Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
Horum maiores ac dorso ferre cohortes
Partem aliquam belli et euntem in proelia turrem. 110
Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
Et cadat ante Lares Gallittae victima, sola
Tantis digna deis et captatoribus horum.
Alter enim, si concedas, mactare vovebit

115
De grege servorum magna et pulcherrima quaeque
Corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
Inponet vittas, et si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
Non sperat tragicae furtiva piacula cervae.

120 Laudo meum civem, nec comparo testamento Mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger, Delebit tabulas, inclusus carcere nassae, Post meritum sane mirandum, atque omnia soli Forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus

125 Incedet victis rivalibus. Ergo vides quam Grande operae pretium faciat iugulata Mycenis. Vivat Pacuvius, quaeso, vel Nestora totum; Possideat, quantum rapuit Nero; montibus aurum Exaequet; nec amet quemquam, nec ametur ab ullo. 130

116. et pw, ut P, aut s.

128. tantum s.

[graphic][subsumed][merged small][ocr errors]
[graphic]

Jupiter Ammon.

SATURA XIII.

5

EXEMPLO quodcumque malo committitur, ipsi
Displicet auctori. Prima est haec ultio, quod se
Iudice nemo nocens absolvitur, inproba quamvis
Gratia fallaci praetoris vicerit urna.
Quid sentire putas omnis, Calvine, recenti
De scelere et fidei violatae crimine? sed nec
Tam tenuis census tibi contigit ut mediocris
Iacturae te mergat onus, nec rara videmus,
Quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam
Tritus et e medio Fortunae ductus acervo.
Ponamus nimios gemitus; flagrantior aequo
Non debet dolor esse viri, nec vulnere maior.
Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum. Stupet haec, qui iam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficit usu?
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,

e

10

15

4. fallaci Ps, fallacis pw. 5. omnes Pw, homines Ribbeck. 6. fidei pw, fide P. 12. viri pw, veri P. 18. usu Pw, usus S.

20

25

30

Victrix Fortunae sapientia ; ducimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
Nec iactare iugum vita didicere magistra.
Quae tam festa dies ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum
Quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
Rari quippe boni, numero vix sunt totidem quot
Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
Nunc aetas agitur peioraque saecula ferri
Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen et a nullo posuit natura metallo;
Nos hominum divumque fidem clamore ciemus,
Quanto Faesidium laudat vocalis agentem
Sportula. Dic, senior bulla dignissime, nescis
Quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
Exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
Esse aliquod numen templis aracque rubenti?
Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
Sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens, tunc, cum virguncula Iuno
Et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris.
Nulla super nubes convivia caelicolarum,
Nec puer Iliacus, formonsa nec Herculis uxor
Ad cyathos, et iam siccato nectare tergens
Bracchia Vulcanus Liparaca nigra taberna.
Prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum
Talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
Numinibus miserum urguebant Atlanta minori
Pondere. Nondum aliquis sortitus triste profundi

35

40

45

26. numero vix sunt pw, numerus vix est s, numerum si * totidem P. 28. nunc P, nona pw, nova s.

50

55

60

Imperium aut Sicula torvus cum coniuge Pluton,
Nec rota, nec Furiae, nec saxum aut vulturis atri
Poena; sed infernis hilares sine regibus umbrae.
Inprobitas illo fuit admirabilis aevo,
Credebant quo grande nefas et morte piandum,
Si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si
Barbato cuicumque puer, licet ipse videret
Plura domi fraga et maiores glandis acervos.
Tam venerabile erat praecedere quattuor annis,
Primaque par adeo sacrae lanugo senectae !
Nunc, si depositum non infitietur amicus,
Si reddat veterem cum tota aerugine follem,
Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,
Quaeque coronata lustrari debeat agna.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
Hoc monstrum puero et miranti sub aratro
Piscibus inventis et fetae comparo mulae,
Sollicitus, tamquam lapides effuderit imber
Examenque apium longa consederit uva
Culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris et lactis vertice torrens.

Interceptă decem quereris sestertia fraude
Sācrilega ? -quid si bis centum perdidit alter
Hoc arcană modo maiorem tertius illa
Summām, quam pătulaesix ceperat angulus arcae ?
Tam facile et pronum est superos contemnere testes,
Si mortalis idem“nemo sciat ! Aspice quanta
Vocě něget, quae sit fictieconstantia vultus :
Per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
Et Martis frameam et"Cirrhaei spicula vatis,

[merged small][merged small][ocr errors]

58. tum Iahn. 65. et P, vel p, aut s; miranti ps, mirandis Ps, mi. rantis s.

70. miniis Porson.

« ZurückWeiter »