Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Per călămos venatricis pharetramque puellae,
Perque tuum, pater Aegaei Neptūně, tridentém ;
Addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
Quidquid habent telorum armamentaria caeli.

Si vero et pater est, Comedam," inquit, flebile nati
Sinciput elixi Phărioque mådentis aceto.'

[ocr errors]

Sunt in Fortunae qui casibus omnia ponant
Et nullo credant mundum"rectore moveri,
Natura volvente vices et lucis et anni,

Atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
Est alius metuens 'he crimen poena sequatur;

"

Hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
"Decernat, quodcumque volet, de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos.
Et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
Sunt tanti. Pauper locupletem optare podagram
Nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
Archigene; quid enim velocis gloria plantae
Praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
Ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est:
Si curant igitur cunctos punire nocentes,
Quando ad me venient ?" Sed et exorabile numen
Fortasse experiar solet his ignoscere multi
Committunt eadem diverso crimina fato;
Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema."
Sic animum dirae trepidum formidine culpae
Confirmat tunc te sacra adʼdelubra vocantem
Praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.
Nam cum magna malae superest audacia causae,

80

85

90

95

15

100

105

90. damnarat Iahn. 107. confirmat Ss, confirmant Pw; ad pw, ac Ps.

Creditur a multis fiducia. Mimum agit ille,
Urbani qualem fugitivus scurra Catulli.

Tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,
Vel potius quantum Gradivus Homericus :)" Audis,
Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem
Debueris vel marmoreus'vel aheneus? aut cur
In carbone tuo charta pia/tura soluta

Ponimus et sectum vituli iecur albaque porci

Omenta? Ut video, nullum discrimen habendum est
Effigies inter vestras statuamque Vagelli."
Accipe, quae contra'valeat solacia ferre

Et qui nec Cynicos, nec Stoica dogmata legit
A Cynicis tunica"distantia non Epicurum
Suspicit exigui laetum plantaribus,horti.
Curentur dubii medicis maioribus aegri,
Tu venam vel discipulo committé Philippi.
Si nullum in terris tam detestabile factum
Ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus
Te veto nec plana faciem contundere palma;
Quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
Et maiore'domus gemitu; maiore tumultu

110

115

120

125

130

[blocks in formation]

Vana supervacui dicunt chirographa ligni,

Arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
Sardonychum, loculis quae custoditur eburnis:
Ten', O delicias extra communiacenses

132. diducere P, deducere w.

140

Ponendum, quia tu gallinae filius/albae,
Nos viles pulli,"nati infelicibus ovis?
Rem pateris modicam etmediocri bilé ferendam,
Si flectas oculos maiora ad crimina. Confer
Conductum latronem, incendia sulpure coepta
Atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
Confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
Pocula adorandae robiginis et populorum
Dona vel antiquo positas a rege coronas.

·་

"

Hibilsi nontsunt,"minor extat sacrilegus, qui
Rarat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
An dubitet, solitus totum conflare Tonantem?
Confer et artifices mercatoremque veneni,
Et deducendum corio bovis in mare, cum quo
Clauditur adversis innoxia simia fatis.

Haec quota pars scelerum,'quae custos Gallicus) urbis
Usque a lucifero, donec lux occidat, audit?
Humani generis'mores tibi nosse volenti

145

150

155

Sufficit una domus paucos consume dies, et

Dicere te miserum; postquam illinc veneris, aude.

Quis tumidum guttur 'miratur in Alpibus ? aut quis
In Meroe crasso maiorem infante mamillam?
Caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
Caesariem et madido 'torquentem cornua cirro?
Nempe quod haec illis natura est omnibus una.
Ad subitas Thracum volucres hubemque sonoram
Pygmaeus parvis"currit bellator in armis,
Mox impar hosti"raptusque per aera curvis
Unguibus a saeva'fertur grue. Si videas hoc
Gentibus in nostris, risu quatiare sed illic,

141. quia Po, quid? Heinrich. 147. veteres P.

160

165

170

[ocr errors]

180

Quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet
Nemo, ubi tota cóhors pede non est altior uno.
"Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae
Poena erit?"-Abreptum crede hunc graviore catena 175
Protinus et nostro-quid plus velit ira?-necari
Arbitrio; manet illa tamen iactura, nec umquam
Depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
Invidiosa dabit minimus solacia sanguis.-
"At vindicta bonum vita iucundius ipsa.'
Nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
Interdum aut levibus videas flagrantia causis :
Quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae.
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
Ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
Qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
Accusatori nollet dare. Plurima felix
Paulatim vitia atque errores exuit, omnes

185

Prima docet rectum sapientia; quippe minuti

Semper et infirmi est animi exiguique voluptas

190

Ultio continuo sic collige, quod vindicta

Nemo magis gaudet, quam femina. Cur tamen hos tu

Evasisse putes, quos diri conscia facti

Mens habet attonitos et surdo verbere caedit

Occultum quatiente animo tortore flagellum?
Poena autem vehemens ac multo saevior illis,

195

Quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates,
Haud inpunitum quondam fore, quod dubitaret
Depositum retinere et fraudem iure tueri

174. peiuri PS. delebat Guietus.

183. damnarat Iahn. 187. Plurima 188. exuit, omnes Buecheler, exuit omnes, alii.

200

sapientia

Iurando; quaerebat enim quae numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
Reddidit ergo metu, non moribus; et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit,
Extinctus tota pariter cum prole domoque
Et quamvis longa deductis gente propinquis.
Has patitur poenas peccandi sola voluntas;
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet: cedo, si conata peregit!
Perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis interque molares
Difficili crescente cibo; sed vina misellus
Expuit, Albani veteris pretiosa senectus
Displicet; ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem
Et toto versata toro iam membra quiescunt,
Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
Te videt in somnis; tua sacra et maior imago
Humana turbat pavidum cogitque fateri.

205

210

215

220

Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,

Cum tonat, exanimes, primo quoque murmure caeli;

[blocks in formation]

Si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
Infesto credunt a numine; saxa deorum

230

208. sola w, saeva P; voluptas P. 213. sed vina PSw, Setina Here

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »