dieque suum gestare in pectore testem. Spartano cuidam respondit Pythia vates, Haud inpunitum quondam fore, quod dubitaret Depositum retinere et fraudem iure tueri
183. damnarat Iahn. 187. Plurima delebat Guietus. 188. exuit, omnes Buecheler, exuit omnes, alii.
Iurando; quaerebat enim quae numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo. Reddidit ergo metu, non moribus; et tamen omnem Vocem adyti dignam templo veramque probavit, Extinctus tota pariter cum prole domoque Et quamvis longa deductis gente propinquis. Has patitur poenas peccandi sola voluntas; Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, Facti crimen habet: cedo, si conata peregit! Perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, Faucibus ut morbo siccis interque molares Difficili crescente cibo; sed vina misellus Expuit, Albani veteris pretiosa senectus Displicet; ostendas melius, densissima ruga Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno. Nocte brevem si forte indulsit cura soporem Et toto versata toro iam membra quiescunt, Continuo templum et violati numinis aras Et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, Te videt in somnis; tua sacra et maior imago Humana turbat pavidum cogitque fateri.
Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Cum tonat, exanimes, primo quoque murmure caeli ; Non quasi fortuitus nec ventorum rabie, sed Iratus cadat in terras et iudicet ignis.
Illa nihil nocuit: cura graviore timetur
Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Praeterea, lateris vigili cum febre dolorem
Si coepere pati, missum ad sua corpora morbum Infesto credunt a numine; saxa deorum
208. sola w, saeva P; voluptas P. 213. sed vina PSw, Setina Here
226. iudicet Pw, vindicet s.
Haec et tela putant. Pecudem spondere sacello Balantem et Laribus cristam promittere galli Non audent; quid enim sperare nocentibus aegris Concessum? vel quae non dignior hostia vita? Mobilis et varia est ferme natura malorum. Cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas Atque nefas tandem incipiunt sentire, peractis Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit Damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis Peccandi finem posuit sibi? quando recepit Eiectum semel attrita de fronte ruborem? Quisnam hominum est quem tu contentum videris uno Flagitio? dabit in laqueum vestigia noster Perfidus et nigri patietur carceris uncum
Aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes Exulibus magnis. Poena gaudebis amara
Nominis invisi, tandemque fatebere laetus,
Nec surdum nec Tiresian quemquam esse deorum.
236. damnarat Iahn; fermentatura P. 237. quod Pw, quid s.
PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra Et nitidis maculam haesuram figentia rebus, Quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. Si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres Bullatus parvoque eadem movet arma fritillo. Nec melius de se cuiquam sperare propinquo Concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, Boletum condire et eodem iure natantis Mergere ficedulas didicit, nebulone parente
Et cana monstrante gula. Cum septimus annus
Transierit puerum, nondum omni dente renato, Barbatos licet admoveas mille inde magistros, Hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu Semper et a magna non degenerare culina. Mitem animum et mores modicis erroribus aequos Praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
9. ficellas Lachmann. 11. puerum P, puero w.
Materia constare putat paribusque elementis, An saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis Comparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, Tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato Uritur ardenti duo propter lintea ferro? Quid suadet iuveni laetus stridore catenae, Quem mire adficiunt inscripti, ergastula, carcer? Sic natura iubet: velocius et citius nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis Cum subeunt animos auctoribus. Unus et alter Forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna Et meliore luto finxit praecordia Titan ;
Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt Et monstrata diu veteris trahit orbita culpae. Abstineas igitur damnandis; huius enim vel Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur Ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis Turpibus ac pravis omnes sumus; et Catilinam. Quocumque in populo videas, quocumque sub axe, Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus umquam. Nil dictu foedum visuque haec limina tangat, Intra quae pater est.
Maxima debetur puero reverentia. Si quid Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos; Sed peccaturo obstet tibi filius infans. Nam si quid dignum censoris fecerit ira.
Quandoque et similem tibi se non corpore tantum Nec vultu dederit, morum quoque filius et qui
![[blocks in formation]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA85&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U1wTTniog8OVALQGFnxK7UW3QzyBA&edge=0&edge=stretch&ci=831,178,38,987)
17. putet Buecheler. 24. scripta P, inscripta w, inscripti, Weidner. 33. subeunt P, subeant w; animos pw, animis P. 34. spernant pw, sperant PS, spernent s, spernunt s. 43. umquam P, usquam pw. 45. pater Ps, puer s. 48. ne s, nec Pw.
« ZurückWeiter » |